Et dixi: quis dabit? supra Psalmista exposuit afflictionem cordis quam passus est; nunc ponit remedium quod adhibuit; et hoc remedium praecipue est sollicitudo contemplationis, maxime quia in operibus activae vitae iterum affigitur. Gregorius: mala quae nos hic premunt ad deum ire compellunt.
Et circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium contemplativae vitae. Secundo ostendit quid fecerit se ad ea disponendo. Tertio quid expectet perficiendum a deo. Secundum, ibi, ecce deus.
Tertium, ibi, expectabam.
In contemplatione requiruntur tria. Facilitas contemplandi, actus contemplationis; et effectus.
Facilitas designatur per pennas. Unde dicit cum affligeretur in vita activa, dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae? considerans quod non est remedium ad evadendum istam afflictionem nisi per contemplationem, et non habet facilitatem evadendi quia non habet pennas quibus possit volare.
Et est triplex penna secundum tria quae exiguntur ad contemplationem. Primo enim requiritur ordinatio vitiosarum affectionum quae est dispositio quaedam ad contemplationem; et haec habetur per virtutes morales. Unde pennae sunt virtutes morales, sicut patientia, humilitas, etc..
Malach. Ult.: sanitas in pennis eius. Alia penna est caritas, quae maxime facit volare in contemplationem. Ezech. I: iunctaeque erant pennae eorum. Alia penna est sapientia; et pennis sapientiae veritas contemplatur, quia sine illis pennis de facili quis labitur in errores si contemplentur divina. De istis pennis Isai. XL: assument pennas ut aquilae, quae sapientiam significat per volatum altum. Haec dicuntur quoniam penitus non habentur, et dantur ut absolute habeantur. Et haec omnia dantur a deo.
Quandoque dantur quibusdam qui si habent pennas, tamen habent eas impeditas, ut praelatis cum admittitur eorum cessio. Et dicit, pennas columbae, non corvi. Corvus enim non est reversus ad arcam, sed columba reversa est portans ramum virentis olivae. Sicut corvi volant illi qui non revertuntur ad arcam per sanctitatis affectum, quia nihil cogitant nisi de se ipsis, quomodo scilicet possint aliquam veritatem indagare, ut philosophi; sed illi volant ut columbae qui et contemplantur et revertuntur ad proximos contemplata docentes qui ramum virentis olivae in ore baiulant oleum misericordiae proximis impendentes. Columba enim est animal mundum, amabile, gemens; ita sancti afficiuntur proximis et compatiuntur eis.
Item est animal simplex; ita et sancti simplicitatem habent. Matth. X: simplices sicut columbae.
Contemplationis actus significatur per volatum.
Volabo. In sacra Scriptura processus bonorum operum designatur per triplicem motum animalis, scilicet per ambulationem. Ioan. XII: ambulate dum lucem habetis. Per cursum. Psalm.: viam mandatorum, etc..
Et per volatum. Isaiae XL: volabunt et non deficient. Ambulatio designatur per virtutes morales, quibus homo vivit humanitus. Cursus per caritatem. Volatus per contemplationem.
Secundum Richardum de s. Victore contemplatio diversificatur sicut volatus in avibus. Quandoque aves volant sursum, quandoque deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ante et retro, quandoque circuendo. Quandoque girant quaedam suspensae et procedunt et retrocedunt. Sic etiam in contemplatione ascendere est considerare causas sublimes, descendere, considerare effectus infimos.
Item anteire est considerare magis contraria quae retinentur ad multos, retroire quando privata considerat.
Item a dextris et sinistris quando considerat aliquas circumstantias. Circulariter quando considerat accidentia rerum; sed quando significatur individuus tunc est quies. Effectus designatur cum dicit, et requiescam, scilicet in consideratione. Haec requies habetur in hac vita. Sap. VIII: intrans in domum meam conquiescam. Et in patria. Ps.: in pace in idipsum dormiam et requiescam.