Et mansi in solitudine. Quandoque aliquis manet in solitudine loco, quia corporaliter manet; quandoque animo, quia etiam inter turbas cogitat quae dei sunt. Osee II: ducam eam in solitudinem.
Thren. III: sedebit solitarius. Et haec secundum Glossam, aliter exponuntur ut referantur ad christum qui habet pennas propter caritatem et volavit a Iudaeis et requievit in gentibus, elongavit a Iudaeis et mansit in fide gentium, quae erat solitudo quaedam.