CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De gemina processione Spiritus sancti, temporali et aeterna. Praeterea diligenter adnotandum est, quod gemina est processio Spiritus sancti, aeterna videlicet, quae ineffabilis est, qua a Patre et Filio aeternaliter et sine tempore processit, et temporalis, qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. Et sicut ab aeterno communiter ac simul procedit a Patre et Filio, ita et in tempore communiter et simul ab utroque procedit ad creaturam, non divisim a Patre in Filium et a Filio ad creaturam. Unde Augustinus 15. lib. de Trin. ait :
" Spiritus sanctus non de Patre procedit in Filium et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit ; quamvis hoc Filio Pater dederit, ut sicut de se, ita etiam de illo procedat. "
De temporali processione Spiritus sancti specialiter agitw.
De temporali autem processione, Beda in homilia Dominicae primae post Ascensionem ita loquitur:" Cum Spiritus sancti gratia datur hominibus, profecto mittitur Spiritus a Patre, mittitur et a Filio ;procedit a
Patre, procedit et a Filio quia et ejus missio est ipsa processio. " His verbis aperte ostendit, donationem gratiae Spiritus sancti dici processionem vel missionem ejusdem. Sed cum donatio vel datio non sit nisi temporalis, constat, quia et haec processio sive missio temporalis est. Hanc quoque temporalem Spiritus sancti processionem Augustinus 15. lib. de Trin. insinuat dicens, Spiritum sanctum processisse a Christo, quando post resurrectionem insufflavit in discipulos, his verbis: "Cum resurrexisset Christus a mortuis et apparuisset discipulis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipse est virtus, quae de illo exibat, ut legitur in Evangelio, et sanabat omnes." Et ut ostenderet, hanc processionem Spiritus sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius Spiritus sancti, addidit : " Post resurrectionem Dominus Jesus bis dedit Spiritum sanctum : semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de coelo propter dilectionem Dei ; quia per ipsum Donum diffunditur charitas in cordibus nostris, qua diligimus Deum et proximum. "
Quod aliqui dicunt ipsum Spiritum sanctum non dari, sed dona ejus.
Sunt autem aliqui, qui dicunt, Spiritum sanctum ipsum Deum non dari, sed dona ejus, quae non sunt ipse Spiritus. Et ut aiunt, Spiritus sanctus dicitur dari, cum ejus gratia, quae tamen non est ipse, datur hominibus. Et hoc dicunt, Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit, Spiritum sanctum procedere, cum ipsius gratia datur hominibus, tanquam non ipsemet detur, sed gratia ejus. Sed quod ipse Spiritus sanctus, qui Deus est et tertia in Trinitate persona, detur, aperte ostendit Augustinus 15. lib. de Trinitate, ita dicens : " Eumdem Spiritum sanctum datum, cum insufflasset Jesus, de quo mox ait: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ambigere non debemus. Ipse est igitur, qui etiam de coelo datus est die Pentecostes. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum, imo quantus est Deus qui dat Deum ? " Ecce his verbis aperte dicit, Spiritum sanctum, ipsum scilicet Deum, dari hominibus a Patre et Filio. Et quod ipse Spiritus sanctus, qui Deus est ac tertia in Trinitate persona, nobis detur nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in lib. Ide Spiritu sancto, dicens : " Licet multi dicantur spiritus, quia legitur: Qui facit Angelos suos spiritus, unus tamen est Dei Spiritus. Ipsum igitur unum Spiritum et Apostoli et Prophetae sunt consecuti, sicut etiam vas electionis dicit, quia unum Spiritum potavimus, quasi eum, qui non queat scindi, sed infundatur animis et sensibus illabatur, ut saecularis sitis restringat ardorem ; qui Spiritus sanctus non est de substantia rerum corporalium nec de substantia invisibilium creaturarum. " His verbis aperte dicit, Spiritum sanctum ipsum, qui creatura non est, infundi mentibus nostris. Item in eodem : "Omnis mutabilis est creatura, sed non mutabilis Spiritus sanctus. Quid autem dubitem dicere, quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptum sit : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur justis, simplex substantia, opulens virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis, et ubique totus. Incircumscriptus ergo et infinitus Spiritus sanctus, qui discipulorum sensus separatorum infundit, quem nihil potest fallere. Angeli ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis ergo dubitet, quin divinum sit quod infunditur simul pluribus nec videtur? Unus est Spiritus sanctus, qui datus est omnibus licet separatis Apostolis. " Et hic aperte dicit Ambrosius, quod Spiritus sanctus, qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus. Alia quoque auctoritate hoc idem adstruitur, scilicet quod Spiritus sanctus, qui est aequalis Filio, hominibus detur. Ait enim Augustinus de verbis Apostoli: Si charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, a quo datur ? Ab illo, qui dedit dona hominibus. Quae dona ? Spiritum sanctum, qui tale dat donum, qualis est ipse. Magna est misericordia ejus : donum dat aequale sibi, quia donum ejus Spiritus sanctus est. " Praemissis his et aliis pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Spiritus sanctus aequalis Patri et Filio nobis datur ; nec ideo tamen minor est Patre et Filio. Unde Augustinus 4. lib. de Trin, ait : " Non ideo, inquit, minorem Spiritum sanctum, quia et eum Pater misit et Filius, arbitrandum est. "
An viri sancti et Ecclesiae Praelati dent vel dare possint Spiritum sanctum, quod non dant hic ostendit.
Hic quaeritur, utrum et viri sancti dent vel dare possint aliis Spiritum sanctum. Quem si aliis dant, cum ejus donatio supra sit dicta processio, videtur ab eis procedere Spiritus sanctus vel mitti ; sed Creator a creatura non procedit vel mittitur. Restat ergo ut ipsi non dent Spiritum sanctum nec dare possint. Unde Augustinus 13. lib. de Trin. " Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe, ut veniret in eos, quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon magus, offerens Apostolis pecuniam non ait : Date et mihi hanc potestatem, utdem Spiritum sanctum ; sed, cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum ; quia nec Scriptura superius dixerat : Videns autem Simon, quia Apostoli darent Spiritum sanctum, sed dixerat : Videns autem Simon, quia per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus sanctus. " Ecce his verbis ostendit Augustinus, nec Apostolos nec alios Ecclesiae Praelatos dedisse vel dare Spiritum sanctum.
Quod non possunt dare Spiritum sanctum hic docet.
Et quod plus est, non posse etiam dare, dicit in eodem libro subdens : " De Christo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus sancti et effuderit, in quo utraque natura monstrata est, humana scilicet et divina. Accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc Donum possumus pro modulo nostro, effundere vero super alios non utique possumus, sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus. " His verbis expresse dicit, nos Spiritum sanctum non posse super alios effundere, id est, aliis dare.
Quod videtur contrarium.
Sed huic videtur contrarium quod Apostolus ad Galatas de se loquens ait: Qui tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis. Ecce evidenter dicit, se tribuisse Spiritum. Sed intelligendum est Apostolum dixisse hoc, non quia haberet potestatem et auctoritatem dandi Spiritum sanctum, sed quia ministerium habuerit, in quo dabatur a Deo Spiritus sanctus. Ut enim ait Augustinus super eumdem locum, exponens illud Apostoli verbum : " Ab Apostolo praedicata est eis fides, in qua praedicatione adventum et praesentiam sancti Spiritus senserant, sicut illo tempore in novitate invitationis ad fidem etiam sensibilibus miraculis praesentia Spiritus sancti apparebat, ut in Actibus Apostolorum legigitur. " Aperte hic ostendit, quomodo illis Spiritum sanctum Apostolus tribuerit, non utique ipsum mittendo in eos, sed praedicando eis fidem Christi, quam illis recipientibus, quod Spiritus sanctus in eis esset, aliquibus signis visibilibus monstrabatur. Non ergo homines quantumcumque sancti dare possunt Spiritum sanctum.
( Finis textus Magistri. )