CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Doctor has processiones, spirationem scilicet et generationem, se ipsis primo distingui, ita quod non sit quaerendum per quid distinguantur, quia tota ratio formalis unius est non eadem rationi formali alterius, et probat hoc solide es Augustino, de quo fuse agit quodl. 2. per totum.
Ad quaestionem respondeo, quod productiones se ipsis formaliter distinguuntur. Generatio enim formaliter se ipsa est generatio, et spiratio se ipsa formaliter spiratio. Et ex rationibus formalibus eorum, impossibile est generationem esse spirationem, circumscripto per impossibile quocumque alio, ita quod non oportet quaerere quibus distinguuntur, quia tota ratio formalis unius est non eadem toti rationi formali alterius. Hoc apparet per Augustinum 15. de Trinit. cap. 27. ubi dicit : Sic enim videbis quid distet nativitas Verbi a processione doni ; et paulo post : Voluntatem de cognitione procedere, non tamen esse cognitionis
imaginem, etc. Quaere totum , ubi vult ex processionum distinctione, concludere distinctionem personarum procedentium ; similiter 5. de Trinit. cap. 9. et 14. Cur Spiritus sanctus non sit Filius, cum tamen a Patre exeat? Et solvit dicens : Exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus; solvit ergo ibi quaestionem de distinctione personarum per distinctas earum emanationes.
Et si objicitur, quod emanationes non sunt a se; ergo non distinguuntur a se. Consequentia probatur, quia a quo aliquid habet entitatem, ab illo habet unitatem, 4. Metaph. quia dicuntur ad convertentiam ens et unum.
Respondeo, differentiae specificae non sunt effective, et tamen sunt se ipsis primo distinctae formaliter, ab eo tamen sunt distinctae effective a quo habent esse effective. Distingui autem primo formaliter non est distingui per aliquod inclusum in uno aliquo, et in aliquo convenire, sed se toto formaliter distingui, etiamsi per impossibile omne aliud a ratione sua circumscribatur. Ita dico, quod si diffe rentiae ultimae oppositae essent, se totis distinguerentur, et se totis essent primo diversae formaliter. Ita dico in proposito, quod si per impossibile istae personae distinctae vel productiones possent esse imprincipiatae, se totis essent formaliter distinctae , ita quod nihil formaliter inclusum in una, esset formaliter inclusum in altera, et tamen sicut principiata sunt ita principiative seu originative, distinguuntur a suis principiis, intellectu scilicet et voluntate, quae non tantum distinguuntur ratione, sicut argutum est contra penultimam opinionem; sed intellectus formaliter non est voluntas ex natura rei, et cum infinitas addita alicui non variet rationem ejus formalem, intellectus infinitus non est formaliter voluntas infinita. Et licet non necesse sit distinctionem illam formalem reducere ad aliam, inquantum est formalis, tamen quod est formale in principiatis, reducitur ad istam distinctionem principiorum.
Ad argumenta principalia (a.) Ad primum dico, quod videtur concludere contra eos, qui ponunt quasi subjectum generationis esse essentiam divinam. Nam cum in creaturis generatio sit naturalis ex inclinatione principii passivi, non autem ex ratione principii activi: quia si voluntas mea generaret ignem de materia illa, generatio passiva esset naturalis propter inclinationem potentiae passivae ad formam, licet principium activum esset liberum. Ita videtur si divina essentia esset quasi subjectum in divinis respectu proprietatum personalium, aeque naturaliter inclinaretur essentia ad proprietatem Spiritus sancti sicut et Filii, et per consequens productio Spiritus sancti, scilicet passiva, esset aeque naturalis sicut et Filii, licet ab alio principio activo esset haec productio et illa. Sed contra me non concludit, quia nego ibi esse generationem sub ratione mutationis, et omnino quodcumque passivum respectu actus, sicut patuit dist. 5. sed praecise pono ibi generationem sub ratione productionis, cujus termini sunt producens et productum. Praecise igitur dicetur illa generatio naturalis, quia illa habitudo inter producens et productum, est naturalis, et naturalitas.hujus habitudinis est ex parte naturalitatis ipsius producentis, quia producit principio naturaliter inclinato ad agendum, et hoc modo non spirat Pater.
Alio modo dicitur, quod generatio sumitur uno modo pro generatione substantiae, vel alio modo specialiter pro productione vivi ex vivo, et hoc modo dicitur animal generari et non ignis; et ibi communiter concurrit ex parte agentis, inclinatio naturalis sive forma naturalis, quae est principium generandi, et hoc modo ultimo videtur esse generatio in divinis. Prima responsio est melior.
Ad secundum dico (b), quod quando comparantur duo ad tertium illimitatum secundum illud, secundum quod comparantur ad tertium, non sequitur ex unione eorum in tertio unio eorum inter se. Exemplum, si ego sum cum Deo hic, et Papa sit cum Deo Romae; ergo ego sum simul cum Papa. Non sequitur, quia Deus est illimitatus secundum praesentiam, quia est praesens omnibus locis. Ita etiam non sequitur, ego sum cum aeternitate, et Abraham fuit cum aeternitate, ergo ego sum vel fui simul cum Abraham, quia Deus aeternus, et aeternitas ejus sunt illimitata. Ita dico in proposito, quod Pater habet in se duplicem fecunditatem perfecte, utraque autem productio correspondet praecise uni fecunditati, et ideo Pater respectu duarum productionum est illimitatum vel quasi indeterminatum comparatum ad determinata , et ideo non sequitur quod si utraque productio sit univoca in tertio tali, quod illae productiones sint univocae inter se.
Contra istud arguitur sic: Si productiones non sunt univocae, sed sunt alterius rationis: ergo et termini productionum erunt alterius rationis, ex 5. Phys. igitur cum in terminis productis requirant talem distinctionem formalem, termini non erunt univoci alicui tertio ; ergo ex opposito si termini sunt univoci alicui tertio, et productiones erunt univocae inter se.
Praeterea, intellectus et voluntas, prout sunt potentiae operativae, requirunt distinctionem formalem in objectis, et si respectu objectorum essent potentiae productivae, talem producerent distinctionem in objectis ; ergo cum termini producti requirant talem . distinctionem formalem, termini non erunt univoci.
Praeterea (c), productum per intellectum ex vi productionis suae, est notitia genita, productum autem per modum voluntatis est amor procedens ; sed notitia ut notitia, et amor ut amor, videntur alterius rationis formaliter: ergo, etc.
Ad primum dico, quod illa propositio de motibus et terminis, quae adducitur ad propositum, non est vera, nisi quando aliae duae sunt verae, scilicet quod forma fluens secundum quam est motus, est ejusdem rationis cum forma terminante, et motus est ejusdem rationis cum forma fluente.
Ad propositum igitur applicando, productio ista non est fluxus aliquis, neque forma fluens, neque est ejusdem rationis cum forma, quae est terminus formalis productionis, quia formalis terminus productionis est aliquod essentiale: productio autem est relatio formaliter, et ideo non oportet ex distinctione productionum, concludere distinctionem formalem terminorum. Exemplum hujus quod dictum est de motibus, patet ex 5. Phys. quia idem ubi potest acquiri per motum rectum et per motum circularem, qui sunt omnino alterius speciei, sicut probatur ex 7. Phys. quia non sunt comparabiles: sed haec forma secundum quam est fluxus in motu, si est ejusdem rationis cum termino, non est ex hoc distinctiva rationis motuum. Ista responsio tacta est supra dist. 2. quaest, de productioni bus, pro argumento Commentatoris.
Et si objicias, saltem primi termini, scilicet termini formales, erunt non univoci, ex quo productiones non sunt univocae, et ita personae,quae sunt primi termini, erunt non univocae inter se, et ita neque erunt univocae in tertio.
Respondeo, productio non includit formaliter essentiam divinam ; persona autem includit formaliter eam, quia persona non est tantum proprietas sive relatio, sed hypostasis subsistens in natura divina, sicut Socrates non tantum includit proprietatem individualem, sed etiam naturam humanam. Licet enim primi termini sint ejusdem rationis cum productionibus quantum ad hoc, quod primi termini includunt relationes, et productiones sint relationes, non tamen sunt ejusdem rationis quasi adaequate, quia primi termini non tantum includunt relationes, sed etiam absolutum. Et tunc non oportet eas tantum distingui, sicut productiones distinguuntur, quia quae includunt aliqua distinctiva, non oportet tantum distingui sicut illa, ut dictum est supra dist. 8. quaestione illa : Virum Deus sit in genere? quia differentiae sunt primo diversae, non tamen includentia eas sunt primo diversa.
Ad aliud de potentiis, dico quod ut sunt potentiae operativae non requirunt distinctum objectum formale, imo illud idem quod est primum objectum formale intellectus divini, est etiam primum objectum et formale voluntatis divinae, ita quod utraque potentia beatificatur in eodem objecto primo, secundum eamdem rationem formalem primi objecti. Nulla enim perfectio quasi radicata in ipsa essentia divina est primo beatificativa intellectus vel voluntatis divinae ; sed ipsa essentia divina sub omnimoda prima ratione, ut scilicet est fundamentum omnis perfectionis in divinis, ita quod argumentum est ad oppositum, quia sicut non requiritur distinctio formalis in objectis ut sunt potentiae operativae, ita nec in potentiis ut sunt productivae.
Ad tertium dico (d) quod non est ad propositum. quia tenentes in divinis generationem esse aequivocam, in se haberent dicere eam in se aequivocam esse propter aequivocationem termini producti a producente. Similiter habent dicere spirationem in se esse aequivocam propter differentiam spirantis a spirato: non igitur sufficeret eis ad istam conclusionem quod genitum et spiratum essent aequivoca; argumentum autem in se, si quid probet, non probat nisi distinctionem geniti et spirati, vel formalium terminorum generationis et spirationis, et ita non propositum eorum.
Sed contra arguo sic (e), non tantum notitia ut notitia, et amor ut amor, sunt alterius rationis, sed etiam notitia ut notitia actualis, est alterius rationis a memoria, et amor ut amor, est alterius rationis a voluntate, ut est actus primus; ergo si concedatur distinctio formalis in terminis productionum, scilicet notitiae et amoris, et quod producantur isti termini, scilicet notitia et amor virtute memoriae et voluntatis, oportet concedere distinctionem formalem principii productivi, a termino formali producto, et ita aequivocationem in unaquaque productione.
Respondeo, potest dici quod illud assumptum, scilicet quod genitum ex vi productionis suae, scilicet generationis suae, sit notitia actualis, potest distingui de primitate originis et primitate adaequationis. Si intelligatur de primitate originis, potest negari, quia tunc non essent tres personae uniformiter Deus; essentia enim in Patre intelligitur esse in eo, quasi principium et fundamentum cujuslibet perfectionis. Et tunc si in Filio praeintelligitur notitia ante essentiam, Filius tunc non haberet essentiam ante quodcumque aliud in se, sicut non ante notitiam, et ita non esset uniformiter Deus cum Patre. Quantum igitur ad istam primitatem, (licet non sit originis, correspondet tamen primitati originis plurium perfectionum in una creatura) potest dici quod primum in quacumque persona est essentia, quia quando aliquid continet in se plures perfectiones communicabiles, communicans illud unum, communicat omnes perfectiones in eo, eo ordine quo natae sunt esse in illo uno. Exemplum tam in distinctione rerum quam non rerum, tamen ex parte rei, primi quidem, si ignis generaret totum ignem, et produceret tam materiam quam formam, prius origine communicaret materiam quam formam, eo ordine, scilicet quo illa sunt in generante. Exemplum secundi, ignis est substantia corporea, inanimata, et elementum, sicut tunc sunt ista per ordinem in igne generante, ita communicantur simili ordine igni genito, et tamen primus terminus secundum adaequationem est ignis ut ignis, quia hoc est quod principaliter intendit ignis generans, et in quo perfectissime sibi assimilatur ignis genitus, scilicet ignis ut ignis.
Ita potest dici in proposito, quod ly essentia divina in qualibet persona sit omnino primum, quasi fundamentum cujuslibet perfectionis essentialis ; prima tamen persona appropriate habet memoriam, et virtute illius principii productivi, producit prima productione adaequata secundam personam ; et secunda persona quasi adaequata principio productivo producitur, ut notitia actualis ; et Spiritus sanctus quasi adaequatus suo principio productivo producitur, ut amor actualis.
Sed adhuc videtur (f) stare argumentum, quia univocatio vel aequivocatio magis videtur concludi ex primitate adaequationis quam ex primitate originis. Licet enim Sol sit substantia, et vermis sit substantia, non propter hoc dicitur generatio univoca vermis a Sole, quia non assimilat sibi terminum in forma specifica: ita igitur hic videtur aequivocatio, ex quo primus terminus productus adaequatus non est omnino univoce ejusdem rationis cum principio productivo.
Respondeo, et dico quod non est aequivoca productio, si principium productivum non est ejusdem rationis cum termino formali producto, loquendo de termino formali primo producto et de principio primo productivo: sed requiritur, quod illud quod est principium productivum non communicetur ejusdem rationis genito, et quod illud quod est terminus formalis in producto, non sit ejusdem rationis in producente. Opposita (g) autem istorum sunt in proposito,quia memoria est formaliter in notitia genita actuali,et notitia est formaliter in persona generante, licet neutrum illorum sit prima ratio agendi, et prima ratio terminandi productionem.
Exemplum hujus est : si asinus generaret asinum, licet forma specifica non sit primum principium producendi asinum, et ideo propter hoc non est univoca generatio nec aequivoca, quia illud quod est per se formalis terminus generationis, est ejusdem rationis in generante et genito, licet non sit ibi prima ratio producendi seu generandi. Quod autem aliquid ejusdem rationis primo sit in isto ut producente, et primo in illo ut in termino producto, non requiritur ad generationem univocam. Ita potest poni exemplum de carne animata generante carnem animatam naturaliter virtute caloris naturalis, ubi tamen ipsa anima vel quaecumque alia forma detur, non est necessario primum principium producendi in producente, et primus terminus formalis in producto, ideo hoc saltem non requiritur ad univocationem in generatione.
Ad tertium dico, quod generatio activa et spiratio activa non sunt idem formaliter, nec primi termini formales ipsarum, scilicet notitia actualis et amor actualis, sunt idem formaliter, et tamen primi termini producti illis productionibus, sunt univoci inter se et producenti, quia personae productae habent omnino eamdem perfectionem absolutam inter se et eamdem cum producente. Ad tertium principale dico, quod antecedens de distinctione principiorum sola ratione falsum est.
Ad primam probationem cum arguitur, quod oppositum non staret cum simplicitate divina, responsum est prius saepe dist. 2. et 8. ubi intentio habita est de non identitate formali absque distinctione reali.
Ad secundam probationem, cum arguitur quod aliter esset relatio realis inter intellectum et intelligere, respondeo, intellectus est potentia operativa et productiva primo modo, scilicet inquantum est principium operativum ;nec intellectus nec suppositum cujus est actio, habet relationem realem ad operationem realem quae nata est esse in ipso, sed hoc accidit in nobis, quia est ibi distinctio realis seu differentia inter ipsum et operationem ad quam est;ut autem est principium productivum , licet ipsum non habeat relationem realem ad productum, quia idem est producto, nec ad productionem, propter idem, tamen producens ipso, habet relationem realem ad productum propter distinctionem eorum realem, et haec sufficit ad hoc quod productio sit realis. Sed talis relatio non requiritur inter intellectum et intelligere, ad hoc quod operatio intellectus sit realis. Sed nec ipse intellectus, nec operans eo habet relationem realem ad intelligere, quia non est distinctio realis hujus et illius ; nec hoc, quod intellectus dicitur Patri esse principium ad intelligendum, notat relationem realem ipsius intellectus ad intellectionem, quae inest Patri secundum hoc principium, quia hoc magis videtur de gignitione quam de intellectione, quia gignitio majorem distinctionem requirit ;nec tamen cum dicitur, intellectus est Patri principium dicendi, notatur relatio realis intellectus ad dicere.
Et cum arguitur, quod tunc non magis intelligeret intellectu quam voluntate, consequentia non valet. Nec tamen dicitur ita intellectu intelligere, quia fit relatio realis intellectus vel Patris secundum intellectum ad intelligere, sed tantum quia ista sit aliqua perfectio operativa, secundum quam nata est cora -petere Patri talis operatio. Nec sequitur, quod non magis intelligat Pater intellectu quam voluntate, quia haec operatio, quae est intelligere, nata est primo competere intellectui, non autem est nata competere voluntati, nec est alia ratio, nisi quia intellectus est intellectus, et voluntas est voluntas ; cuicumque enim principio operativo ex eo quod tale, sive sit res per se, sive unitive contineatur in aliquo, nata est competere propria operatio.
Contra, conceditur in Patre intellectum esse sibi principium intelligendi, sed esse principium importat relationem aliquam;et si est ex natura rei principium, est ex natura rei relatio, et per consequens realis. Respondeo, quidquid competeret alicui, si esset res realiter, hoc idem deberet ei competere et non alteri, ubi est ratio vel secundum rationem ; hoc modo est in Patre intellectus respectu intelligere, quia principium est omnino idem realiter cum intelligere. Ad aliam rationem de aequalibus et eodem addito, quod adhuc debet tenere consequentia, et ita est in proposito. Respondeo, sicut dicitur in consequentiis, et si consequentia teneat eodem addito, adhuc tenebit, et verum est addito non destruente rationem consequentiae, sicut est cum dicitur homo, ergo animal, omnis homo, ergo omne animal, respectu cujuscumque praedicati, vel e converso negative. Ita in proposito dico, quod inaequalitas intellectionis et intellectus, est propter limitationem extremorum propter quam, vel qua alterum excedit alterum additum ex utroque extremo ; additum autem infinitum utrique extremo, tollit ab utroque extremo limitationem, et ideo inaequalitatem, et ideo tunc non sequitur, quod sint inaequalia, imo aeque perfectionis est intellectus infinitus, et intelligere infinitum.
Et si objiciatur contra hoc quod infinitas non tollit omnem inaequalitatem, quia albedo infinita adhuc excederet in perfectione nigredinem infinitam.
Dico quod infinitas addita alicui limitato ex se est infinitas secundum quid, qualis scilicet potest competere rationi talis limitati, quia non dicit infinitatem vel Humilationem, nisi ratione illius cui additur, quia hoc non potest esse formaliter simpliciter infinitum. Infinitas autem addita alicui perfectioni simpliciter, cui scilicet non repugnat infinitas simpliciter, est infinitas simpliciter in illa ratione, et ideo est simpliciter infinitas. Intelligere alitem et intellectus sunt ex se perfectionis simpliciter formaliter, nec ex se limitationem includunt, et ideo infinitas addita utrique dicit in finitatem simpliciter, non tantum in istis rationibus, sed concomitanter in entitate, veritate et bonitate, omni perfectione simpliciter, universaliter, quia omnis perfectio simpliciter, mutuo et unitive se includit, et ideo intelligere infinitum simpliciter aequaretur intellectui infinito, et e converso.