IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) De primo sciendum est, etc. Supposita partitione quaestionis jam praemissa, ad resolutionem hujus articuli praemittit in genere justitiam dici dupliciter ; nam alia dicitur gratiae adoptionis et supernaturalis, de qua Tridentinum sess. 6. c. 7. agit, et illa est, qua justificatur impius, tanquam per causam formalem, et dicitur ibi a Concilio fides, et charitas habituales, quae infunduntur in corda per virtutem Spiritus sancti ; haec etiam est justitia quantum ad integritatem. Doctor hic solum facit mentionem charitatis, quam vocat antomomastice gratiam, quia illa sola est ratio formalis, per quam tollitur peccatum, caeteri habitus accedunt ad perfectam elevationem hominis secundum intellectum et voluntatem ad opera salutis: nam fides, quae per dilectionem operatur, salvat, ex Apostolo. Sicut ergo justitia sanctificans a peccato est sola charitas, quae dicitur gratia, ideo nomine justitiae hoc modo sumptae explicat charitatem, et appellatione gratiae ; quod perinde facit idem Tridentinum loco citato can. 11 . ubi agit de forma justificante a peccato : Si quis dixerit, omnes homines justificari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et charitate, quae in cordibus eorum per Spiritum diffundatur, atque illis inhaereat; aut gratiam,
qua justificamur, esse tantum favorem Dei, anathema sit, etc.
Hic autem non est locus disserendi, an gratia, et charitas sint diversi habitus ; non esse patet ex Tridentino, et fusius probari posset ex Patribus, si hic esset locus proprius ; de hoc aliquid dicetur ex occasione infra. Quidquid autem dicatur, non refert ad praesens institutum, in quo agitur de peccato habituali, quod statuit Doctor non consistere in privatione gratiae, quaecumque illa sit forma.
Alia est justitia, quae dicitur operum, et appellatur a Trident. eadem sess. c. 16. fructus justitiae, de qua potissima quaestio fuit cum Pelagianis, et appellatur saepe adimpletio legis, atque ejus obedientia, ab Augustino ; a Theologis autem et Philosophis, conformitas operis ad regulam rectae rationis, estque rectitudo virtutis, quae nata est, et debet inesse operi.
Per oppositum, duplex est injustitia, alia privatio gratiae sanctificantis et habitualis ; et in illa negat Doctor consistere peccatum habituale, quia illa privatio per unicum peccatum inducitur, et neque extensive, neque intensive potest augeri per subsequentia, ut probat ex Anselmo in littera. Injustitia habitualis augetur per quodlibet peccatum: ergo injustitia habitualis, qua quis dicitur peccator, et magis peccator, debet esse alia; quid ergo est ? Dicit cum communi antiquorum non esse illam privationem, quae fuit in actu, quia illa transit simul cum actu quem affecit, sicut tenetur etiam de rectitudine opposita, quae non manet post actum Physice.
(c) Dicitur autem, etc. Adducit sententiam, quae imponitur D. Thomae in margine; ejus tamen non est, neque scio inter veteres, quis eam docuerit, nam quamvis cum Augustino admiserint post actum praeteritum manere reatum,
non salis ex ipsis colligitur, si statuerint esse realem relationem, prout haec sententia, ut a Doctore explicata, docet ; cujuscumque sit haec sententia, recte improbatur a Doctore rationibus positis in littera, quia nequit esse intrinsecus , neque extrinsecus adveniens. Non primum, quia extrema manere possunt simul absque eo quod insit talis relatio, ut anima et poena. Dices requiri actum ut conditionem fundandi, sicut in relationibus secundi generis. Contra, quia actus, qua est privatio et peccatum, nequit esse conditio determinans ad aliquid reale positivum, quia privatio non est quid Physicum,sed morale: qua autem materiale substratum, nihil facit ad aliquid, quod habet rationem relationis, sed producit habitum vitiosum, qui est qualitas. Quod nec sit relatio extrinsecus adveniens, patet, quia nequit inesse nisi per causam extrinsecam, quia nec peccatum qua peccatum, potest esse causa ejus, ex ratione praemissa ; neque anima etiam peccando seu deficiendo a recta ratione, ex eodem medio ; neque Deus, quia peccatum est tantum permissive a Deo: neque anima dicitur obligata per illud quod praecise est terminus divinae actionis ; neque responsio desumpta a Magistro, satisfacit, qua dicitur anima per dissimilitudinem et elongationem a Deo manere pollutam, donec poeniteat, quia de hoc quaeritur. Non est privatio gratiae, ex ratione superius praemissa; non est privatio rectitudinis debitae ritui, quia haec nequit manere, non manente, actu ; deinde videtur, quiquid sit, posse tolli per formam contrariam. Haec summa textus, controversiam autem tangemus statim, super textu sequente.
SCHOLIUM. Vult nihil medium dari inter actum peccati, et obligationem ad poenam, quo quis dicatur peccator, non tamen ait illam relationem ad paenam esse peccatum habituale, sed ipsum actum praeteritum manentem virtualiter; nam d. 21. quaest. 1. sig. Sic patet, ait secundum Sanctos distingui remissionem culpae a remissione paeaenae; et g In ista quaest. .pro eodem sumit peccatum habituale et mortale non remissum ; et d. 22. g In ista quaest, ait obliquitatem, quae est in actu, non proprie manere post actum,quod est dicere, manere virtualiter. Item in Report. 2. d. 35. g Ex his sequitur, ait in peccato esse aversionem a Deo, et conversionem ad creaturam. Item hic num. 5. infert, ut absurdum, relationem realem esse, id, quo quis esset peccator, quia esset a Deo: sed relatio ad paenam est a Deo ; ergo. Praeterea ex Scot. 2. d. 37. q. 1. actuale consistit in privatione ; et idem ait de originali 2. d. 32. quaest. 1. gquoad primum: ergo idem sentit de habituali. Si vero proterviatur, quod Scotus posuit habituale in relatione ad paenam, intelligatur de relatione resultante ex ipso actu seu de dignitate paenae. Et hoc est satis probabile cum August. citato a Scoto, et 1. de Nupt. 26. ubi ait peccata transire actu, et manere reatu ; et 6. contra Julianum 8. ait habituale non esse in actione, quia praeteriit nec in voluntate, sed in reatu. Ita Rubion hic quaest. 2. art. 2. Gabr. quaest. 1. not. 2. Medina G. de Poen. tract. 1. quaest. 7. Occham 4. quaest. 8. et 9. Bassol. quaest. 2. Olchot et Alm. sed hi tres potius aiunt habituale esse ipsum actuale non remissum.
Dico (a) ergo, quantum ad istum articulum, quod nihil reale absolutum vel relativum est in aliquo, cessante omni actu peccati, a quo ille dicatur peccator ; et hoc vel graviter, vel multipliciter peccator sicut aliquis dicitur post actum transeuntem. Quia si dicatur aliquid derelictum ab actu manere, illud non est formaliter peccatum, quia potest stare in justificato, sicut habitus vitiosus, vel dispositio ad illum manet in justificato subito. Patet, quia in principio pronus est ad sequendum illam inclinationem habitus vitiosi, sed pugnando contra eam, bene meretur, et acquirit sibi habitum in contrarium. Unde magni peccatores non statim quando sunt justificati habent illam pacem, quam habent perfecti, et exercitati in virtutibus.
Quicumque etiam habitus vel dispositio vitiosa derelinqueretur ex actibus, desineret esse post fluxum temporis, nisi firmaretur per frequentes actus, sicut universaliter omnis dispositio ad habitum desinit esse, cessantibus actibus perficientibus habitum: sed illud, a quo peccator dicitur peccator post actum, non desinit esse per quantumcumque tempus, licet actus similes non adjiciantur, semper enim in infinitum est peccator postquam commisit; non est ergo ibi aliquid absolutum vel relativum positivum, vel privativum, a quo dicatur peccator a.tempore cessationis actus usque ad paenitentiam, sed tantummodo quaedam relatio rationis inquantum est objectum intellectus, vel voluntatis Dei,quia postquam commisit, Dei voluntas ordinat ipsum ad paenam correspondentem peccato, et tunc intellectus praevidet, et pro omni tempore, donec poena debita sit soluta.
Istud probatur per Augustinum super illud Psalm. Beati quorum remissae sunt iniquitates, etc. Videre, inquit, Deum peccata, est ad paenam imputare ; avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad paenam non reservare. Ita ergo dicit peccata ab eo tecta, non ut Deus tunc non videat, sed ut,nolit animadvertere, id est, punire ; ergo ipsum remanere in reatu post actum transeuntem, nihil aliud est nisi ipsum a Dei voluntate ordinari ad poenam condignam illi peccato ; objectum autem intellectus vel voluntatis, ut, intellectum vel volitum, non habet nisi relationem rationis ; ergo, etc.
Confirmatur persimile, quia esto quod Deus in multiplicatione meritorum, non intendat habitum charitatis, ut possibile est, si merita sint remissa, vel etiamsi essent intensa, tamen iste qui plura merita habuit transeuntibus,interioribus et exterioribus,est magis meritus quam alius ; quod nihil aliud est, nisi quia ordinatur ad majorem gloriam, per quod non habetur aliquod reale positivum vel privativum absolutum, vel relativum intrinsecum isti, sed tantum relatio rationis, inquantum, ut est objectum voluntatis divinae, ordinatur ad multiplicem gloriam. Ibi enim in acceptatione divina, ordinantur ista merita vel ille per merita ad talem vel talem gloriam. Sicut ergo,ista acceptatio propter merita transeuntia nihil est realiter, nisi actus voluntatis divinae, et in isto tantum relatio rationis, sicut in objecto volito, ita ex alia parte propter peccata transeuntia nihil est aliud abjectio istius, nisi reprobatio vel repulsio in voluntate divina, et in peccatore relatio rationis, ut abjecti vel reprobati, ad talem vel talem paenam ordinari. "
Hoc tandem patet in exemplo simili, quia si quis offendat magnum Prinoipem tali offensa, cui correspondeat poena magna, cessante illo actu nihil est in ipso, quod prius non, fuit propter quod modo dicatur inimicus, et non prius, sed tantum in voluntate domini offensi est actus transiens super ipsum: et per hoc in ipso est relatio rationis, ut in objecto volito vel ordinato ad talem poenam.
Ex isto sequitur corollarium, quod nihil aliud est post actum peccati cessantem, offensa, macula et reatus, nisi ista relatio rationis, scilicet ordinatio ad paenam ; ut est disconveniens ipsi animae, dicitur ejus macula, sicut per oppositum pulchritudo ; ut autem est obligatio formaliter ad illam paenam, dicitur reatus; et ut est actus voluntatis divinae, in qua est tota ista realitas, per quem actum ordinatur ad talem poenam, dicitur offensa. Nihil enim aliud est offendi, vel irasci in Deo, quam velle vindicare ista poena ; et licet Deus dicatur figurative iratus, vel offensus, tamen accipiendo istam rationem irasci pro velle vindicare, exclusa passione concomitante istud velle, Deus formaliter est iratus, vel offensus, quia formaliter est volens vindicare peccatum commissum contra legem suam.