IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Praenotando duplicem esse justitiam et injustitiam, habitualem et actualem, impugnat sententiam, quae tribuitur D. Thom. tenentem reatum culpae esse relationem realem ; tum quia repugnat relationem realem fundari in culpa ; tum etiam quia, ea data, non faceret peccatorem, quia esset a Deo. Refutat etiam Magistrum dicentem dissimilitudinem, quae inest animae ex peccato actuali, esse maculam seu peccatum habituale.
Hic sunt tria videnda : Primo quid manet in peccatore transeunte actu, a quo dicitur peccator, quia si nihil reale manet, non oportet quaerere quid delendum sit; imo omnino essent similes, qui nihil commisit, et qui cessavit tam ab actu peccandi interiori quam exteriori. Secundo, quod illud deletur, et ad hoc requiritur aliqua punitio. Tertio, quod non quaecumque, sed punitio paenitentialis; et in hoc patet solutio quaestionis.
De primo (b) sciendum, quod sicut est duplex justitia habitualis, scilicet gratia et charitas, et actualis, scilicet rectitudo nata inesse actui elicito (et prima patet, secunda declaratur, quia actus natus est elici conformiter suae regulae, et in ista conformitate consistit rectitudo ejus ;) ita cum opposita aeque multipliciter dicantur, erit duplex injustitia : habitualis, scilicet privatio gratiae in eo cui debet inesse: et actualis, scilicet privatio istius rectitudinis in actu, cui deberet inesse. Post autem actum intrinsecum et extrinsecum transeuntem,manet quaedam injustitia habitualis, sed non ab illa sola dicitur quis peccator, alioquin, qui commisisset duo millia peccata mortalia, et qui unum, essent aeque peccatores intensive et extensive, quia in eis et tota gratia quantum ad intensionem, et sola ipsa quantum ad extensionem privatur, tam in eo qui commisit unum, quam in eo qui duo millia, et ideo non dicetur unus minus peccator post actum transeuntem quam alius.
Assumptum probatur, quia in quolibet peccato mortali ita privatur gratia, quod nihil ejus manet, et per consequens per nullum succedens potest fieri intensior, neque extensior, loquendo de privatione ista habituali, quia non privat nisi unum habitum, sicut non est natus nisi unicus inesse. Et haec ratio similis est rationi Anselmi de conceptu Virginali, quod peccatum originale non est natum inesse magis in uno quam in alio, quia in quo non est justitia, non potest ab eo privari justitia, de quo dictum est lib. 2. dist. 30. et 37. Injustitia autem actualis manere non potest cessante actu, quia illius subjectum proximum est actus in anima,sicut et rectitudinis sibi oppositae, non enim anima potest esse immediatum subjectum illius rectitudinis, sed tantum actus in anima; adhuc tamen non manente actu, non manet illa rectitudo, nec ejus obliquitas.
Dicitur autem, (c) quod manet in anima quae peccavit, reatus culpae, quae est quaedam obligatio ad paenam debitam illi culpae; illa autem obligatio est quaedam relatio realis non fundata super actum culpae, sed super ipsam essentiam animae, non tamen nisi culpa praevia actuali, sicut est dictum saepe supra, quomodo super actionem fundatur relatio.
Sed contra hoc, arguitur dupliciter : Primo, quod nulla relatio realis fundata super actum culpae manet in anima. Secundo, quia si maneret, non ab illa diceretur anima peccatrix. Primum probatur, quia relatio realis intrinsecus adveniens sequitur necessario positionem extremorum; haec autem non sequitur, patet, quia anima eadem manente, et Deo, seu poena eodem modo se habente, non propter hoc anima eodem modo est obligata ad paenam, quia non ante peccatum.
Quod si sit relatio extrinsecus adveniens, necesse est sibi dare pausam, per quam adveniat extremis jam positis, sicut de ubi et caeteris. Non enim potest esse respectus realis non sequens extrema posita, quin sibi ut termino respondeat aliqua actio realis: sed istius obligationis non potest dari actio realis, nec agens reale: non enim anima, quia peccando non habuit nisi unicam actionem deordinatam, quae fuit ad illud velle- privatum circumstantiis debitis,et ita non ad istum respectum, ut ad terminum. Nec potest ista obligatio dici terminus actionis divinae immediatus, quia nulla anima dicitur peccatrix praecise ab illo quod est terminus immediate actionis divinae.
Secundum probatur per illud ultimum, quia si esset in anima talis obligatio, non posset fingi inesse, nisi a Deo immediate, et ita per istam formaliter non esset anima peccatrix, cum Deus non sit causa peccati per se, sed solum permissive.
Istam difficultatem tangit Magister dist. 18. c. ult. et videtur sol vere per hoc : Polluta est anima, inquit, quousque paeniteat, sicut erat dum in ea erat prava voluntas; et exempli ficat de eo, qui tetigit morticinum, cessante enim tactu est immundus, sicut prius: et subdit: Ita polluta re manet anima, sicut fuit in ipso actu peccati, quia ita est longe a Deo per dissimilitudinem. Ipsa ergo dissimilitudo, quae inest animae ex peccato, et est elongatio animae a Deo, macula intelligitur.
Contra istud stat deductio prior, quia macula ista, vel elongatio, vel dissimilitudo, quomodocumque nominetur,non potest esse tantummodo carentia habitus gratiae, quia illa totaliter inest primo peccato: nec carentia rectitudinis in actu, quia ista non est nata manere, ni si manente macula in actu. Item, macula summi odii A, et amor summus ipsius A, repugnant; ergo per unum aufertur aliud, et per consequens, macula odii A posset auferri per immoderatum amorem ipsius A.