IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(o) Ad argumenta. Hic incipit solvere argumenta principalia posita in initio quaestionis pro parte negativa, quae nobis etiam consueto modo ad lectoris commoditatem repetenda sunt. Primum argumentum est ex mendacio Abrahae, qui Genesis 22. cum esset immolaturus ex praecepto Domini suum filium, dicebat suis famulis : Ego et puer illuc iisque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ; hoc enim non poterat dicere absque mendacio, nec vir tam perfectus verisimiliter mentiretur, nisi mendacium esset licitum, praesertim in illa actione, ob quam tantopere commendatur a Deo, et sanctis Patribus communiter.
Respondet Doctor negando Abrahamum, dum protulit illa verba, mentitum fuisse, quia revera licet ipse proposuerit obedire Deo, et interficere filium, tamen non dubitavit quin Deus resuscitaret ipsum, quia jam habebat promissionem Genes.
21. In Isaac vocabitur tibi semen. Confirmat hoc Doctor ex Josepho lib. I . Antiquitatum cap. 22. referente quod Abraham ipsummet filium de hoc informaverit. Sed et confirmari potest ulterius ex Augustino serm. 72. de tempore, qui loquens de Abraham : Non fecit sibi, inquit, quaestionem, quasi de contrariis et sibi adversantibus uer bis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis : Occide mihi vilium tuum ; sed erat in corde ejus semper fides inconcussa, et nullo modo deficietis ;cogitavit enim Abraham Deum, qui dedit ut ille de senibus nasceretur, qui non erat, posse etiam de morte reparare.
Eamdem doctrinam habet idem Augustinus 16. Civit, cap. 32. dicens : Non dubitavit quod sibi poterat reddi immolatus, qui dari potuit non speratus, eamque probat ex Apostolo ad Hebr. 11. Fide Abraham obtulit Isaac, in quo susceperat repromissiones, arbitrans quia et a morte suscitare potest Deus.
Origenes et Alcuinus in praedictum locum Genesis, in eadem sunt sententia, quam sequitur Dionysius Carthusianus, Benedictus Fernandius, et alii.
Lyranus noster putat Abrahamum prophetice protulisse illa verba, licet ipsemet non adverterit ad hoc, quae sententia licet impugnetur a Garthusiano ibidem, tamen non potest non esse probabilis, cum sit Chrysostomi homil. 42. in Genesim. Ambrosii lib. I . de Abrahamo cap. 8. quos praeter Lyranum secuti sunt Tostatus et Salianus in eumdem locum Genesis. Juxta hanc etiam doctrinam posset excusari Abraham a mendacio, quia cum prophetaret ex instinctu Spiritus sancti sine advertentia, non voluit aliud significare quam habuit in mente, licet revera a parte rei aliud significaverit ; ad mendacium autem requiritur quod aliquis cum advertentia velit significare aliud, quam habet in mente. Cajetanus dicit Abrahamum verum dixisse, etiamsi non sciret, nec putaret eum resuscitandum, quia secundum communem cursum naturae erant reversuri, licet secundum extraordinarium Dei jubentis, ut interficerentur, non essent reversuri, et hanc praefert priori expositioni, quia illa fides de resurrectione lsaaci multum elevaret de obedientia Abrahae in eo interficiendo ; minus enim multo esset, inquit, immolare filium, quem statim resurrecturum sciret. Haec doctrina videtur coincidere cum ea quam habet quidam Thomas Anglus quem Eborensem vocat Salianus in eumdem locum, teste Pererio, ibidem ; dicit enim Thomas ille quod dictum illud Abrahae intelligi debet, nisi ex speciali Dei jussu aliud evenerit.
Ego sane non dubito quin in hoc sensu absque mendacio vel restrictione, quae non intelligitur communiter, quamvis non exprimatur, posset aliquis se facturum aliqua, quae revera a parte rei non sit facturus, quia quando promittimus aliquid, semper subintelligi debet, tam ex parte nostra quam ex parte eorum, quibus promittimus., nempe quod illud promittamus, nisi Deus id impediat miraculose aut extraordinarie. Imo debet in hujusmodi promissionibus, quibus dicimus nos aut alios in propriis personis aliquid facturos, intelligi conditio illa si vivamus ; unde Abraham etiam subintelligendo illam conditionem, poterat tam bene verum dixisse, quam subintelligendo illam alteram ; quod etiam advertit idem Thomas Anglus seu Eborensis.
Sed non credo tamen potuisse Abrahamum uti hujusmodi oratione restricta in proposito, quia ipse sciebat ex suppositione prioris voluntatis divinae ipsi (antea significatae, puerum secundum communem cursum naturae non venturum, et sciebat ipsum non victurum ut rediret, unde ; nisi haberet illam aliam expectationem, aut de resurrectione, aut de impedimento aliquo miraculose ponendo, non poterat vere dicere quod reverteretur in sensu Cajetani aut Thomae Eborensis, licet enim debeat subintelligi in promissionibus si vivam, aut si potero, tamen debet etiam non minus subintelligi quod promittens non dubitet probabiliter de vita sua aut facultate.
Alio modo Abraham poterat verum dixisse sine ulla restrictione aut amphibologia, quia non dixit absolute se reversuros, sed postquam adoravissent et Abrahamus poterat habere in animo interficere Isaacum, antequam ipse Isaac adoraret ; hoc autem supposito, verba illa absolute vera erant secundum se sine amphibologia aut restrictione, aut prophetia, aut cognitione resurrectionis.
Idem Thomas Anglus alio modo exponit illud dictum, sic scilicet, ut revertemur capiatur figurate pro revertar: frequens enim est usus hujusmodi formae loquendi. Sed quamvis si sic loqueretur Abraham verum dixisset, tamen credo non esse aptam expositionem, quia illud adoraverimus et revertemur non potest referri bene nisi ad illa, ego autem, et puer ; unde non possunt habere illum sensum figuratum, et propter eamdem rationem non approbo aliam expositionem, quam insinuat Garthusianus, nimirum quod Abrahamus dixit revertemur in sensu illo in quo quod unus facit plures dicuntur facere : Sicut, inquit quidam exponunt quod discipuli leguntur indignati propter effusionem unguenti, Matth. 26. et quod latrones improperabant Christo in Cruce, Luc 23. cum tamen solus Judas indignatus fuerit, et solus latro sinistri lateris improperaverit Christo.
Canus lib. 2. de locis Theologicis expresse fatetur Abrahamum mentitum fuisse, sed leviter, et favet ipsi aliqualiter tam Chrysostomus quam Ambrosius supra ; nec mihi videtur esse valde inconveniens, quod leviter mentiretur, nam sicut et alii aeque Sancti non excusantur a peccatis venialibus, de quo postea, cur esset inconveniens quod ipse mentiretur. Nec refert quod in hoc facto multum laudetur a Deo, nam illa laus non debet extendere se ad omnes orationes, quas elicuit a tempore quo jussus est occidere filium usque ad ascensum montis, et elevationem manus ad occisionem ut nemo non fatebitur ; cur ergo deberet extendi necessario ad hoc factum particulare, quod erat impertinens ad factum principale, propter quod laudatur, nempe ad voluntatem efficacem interficiendi carissimi filii?
Ex his omnibus dicendi modis magis in re placet is, quo utitur Scotus, quia et est facilis in se, conformior Augustino ac Apostolo, et magis communis.
(p) Ad illud de Jacob. Secundum argumentum principale est in Genes. 27. ubi patri interroganti Jacob quis esset, Jacob respondet: Ego sum primogenitus tuus Esau, feci sicut praecepisti mihi; surge, sede, et comede de venatione mea. In quibus verbis plurima videntur mendacia. Primum, quod dicat se primogenitum Esau. Secundum, quod dicat se fecisse quod praeceperit ipsi Isaac, cum is nihil ipsi praeceperit. Tertium, quod roget ut comedat Isaac de venatione sua, cum revera non fuerit venatio ulla, ut patet ex textu.
Circa hanc objectionem magna est inter Doctores controversia, quibusdam Jacob a mendacio liberare conantibus ; quibusdam vero admittentibus mentitum fuisse, qua de re prolixe satis Pererius in illum locum, quinque satis longis agit disputationibus, et licet cum iis stare videatur, qui mendacia omnia a Jacob propellere laborarunt, quia tamen non satis aptum invenit modum excusandi duo posteriora mendacia, succumbit tandem num. 58. inquiens: Ego non dissimulo sensum amici mei, nam ut non inficior dictum illud Jacob : Ego sum Esau, in quo uno ad verum intellectum interpretando purgandoque a mendacio, Doctores laborarunt, satis commode in verum sensum redigi posset ita fateor duo alia ejusdem dicta: Feci sicut praecepisti mihi, et comede de venatione mea, perdi faciliter ad veritatis sententiam accommodari posse.
Doctor noster concedit Jacob mentitum fuisse, nec id habet pro ullo inconvenienti, quandoquidem viris perfectis nostrae legis, quae perfectior est, et gratiam habet uberiorem, quam lex ulla antiqua, non attribuamus tantam sanctitatem quin mentiri possint, sicut et alia peccata venialia committere, quam sententiam plurimi alii sequuntur, Lyranus, Tostatus, Gajetanus, Lypomanus, Salianus, Fernandius, Oleaster, Fonseca, del Rio in eumdem locum, Adrianus quodlibelo primo. Addo verba Fernandii quae valde conformia sunt sententiae Doctoris : Sed quid opus est illius alieriusve aevi, etiam viros sanctissimos ita excusare, ut ab omni, vel culpa veniali fuisse immunes credantur ? Numquid illi sanctiores Apostolis, qui levioribus reatibus non caruerunt ? Ad hoc , facit quod habetur in Tridentino decreto de justificatione cap. 11. In hac mortali vita quantumvis sancti et justi in levia saltem et quotidiana peccata, quae etiam venialia dicuntur peccata, quandoque cadunt, nec propterea tamen desinunt esse justi ; nam justorum illa vox est, et humilis et verax: Dimitte nobis debita nostra. Quae est doctrina expressa S. Augustini lib. de natura et gratia, contra Pelagianos, cujus verba supra exscripsi num, 170. Si ergo omnes justi, praeter D. Virginem, incidunt in peccata venialia quandoque, cur esset liberandus Jacob a caeterorum Sanctorum communi sorte? Quod si admittatur talia peccata commisisse, ut certe nemo facile negabit, non est cur ullo modo tam anxie liberetur a mendacio, in quo committendo solum venialiter peccaret.
Si quis tamen velit cum Augustino quaest. 78. in Genes. 16. civ. cap. 37. et lib. contra mendacium cap. 10. Theodoto quaest. 80. in Genes. Gregorio hom. 6. in Ezech. Isidoro, Beda, Ruperto in Genes. 27. Innocentio III. cap. Gaudeamus de divortis, Gratiano 22. quaest. 11. cap. Quaeritur, Alensi 2.part. quaest. 139. D. Thoma 2. 2. quaest. 110. Magistro in hac distinct. et pluribus ibidem sententiis. Si quis, inquam, cum his auctoribus velit liberare Jacob mendacio et peccato, id non erit contra Doctorem, qui non negat ipsum posse excusari, sed asserit tantum id non esse necessarium. Quamvis etiam non posset excusari commode a mendacio, tamen non esset difficile ipsum excusare a peccato, quia posset dici quod licet omne mendacium sit peccatum a parte rei, ipse tamen non putavit, propter ignorantiam invincibilem, quam non est inconveniens ipsi attribuere, fuisse peccatum mentiri sic patri, jubente praesertim matre, quae posset ipsi significare non referre sic mentiri et cui ipse poterat existimare se obligatum obedire.
Si quis autem videre voluerit quomodo praedicti Auctores excusent Jacob a mendacio,adeat Pererium supra disp. 5.
(q) Ad illud (amen de Joseph. Tertium argumentum principale est ex Genes. 42. ubi Joseph dixit suis fratribus: Per salutem Pharaonis exploratores estis vos, cum tamen ipsemet sciret oppositum. Item ex Genes. 44. ubi idem Joseph dixit fratribus quod augurari solebat in scypho, cum tamen id non sit verisimile ipsum fecisse, cum fuerit prohibitum a Deo.
Respondet Scotus Josephum jocose fuisse mentitum, et licet interea etiam afflixerit fratres, merito id eum potuisse facere, quia id peccato suo praeterito in ipsum meruerunt. Hanc doctrinam amplectitur Lyranus, Tostatus, Salianus, Pererius et Fernandius. Quantum autem ad illud ex Genesi. 44. de scypho, non dixit absolute se augurari solitum in scypho, sed interrogative tantum: non potest autem mendacium committi interrogando,
nisi quis utatur oratione interrogatoria pro absoluta.
Alii conantur mendacio liberare Josephum, S. Augustinus quaest. 139. in Genes. S. Bonaventura hic, Gratianus 22. quaest. 2. cap. Quod autem, Rupertus lib. 9. in Genes. cap. 3. Thomas Anglicus in ipsamet proposita verba. Facillima autem explicatio esset, si diceretur quod ipse dicebat suos fratres exploratores quantum ad id quod apparebat externe ; sic enim accipienda sunt communiter dicta judicum et examinatorum. Alias expositiones qui voluerit, videat apud Pererium.
Posset aliquis circa litteram Doctoris quaerere, cur addiderit particulam adversativam, tamen, ad hoc factum Joseph, et illa alia verba, quia ipse erat perfectus seruator legis divinae. Ex his enim verbis posset aliquis existimare quod existimarit Jacobum, de quo ante, usum fuisse mendacio mortaliter peccaminoso ; nam si putaret ipsum usum fuisse mendacio veniali, cum tali etiam Josephum fuisse usum fateatur, ad nihil deserviret illud tamen, nec illa alia verba.
Respondeo, Doctorem nullo modo putasse Jacob mentitum fuisse mendacio mortaliter peccaminoso: addidisse vero illud tamen, et illud de perfectione Joseph, quia volebat ipsum excusare a tam gravi mendacio, quam commisit Jacob, quod et fecit ; nam Josepho attribuit mendacium jocosum tantum aut officiosum, quod parum habet malitiae ; Jacob vero concessit serium mendacium, et aliquo modo perniciosum, quod majoris est malitiae, licet intra latitudinem malitiae venialis.
Et si dicas Jacob mendacium non posse esse mendacium leve, cum fuerit valde perniciosum fratri suo Esau. Respondeo, quamvis in re fuerit perniciosum ipsi, quia abstulerat ei tam proficuam benedictionem, quam haberet alias a patre, tamen non erat ita perniciosum in opinione Jacob ; tum quia non est necesse quod ipse sciverit benedictionem illam habituram secum primogenituram, aut ullam utilitatem specialem, quam non posset etiam Esau per aliam benedictionem acquirere ; tum etiam, quia poterat existimasse quod licet afferret secum utilitatem aliquam, qua privaretur Esau, ipsemet tamen licite poterat, matre hortante, eam sibi procurare ; tum denique, quia non est necesse ut cognoscerent Esau habuisse jus aliquod particulare ad benedictionem patris, ita ut ipse, et quicumque alius non posset absque injuria ejus eam quocumque licito modo procurare.
(r) Ad aliud de Raab et Rachele. Quartum argumentum principale comprehendit quatuor exempla ex Scriptura deprompta. Primum ex Josue 2. de Raab meretrice, quae dicebat exploratores Israelitarum, quos habuit clam domi, discessisse, sed propterea videtur laudari in Scriptura, quod non esset verum, si mendacium ejus fuisset peccaminosum. Secundum exemplum est de Judith, Judith, 10. quae multa mendacia videtur protulisse. Tertium exemplum est de Rachele ex Genes. 31. quae ne reperirentur dii patris sui, quos clam secum abstulit, decubuit super ipsos, et dixit sibi accidisse secundum consuetudinem mulierum, quod tamen erat falsum. Quartum denique exemplum est de obstetricibus ex Exodi primo, quae mentiebantur, dicentes mulieres Hebraeas habuisse obstetricandi scientiam, et prius parere, quam ipsae adveniebant, quod erat falsum: in quo mendacio non peccaverunt, quia subjungit Scriptura : Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et postea dicit quod aedificavit ipsis domum, quod non esset verum, si mentiendo peccassent, neque enim Deus retribuit bona pro malis, omnia autem peccata sunt mala.
Ad hoc argumentum, quantum ad primum de Raab, et tertium de Rachele, ac quartum de obstetricibus, respondet universaliter non oportere eas excusare a peccato.
Et quidem quantum ad Raab attinet, communis Theologorum sententia est, quod ipsa in eo mendacio peccaverit, sed peccato veniali, quia officiosum erat in ordine, scilicet ad salvandam vitam exploratorum. Ita Augustinus expresse lib. contra mendacium cap. 15. Lyranus, Carthusianus, Tostatus, Seranus, in cap. 2. Josue. Nec refert quod laudetur prudentia Raab, et quod fuerit affecta praemio, quia hoc non contingit propter mendacium, sed propter alios bonos actus, quos exercuit. Unde Augustinus supra: Quod scriptum est, bene Deum fecisse cum Hebraeis obstetricibus, et cum Raab Jerichuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt ; non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala, Deus propter posteriora opera vellet ignoscere; ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa Deus utrumque conspiciens, id est, factum misericorditer, factumque fallaciier, et bonum remuneravit, et propter hoc bonum malum illud ignovit.
Ex quibus verbis patet quod etiam obstetrices mentitas esse putaverit, et quod non fuerint remuneratae propter mendacium, sed propter alias actiones bonas ; quod etiam tenet S. Gregorius in 27. Job. cap. 4. Nonnulli vero, inquit, de obstetricum fallacia, conantur asserere hoc genus mendacii non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est, quia aedificavit illis Dominus domos. In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur ; nam benignitatis earum merces, quae eis aeterna potuit vita retribui, pro admissa culpa mendacii in terrenam, est recompensationem declinata, ut in vita sua, quam mentiendo tueri voluerunt, ea quae fecerunt bona, reciperent, et ulterius quod expectarent mercedis suae praemium non haberent, nam si subtiliter perpendatur, amore praesentis vitae mentitae sunt, non intentione mercedis, parcendo quippe conatae sunt infantium vitam tegere mentiendo suam.
Caeteri expositores et Doctores communiter in hoc conveniunt, quod obstetrices mentitae fuerint.
(f) Quod autem dicitur de obstetricibus. Respondet hic ad illud, quod in argumento adducebatur, ad probandum quod in eo mendacio non peccaverint obstetrices, quia scilicet Deus aedificavit illis domum, quasi in praemium et mercedem sui facti ; hoc autem non esset verum, si peccavissent, saltem mortaliter. Respondet, inquam, Doctor secundum Magistrum historiarum, nempe Petrum Comestorem, esse controversiam de qualitate peccati, quod ab iis in eo mendacio commissum est,
nam Magister ille dicit secundum Augustinum, eas solum venialiter peccasse ; secundum vero Gregorium in loco jam citato videri eas peccasse mortaliter, dicit enim quod merces benignitatis earum, quae eis in aeterna vita potuit retribui, pro admissa culpa mendacii in terrenam, est recompensationem decimata.
Quod ad rem praesentem attinet, dicit Doctor eas habuisse bonum motum pietatis in conservanda parvulorum vita, et propter illum bonum motum, non propter mendacium Deum eis mercedem aedificatae pro ipsis domus dedisse, quod et Augustinus et Gregorius, et caeteri Doctores fatentur, et significatur in ipsamet Scriptura eo loci : nam dicuntur timuisse Deum in initio capitis, et conservasse propterea mares, et postquam refertur earum mendacium, licet dicatur quod Deus benefecerit eis, non tamen dicitur quod propter mendacium id fecit, sed potius significatur quod propter timorem Dei benefecerit ipsis ; subditur enim expresse : Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
An vero propter illum bonum motum remuneraverit illas solum temporaliter, an vero etiam aeternaliter, nec spectat per se ad praesens, nec deciditur a Doctore, quia solum juxta duas illas sententias Augustini et Gregorii, significatas a Magistro historiarum, proponit duos modos dicendi probabiles. Primus est juxta sententiam, quam innuit Gregorius de mendacio mortaliter peccaminoso earum, nempe quod solum temporaliter eas remuneravit, quia peccatum mortale mendacii,
quod sequebatur illum bonum motum pietatis, impediebat remunerationem aeternam. Secundus modus est juxta sententiam Augustini de mendacio officioso et veniali earum nempe, Deum non abnegasse illis praemium aeternum boni motus propter mendacium sequens, quod erat tantum veniale, utpote officiosum. Et hunc modum praefert priori, quia ait g seq. quod mendacium eorum erat penitus officiosum, et quod motus pietatis earum, si fuissent reliqua, requisita ad meritum, nempe status gratiae, et ordinatio ex fine charitatis, fuisset meritorius vitae aeternae, et etiam praemii temporalis.
Dixit autem optime, si fuissent illa alia requisita ad meritum, quia nolebat id resolvere, cum incertissimum sit : poterant enim obstetrices illae et timere Deum, et moveri aliquo pietatis motu ad conservationem puerorum sine gratia justificante, unde ex illo pietatis motu non sequitur eos fuisse justificatos. Rursus, quamvis fuerint Aegyptiae, quemadmodum ex conversatione cum Israelitis, et gratia particulari Dei pervenerunt ad fidem et timorem Dei, ita etiam poterant pervenire ad justificationem, et caeteras dispositiones ad meritum de condigno requisitas.
Utcumque autem dicatur, fateor mihi sententiam Gregorii, quae Pererio disput. 10. in cap. 1. Ex visa est improbabilis, esse difficilem, nam si dicamus obstetrices dum timuerunt Deum, et conservarunt masculos, quod ante mendacium contigit, fuisse in gratia, et timuisse Deum non serviliter, sed timore filiali, sine dubio ipsarum meritum erat compensandum vita aeterna, nec peccatum subsequens poterat ita tollere jus per illud meritum acquisitum, quin saltem deleto peccato si fuisset mortale (si autem fuisset veniale, nullo modo tolleret aut impediret illud jus), iterum resurgeret istud jus, ut suppono ex communi doctrina de reviviscentia meritorum ; unde autem poterat sanctus Gregorius habere quod quamvis in illo mendacio peccassent mortaliter, non essent postea paenitentiam ejus peccati facturae ?
Si vero dicatur eas non fuisse iustificatas, dum conservarunt pueros, nec timuisse Deum timore filiali, aut adhibuisse conditiones requisitas ad meritum vitae aeternae, tum non poterat esse verum quod dicit Gregorius, benignitatis earum mercedem, quae potuisset eis in aeterna vita retribui pro admissa culpa mendacii in terrenam commutationem declinasse. S. Thomas 2. 2. quaest, 110. art. ult. sic videtur exponere Gregorium, ut velit dicere quod mendacio obstetricum considerato quantum ad effectum benevolentiae in Judaeos, et quantum ad reverentiam divini timoris debebatur remuneratio aeterna ; sed eidem mendacio considerato, quantum ad actum exteriorem mendacii, non debebatur praemium aeternum, sed remuneratio aliqua temporalis : Et sic, inquit, intelligenda sunt Gregorii verba, non autem quod per illud mendacium mererentur amittere remunerationem aeternam, quam ex praecedenti affectu meruerant.
Haec doctrina a Pererio in cap. 27. Genes. disp. 2. graviter censuratur nempe ut dissona sacrae .historiae, . non consentanea rationi, cum Gregorii sententia verbisque dissentiens et discrepans ab ipsius S. Thomae doctrina, quam paulo ante tradiderat ; sed quidquid sit, an mereatur totam hanc censuram, quod ego non credo, certe mihi nullo modo arridet. Primo, quia nec Gregorius, nec ullus dicit quod quidpiam meruerint propter mendacium. Secundo, quia secundum Gregorium, mendacium nullo modo erat factum ex motu pietatis, aut reverentia divini timoris ; ait enim Gregorius : Nam si subtiliter perpendatur, amore vitae praesentis mentitae sunt, parcendo quippe conatae sunt infantium vitam tegere, mentiendo suam ; ergo mendacium earum non debet considerari ut includens aut dicens affectum benevolentiae in Judaeos aut reverentiam divini timoris. Tertio, quia illa merces, quam Scriptura asserit ipsis concessam, non adscribitur, ut supra dixi, mendacio, sed timori divino et pietati praecedenti.
Alio modo forte salvari potest quod dicit Gregorius, si dicatur non voluisse eum, quod per peccatum subsequens mendacii fuisset impeditum praemium aeternum istius motus boni, sed quod ipse motus pietatis obstetricum erga parvulos, fuit affectus aliqua mala circumstantia, quia scilicet erant dispositae ita salvare eos, ut si etiam opus esset mentiri, id facerent ad eos salvandos. Quia ergo mendacium sequens includebatur in hoc actu in causa, propterea dixit Gregorius quod illud mendacium impediebat praemium aeternum, quod daretur ipsi motui pietatis, si non includeret illam voluntatem conditionatam mentiendi, scilicet, si fuisset necesse. Hoc modo intellecto Gregorio, habet bonum sensum ejus doctrina, nec ex ea sequitur quod mendacium obstetricum fuerit mortale, quia ad illum effectum, quem intendit Gregorius, sufficeret malitia venialis ; nam communis sententia est quod nullus actus malus, etiam venialiter, sit meritorius vitae aeternae, ut docetur in materia de merito. Sed tamen, si hoc modo intelligantur, favet maxime sententiae, quae dicit quod per actum venialiter malum possit quis mereri praemium temporale, de quo in eadem materia agi solet.
Absolute autem et simpliciter S. Hieronymus in cap. 56. Isaiae, Procopius in primum Exod. Rupertus in Ex lib. 1
. cap. 7. Pererius supra, et Salianus probabiliter an. mundi 2463. asserunt obstetrices meruisse vitam aeternam ; at, ut supra dixi, id omnino incertum est, saltem loquendo de merito de condigno, de quo ipsi videntur agere. Et idem Salianus ostendit quomodo possint excusari a mendacio, quia scilicet poterat esse verum quod mulieres Hebraeae scirent obstetricandi artem, et quod ex iis plurimae parerent antequam accederent istae duae obstetrices, quae interrogabantur, et de quibus hic agimus.
ii) Sed tunc esset dubium. Occasione istius, quod immediate ante dixit, Deum non negasse praemium aeternum propter bonum motum, quamvis adesset peccatum veniale, proponit hic dubium, an si quando esset conjunctus magnus pietatis affectus cum circumstantia malitiae venialis, nec possent separari, melius esset illum motum elicere quam relinquere, et proposita ratione dubitandi pro utraque parte, nihil vult resolvere.
Absolute tamen dicendum est quod potius deberet illum motum relinquere, quia absolute et simpliciter sunt fugienda, et nullo modo facienda mala ob quaecumque bona, vitae etiam aeternae, quae ad ea sequerentur. Unde Augustinus lib. contra mendacium cap. 15. Et Raab quidem ex Iericho liberata in Dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et immortalia munera pervenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio. Quod si nullo sunt praemia aeterna quaerenda mendacio, quandoquidem aliqua mendacia sint peccata solum venialia, sequitur nec per ullum peccatum veniale esse quaerendam vitam aeternam.
Haec de mendacio obstetricum, et Raab sufficiunt, quas tamen si quis vult a peccato liberare, meo judicio facile id poterit, dicendo quod invincibilem ignorantiam non putaverint fuisse peccatum sic mentiri, neque enim tanta scientia illis concedenda est, ut non habuerint talem ignorantiam. Quam doctrinam satis insinuat S. Augustinus praedicto cap. 15. contra mendacium, et applicari potest etiam ad Rachelem, Jacobum, Judith, non minus convenienter. Verba Augustini sunt : Utrum autem sit aliquando, vel pro cujusquam salute mentiendum, cum quaestio sit, in qua dissolvenda etiam doctissimi fatigantur, valde illarum muliercularum, (obstetricum scilicet et Raab) in illis populis constitutarum, et illis moribus assuetorum excedebat modum. Itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum, quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis non hujus saeculi, sed futuri Dei potentia sustinebat.
Nihil speciale dicit Doctor de mendacio Rachelis, nec erat necesse ; communiter enim admittunt expositores quod mentita fuerit, mendacio saltem officioso, a quo nulla ratio est ob quam excusetur, quamvis, ut jarnjam dixi, ob ignorantiam facile excusari posset a peccato.