CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta principalia. Ad primum. In ista littera sunt tria dicta salis singularia. Primum, quod generatio in creaturis, ut est mutatio (de qua supra d. 2. q. 3. et d. 5. q. 2.) dicitur naturalis, quia materia, quae est subjectum generationis, est naturaliter inclinata ad formam substantialem, et hoc ut recipiat illam Et merito dicit Doctor d. 18. secundi, quod natura dicitur de principio passivo, de quo ibi. Dicitur etiam generatio naturalis, quia principium generativum habet naturalem inclinationem ad producendum sibi simile. Secundum est, quod generatio in divinis dicitur ut tantum est a principio productivo, et terminatur ad produclionem, ita quod non est ibi essentia ut materia, quae quodammodo dicatur subjectum generationis sive filiationis, ut satis deductum est dist. 5. quaest. 2.
Non dicitur ergo generatio naturalis in divinis ex hoc quod essentia sit inclinata ad talem proprietatem,quia cum aequaliter sit inclinata ad omnes, etiam spiratio posset dici generatio, sed dicitur naturalis, quia habitudo, quae idem est quod ipsa generatio, dicitur naturalis, et ex hoc dicitur naturalis, quia Pater generans naturaliter inclinatur ad generationem Filii, et quod naturaliter inclinetur, hoc habet a ratione formali producendi, puta a memoria fecunda, et haec est optima responsio. Tertium, quod generatio uno modo sumitur, ut terminatur ad substantiam productam, et est a substantia producente. Alio modo, ut terminatur ad vivum, et est a vivo ; et hoc modo animal generatur, et non proprie ignis dicitur generari, et ibi agens inclinatur, etc. ut supra. Et hoc ultimo modo videtur esse generatio in divinis, quia viventis a vivo, et hoc cum inclinatione naturali ut supra. Tamen prima responsio videtur melior, scilicet quod dicatur generatio, ut simpliciter est a producente ad productum cum naturali inclinatione, etc. et non solum ut est viventis a vivo. Modo Spiritus sanctus non dicitur generari, quia talis productio non est per modum naturae.
(b) Ad secundum. Et patet responsio, quia non sequitur, aliqua duo dicuntur univoca, id est, ejusdem rationis in tertio ;
ergo inter se sunt ejusdem rationis, et ratio est, quia illud tertium est illimitatum.
(c) Praeterea, productum. Vult in isto argumento, quod si istae productiones non sint univocae inter se, sed alterius rationis, quod etiam producta per illas sint alterius rationis ; quod patet, quia productum per intellectum ex vi productionis talis dicitur notitia genita, et productum per voluntatem ex vi talis productionis dicitur amor producens; ergo videtur quod si tales productiones sint formaliter alterius rationis, quod etiam notitia genita et amor spiratus, ut hujusmodi, sint alterius rationis, quod videtur inconveniens.
(a) Ad tertium dico. Hic Doctor respondet in simili, quod hoc argumentum non concludit ipsa producta esse alterius rationis ; patet, quia sicut tenentes generationem in divinis esse aequivocam in se, ex hoc tenere habent quod productum est alterius rationis a producente. Et similiter tenentes spirationem esse aequivocam in se, tenere habent ex hoc quod spiratum esset alterius rationis a spirante, et tamen non sequitur quod si illae productiones sint aequivocae inter se, quod producta sint aequivoca inter se ; quod patet, quia Sol si producit duos vermes ejusdem speciei specialissimae inter se, productio unius vermis dicetur aequivoca, quia vermis ille est alterius rationis a Sole ; et similiter productio alterius vermis erit aequivoca, quia illa alius vermis est alterius rationis a Sole. Sic in proposito, non sequitur : Si productiones istae sint alterius rationis inter se, quod producta sint alterius rationis, et si quid concluditur, concluditur tantum quod si productiones sunt distinctae: ergo et producta sunt distincta, non tamen tanta distinctione quanta inter productiones,
vel sequitur quod si productiones sunt distinctae, quod formales termini erunt distincti. Et accipit hic Doctor formales terminos generali et spirati pro ipsis proprietatibus, quae formaliter constituunt personas, et non essentia divina, quia est eadem simpliciter, et hoc est quod dicit.
(e) Sed contra arguo. Vult hic probare quod generatio notitiae genitae sit vere aequivoca, et productio amoris infiniti sit vere aequivoca ; nam vult quod generatio Filii sit univoca, et spiratio Spiritus sancti similiter, ut patet supra distinct.8. Inter se tamen non dicuntur univocae, id est, non ejusdem rationis. Et probatur sic : quia notitia actualis est alterius rationis a memoria, et similiter amor actualis est alterius rationis a voluntate; cum ergo Filius dicatur notitia genita, ergo Filius est alterius rationis a memoria fecunda, et sic dico de amore. Respondet Doctor quod aliud est loqui de primo termino productionis, scilicet primitate originis et primilate adaequationis, et tamen in ista liltera ponit plura dicta. Primum, quod quando dicit quod genitum ex vi productionis suae sit notitia actualis, hoc debet intelligi appropriate, id est, quod Filius ex quo producitur per modum intellectus est notitia actualis appropriate tamen. Et dicitur appropriate, quia in creaturis, quod producitur ab intellctu dicitur vere notitia, tamen haec notitia est communis tribus, licet approprietur Filio ex vi productionis suae.
Secundum, quod Filium esse notitiam actualem appropriate potest dupliciter intelligi, aut primitate originis, aut primitate adaequationis. Non primo, quia primum absolute, quod est in Filio est essentia, quae est quodammodo fundamentum notitiae actualis et aliarum perfectionum ; et si notitia illa esset primum origine in Filio et non essentia, tunc essentia non uniformiter esset in tribus, quod est falsum. Nam, ut in Patre est fundamentum omnium perfectionum, et ut in Filio, et ut in Spiritu sancto, et si notitia illa esset primum in Filio,esset fundamentum essentiae et aliarum perfectionum. Primum ergo primitate originis in Filio et in Spiritu sancto est ipsa essentia, non quod proprie sit origo inter essentiam, et illas perfectiones. Sed sic debet intelligi quod in originatione Filii primum est essentia, secundum aliae perfectiones, tertium proprietates, et sic in originatione Spiritus sancti. Tertium dictum, quod notitia illa, nec essentia nec perfectiones illae, nec proprietas est primum primitate adaequationis, sed est ipsa persona constituta ex essentia et proprietate, et aliis perfectionibus. Quartum, quando in productione alicujus ponitur aliquod primum primilate originis, contingit dupliciter : Primo, ut talis primitas et posterioritas est inter res et res, ut si ignis generaret ignem causando materiam et formam, lunc materia quae est alia res a forma, diceretur primum primitate originis, et ignis productus compositus ex tali materia et forma diceretur primum primitate adaequationis. Aliquando talis primitas et posterioritas non est proprie inter rem et rem, sed inter conceptum et conceptum, ut si homo produceret hominem, primus conceptus in homine producto esset ens, secundus substantia, et sic descendendo: primum tamen primitale adaequationis esset ipse homo productus. Vult ergo dicere Doctor quod primum productum primitate adaequationis est simpliciter ejusdem rationis cum producente, quia omnis perfectio, quae est in producto, est etiam in producente ; licet ergo primum productum primitate originis, cujusmodi est essentia, non sit ejusdem rationis cum producente, quia producens est relativum, et essentia non, nec etiam notitia actualis cum Patre, quia ipsa est absoluta et formaliter infinita. Pater vero non, nec etiam proprietas Filii sit ejusdem rationis cum proprietate Patris, ut patet ; tamen ipsum productum primitate adaequationis dicitur ejusdem rationis, cum idem habeat eamdemmet perfectionem cum producente. Et hoc est, quod intendit Doctor in ista littera.
(f) Et cum addit ibi : Sed adhuc videtur stare argumentum. Ista instantia, licet sit soluta, tamen Doctor respondet, dando eamdem solutionem, scilicet quod univocatio attenditur penes productum primum primitate adaequationis eo modo quo exposui. Dicit ergo : respondeo, et dico quod non est aequivoca productio, si principium productivum non est ejusdem rationis cum termino formali producto, loquendo de termino formali primo producto, qui est persona producta, et principio productiva, supple, quod est ratio formalis producendi, quia certum est quod memoria fecunda, quae est principum formale producendi Filium, non est simpliciter eadem cum Filio, sed requiritur quod illud quod est principium productivum non communicetur genito ejusdem rationis, et illud quod est terminus formalis in producto non sit ejusdem rationis in producente. Exemplum, homo producit hominem, natura humana in homine est principium formale producendi Franciscum, certum est quod ipsa est alterius rationis a Francisco, et tamen talis generatio non dicitur aequivoca, imo univoca, quia similis ratio producendi, puta natura humana communicatur Francisco ut terminus formalis, et ille terminus formalis est ejusdem rationis cum principio formali pro ductivo, ideo Franciscus productus est ejusdem rationis cum homine producente. Si vero terminus formalis Francisci esset alterius rationis a formali principio productivo, puta si Sol produceret Franciscum, natura humana in Francisco est alterius rationis a natura Solis, quae est principium formale productivum, et hoc est quod dicit.
(g) Opposita autem istorum sunt in proposito, etc. Supple quia principium formale productivum in Patre est simpliciter idem in Filio, et illud idem in Filio est terminus formalis, et sic Filius est ejusdem rationis cum Patre. Et cum dicit, quia memoria est formaliter in notitia genita actuali, id est, quod eadem memoria fecunda, quae est in Patre est formaliter in Filio genito, qui dicitur notitia actualis, et hoc per attributionem, et talis notitia attributa Filio est formaliter in persona generante, et hoc sic debet intelligi. Et in sententia vult dicere, quod omnis perfectio, quae est in Patre generante, est in Filio genito, et e contra, licet ordine quodam, quia prius origine essentia, et post aliae perfectiones, ut supra exposui.
FINIS TOMI NONI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCAN1S DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS DEGIMUS
Quaestiones in Primum Librum Sententiarum a distinctione decima quarta usque ad quadragesimam octavam.
PARISIIS
APUD LUDOVIGUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
MDCCCXCIII
R. P. F JOANNIS
DUNS S G O T I
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES
IN LIBRUM PRIMUM SENTENTIARUM
CUM COMMENTARIIS R P. F. FRANCISCI LYCHETl BR1XIENSIS, ORDINIS MINORUM REG. OBS. OLIM MINISTRI GENERALIS,
ET SUPPLEMENTO R. P. F. JOANNIS PONCII HIBERNI, EJUSDEM ORDINIS IN COLLEGIO ROMANO HIBERNORUM THEOLOGIAE PRIMARII PROFESSORIS.