IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In hac secunda parte prosequemur materiam de reliquis quatuor Sacramentis, juxta ordinem Magistri, quem sequitur Doctor in dist. 14. quae est praesens, incipit tractatus de Paenitentia, et producitur usque ad dist. 22. inclusive, novem distinctionibus, sicut et caeteri Sententiam eodem ordine explicant. Alensis 4. q. 12. et sequentibus, D. Thomas in Magistrum, et 3. p. quaest. 84. usque in finem, qui morte praeventus summam non complevit, et opusculo 22. Gratianus in 2. p. Decreti, tit. de paenitentia, per septem distinctiones, ubi congerit loca Patrum et Conciliorum antiquorum. Huc spectant Canones poenitentiales plures. Jus Canonicum lib. 5. de paenitentiis et remissionibus. Praeterea Clemens Romanus lib. 2. constit. Aposlolicar. c. 13. et 14. Tertullianus lib. de paenitentia, Cyprianus in sermone de lapsis, Ignatius Epistola ad Philadelphoos, Clemens Alexandrinus lib. 1. paedag. cap. 9. et lib. 2. stromat. Eusebius lib. 6. histor. cap. 35. de Novate, et reliqui Patres variis in locis prout occasio fert. Sed prae caeteris Chrysostomus in duobus lib. de compunctione cordis, et homiliis 12. de paenitentia, Ambrosius duobus lib. de paenitentia, Augustinus tom. 9. I. de paenitentiae medicina, et lib. de paenitentiae utilitate, Auctor lib. de vera et falsa paenitentia inter ipsius opera tom. 4. qui vulgari errore tribuitur ipsi Augustino, quamvis cap. 17. citet ipsum Augustinum. Videantur etiam Expositores Scripturae in Joan. 20. et Controversistae late contra modernos haereticos. Summistae verbo Paenitentia.
In hac distinctione agit Doctor de essentia poenitentiae, et quid importet ejus ratio, tam qua est virtus, quam etiam qua est sacramentum ; comprehendit totum tractatum quatuor quaestionibus.
Prima est de necessitate ejus ad delendum peccatum mortale post Baptismum commissum. Secunda : An actus poenitendi sit alicujus virtutis. Tertia : An sit unius poenae inflictiva. Quarta : Utrum per sacramentum Paenitentiae deleatur culpa.
(a) Postquam determinavit, etc. Circa istam distinctionem quaero primo, etc. Ad partem negativam arguit quatuor viis. Primo quod transacto actu peccati, nihil maneat delendum in peccatore. Secundo,
quod offensa possit remitti a Deo, et homine sine poenitentia offendentis. Tertio, quod illa paenitentia sit inutilis. Quarto, quod sit inefficax, quia majus malum est peccatum quam bonum sit paenitentia, ac proinde non servetur debita proportio secundum justitiam. Quatuor etiam viis arguit pro affirmativa contradictoria, juxta argumenta, quae primo ad negativam proposuit, quae etiam tangunt materiam circa quam, necessitatem et utilitatem Poenitentiae. Dividit quaestionem in tres Articulos. Primus est, de eo quod manet in peccatore post actum quo dicitur peccator. Secundus est, illud deleri per punitionem. Tertius est, requiri punitionen paenitentialem; haec autem suo ordine egregie declarat.