IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dico ergo quantum ad istum articulum, etc. Conclusio Doctoris est in praesenti littera, ut patet, quod praeter actuale peccatum commissum, nihil aliud sit in anima quam reatus paenae, seu obligatio ad poenam. Ut autem supponamus quid alii dicant, et ex instituto tractemus hanc controversiam, antequam ad probationem in specie descendamus ipsius conclusionis,
advertendum quod controversia non est in hoc, an peccator post actum dicatur maculatus, et esse peccator, quasi habitualiter et permanenter, quia denominatio illa manet post actum, ut omnes Theologi admittunt. Et patet ex modo loquendi Scripturae et Conciliorum : erat mulier in civitate peccatrix, Lucae 7. Cum adhuc peccatores essemus, ad Rom. 5. Josue 22. et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in vobis permanet. Trident. sess. 6. cap. 6. et 1. illud supponit. De natura autem hujus maculae, et qualiter se habeat ad peccatorem, est controversia inter Doctores.
Prima sententia imponitur nostro Doctori in i. hic quaest. 2. sig. dico ergo ; et dist. 16. quaest. 2. sig. respondeo, quibus in locis asserit maculam, a qua denominatur homo peccator, postquam transit actus, esse ordinationem ejus passivam ad poenam ; sumi potest ergo ordinatio ad poenam dupliciter, nimirum active et passive ; active sumpta est actus divinae voluntatis, et dicitur offensa, quia Deum esse offensum, non est aliud quam irasci, et velle vindicare, quod est ordinare ad paenam ; passive sumpta vel consideratur in ordine ad animam, et sic est ejus macula ; vel in ordine ad poenam, ut est ad ipsam obligatio, et sic est reatus poenae. Hanc sententiam docent aliter Occham in.4. Gabriel ead. dist, quaest, 1. art. 1. not. 2. Joan. Major ibidem, Almainus. In hoc solum differunt, quod negent consistere in relatione rationis, quam Scotus ponit ad poenam, aut alio superaddito peccatori, sed in hoc quod ipse peccator sit objectum Dei ordinantis ipsum ad paenam.
Secunda sententia est, hanc maculam consistere in dignitate ad poenam, quae dignitas non oritur ab actu voluntatis, aut intellectus divini, sed est obligatio et debitum sequens actum peccati, et subjectio ad patiendum poekm, quae indifferenter appellari potest reatus, obligatio aut debi tum poenae. Dicunt autem ulterius, non esse relationem, aut absolutum reale, sed relationem rationis, quae consequitur ad actum peccati. Hanc sequitur Durandus in 2. dist. 3. quaest. 3. Haec sententia verbis differt, et non reipsa a priori.
Tertia sententia est Bassolis in 4. dist. 14. quaest. 2. art. l.g Quantum ad praesentem, Joan.de Medina Codice de paenitentia tract. 1. quaest. 1. qui asserunt hominem denominari peccatorem formaliter ab ipso actu peccati praeterito, prout non retractatur, sive non condonatum est a Deo, et consequenter consistere in denominatione extrinseca. Ad hanc reduci potest aliorum sententia, qui dicunt a peccato praeterito denominari hominem peccatorem,quamdiu non retractatur ; non quod ipsa non retractatio tribuat denominationem peccatoris,sed quod tollat impedimentum, quo posito, non sequeretur denominatio per actum praeteritum, verbi gratia, si peccatum fuerit retractatum per contritionem, aut aliud aequivalens, ne uit amplius denominare hominem peccatorem: addit amplius manere affectum quemdam habitualem secundum prudentem aestimationem, unde homo dicatur conversus ad creaturam, et aversus a Deo, etiam in specie;haec est sententia Vasquis 1. 2. dist. 139. c. 5.
Quarta sententia est peccatum habituale esse aliquid reale, et haec multipliciter tenetur, nam aliqui dicunt esse morbi dam qualitatem, aliqui inclinationem habitualem seu vitiosum habitum; determinantem hominem habitualiter ad bonum commutabile et avertentem a Deo ; utraque tribuitur Gregorio in 2. dist. 30. defendit Bassolis in 4. dist. 14. quamvis ab alio supra explicato alibi, dicat hominem dici posse peccatorem. Alii docent esse relationem realem dignitatis ad poenam, quae resultat ex actu antecedenti, quam impugnat etiam Doctor.
Ultima sententia est, esse privationem gratiae. Haec varie explicatur, quia gratia est qualitas inhaerens justis, et potest sumi dupliciter secundum se, aut secundum aliquem effectum suum: tres autem effectus ejus distinguunt: Primus est constituere hominem formaliter gratum Deo, et ab ipso dilectum, quia sicut gratia est effectus dilectionis, qua nos diligit, ita habet pro effectu reddere nos gratos et dilectos ipsi ; ita Sotus lib. 2. de natura et gratia c. 17. Secundus effectus ejus est, quidam nitor, pulchritudo seu lux quam tribuit animae. Tertius est dignitas habendi gloriam, non quod gratia sit ista formalis acceptatio hominis ad gloriam, quia haec est actus divinae voluntatis ex quo resultat in nobis relatio rationis, prout terminamus ipsum, sed quia per gratiam efficimur digni, ut acceptemur a Deo. Hoc supposito, omnes concedunt pecca tum non esse privationem gratiae sumptae primo modo, id est, sumendo gratiam pro entitate seu qualitate ipsa in actu primo, sed posteriori modo sumpta gratia pro qualitatis effectu. Quidam autem dicunt esse privationem primi effectus, ut Solo in 4. dist. 15. quaest. 1. art. 2. asserens, transeunte actu peccati, manere maculam quae denominat peccatorem, quae est relatio rationis in ipso, ut est objectum divinae voluntatis, non qua ordinat eum ad poenam, sed ipsum odio habet.
Alii dicunt esse privationem secundi effectus gratiae, dicentis habituale peccatum esse, animam esse invisam Deo, et privatam decore ac pulchritudine gratiae. Cajetanus et Conradus in hoc conveniunt, quamvis ille dicat habituale esse conversionis ad Deum, tamen hanc non distinguit a privatione nitoris, quae sub diversis rationibus.opposita utrique tribuit varias denominationes maculae, ut opponitur nitori, ut opponitur conversioni, tribuit appellationem peccatoris.
Alii tandem dicunt esse privationem tertii effectus, et attribuitur D. Antonino 1. p. quaest: 27. art. 4. Quomodocumque explicetur haec sententia, est magis communis Thomistis, habituale peccatum consistere in privatione gratiae quae passim ipsi D. Thomae tribuitur 1. 2. quaest. 86. art, 1. et 2. quaest. 87. art. 1. quaest. 109. art. 7. et alibi saepe; et quotquot dicunt peccatum et gratiam ex natura rei opponi, debent meo videri, hoc dicere, tenendo peccatum non esse quid positivum. Hae sunt potissimae sententiae hujus controversiae, quas ordine suo declarabimus: Primum tamen resolvendum erit, quid Doctor in hoc senserit.
Ex his colligitur omnes praefata sententias, praeter ultimam,. quae constituit . peccatum habituale in privatione gratiae, et illam quae dicit esse qualitatem morbidam, licet verbis differant, vix in reipsa differre et statuere peccatum habituale in ordinatione ad paenam, qua fundatur in peccato actuali commisso, quod in reipsa transit, licet maneat in suo effectu, perinde est vocetur reatus, vocetur dignitas poenae, vocetur debitum vel quid aliud, diversumi tamen ab actuali praeterito, quod dat denominationem permanentem .
Doctor autem hic magis apposite secutus Augustinum, illud explicat constituens peccatum habituale in ordinatione passiva peccatoris ad poenam. Dico ergo quan . tum ad istum articulum, quod nihil reale absolutum vel relativum est in aliquo, cessante omni actu peccati, a quo ille dicatur peccator, etc. et infra: Sed
tantummodo quaedam relatio rationis inquantum est objectstn intellectus vel voluntatis Dei, quia postquam commisit peccatum, voluntas Dei ordinat ipsum ad paenam correspondentem peccato, et tunc intellectus praevidet omni tempore, donec paena sit soluta, etc. Quod probat auctoritate Augustini super illud Psal. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: Videre, inquit Deum peccata, est ad paenam imputare; avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad paenam non reservare.
Probat ratione, quia qui plura haberet merita in actu casu quo Deus non intenderet in hoc statu charitatem, esset magis meritus quam alius, qui non eliceret tot actus. Sed transeunte actu tam interno quam etiam externo, nihil in eo per hoc manet quam ordinatio ad majus praemium ; ergo simile contingit in demerito. Et amplius probatur exemplo ejus, qui Principem offendit, in quo manet tantum ordinatio ejus ad poenam transeunte actu, qui est actus Principis transiens super ipsum, ac tandem concludit : ex isto sequitur corollarium, quod nihil aliud est post actum peccati cessantem, offensa, maculant reatus, nisi ista, relatio rationis, scilicet ordinatio ad paenam, ut est disconveniens ipsi animae, dicitur ejus macula, etc. dist. 16. quaest. 2. videtur supponere eamdem doctrinam.
Haec verba videntur clara, ut. interpretationem non admittant, et eorum veritate data, non sequitur quod alii opponunt Doctori, nempe eum sentire quod habituale consistat in aliquo extrinseco denominante, quia illa relatio rationis intrinseca est, nempe ordinatum esse ad paenam ; et supponit fundamentum ex parte subjecti, nempe peccasse, quia haec ordinatio est secundum justitiam vindicativam) et est propter culpam, in qua fundatur debitum poenae, vel ex que oritur, stante lege.
Confirmatur ex Augustino locis supra citatis, quibus ostendit peccatum habituale sistere in reatu poenae, quam reducit ad voluntatem extrinsecam Dei transeunte actu, et speciatim lib. 6. contra Julianum c. 8. cujus verba clara sunt: Actu, inquit, transeunte manet reatus in conscientia ejus, qui deliquit, donec dimittatur; ergo in subjecto est, hoc est, in animo ejus, qui deliquisse se meminit, et scrupulo agitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quod si obliviscatur se deliquisse, nec ejus conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentium, quae accidunt corpori. Non est in animo, quia ejus memoriam delevit oblivio, et tamen est; ubi est igitur, cum jam bene vivat homo, nihil tale committens? nec dici possit eorum peccatorum ejus reatum manere, quae meminit, eorum vero quae oblitus est, non manere ; manet quippe omnino, donec remittatur ; ubi ergo manet nisi in ocultis legibus Dei quae conscriptae sunt; quomodo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit, etc. Hactenus Augustinus, quibus verbis non agnoscit aliud manere post peccatum actuale quam reatum poenae, id est, ordinationem ad poenam lege statutam.
Probatur autem ratione haec sententia: nihil potest habere rationem maculae seu peccati proprie dicti in anima, praeter actum ipsum ; ergo transeunte actu, frustra et sine fundamento fingitur aliquid, quod sit proprie, et in rigore peccatum condstinetum ab actu. Antecedens probatur : solus actus est voluntarius, et solus est capax rectitudinis: ergo solus capax obliquitatis, et consequenter sicut nulla rectitudo nata est inesse voluntati nisi mediante actu et libertate ejus, ita nihil distinctum ab actu potest proprie esse peccatum, ut ulla ratione dicatur proprie maculare animam, ut praescindit ab actu.
Dices, peccatum originale non consistit in actu, et proprie maculat animam, et peccatum omissionis etiam immediate inest voluntati sine actu. Contra hic agimus de peccato personali, quod inest mediante voluntate propria, originale est voluntarium mediante voluntate Adami, et privatio rectitudinis debitae, quae non consistebat in actu, sed in habitu ; peccatum vero personale est privatio rectitudinis, quae inesse debet mediante actu. Et sumimus hic actum late, ut denotat exercitium libertatis, quomodocumque fiat, sive per actum, sive per omissionem, ut condistinguitur illa obliquitas, quae inest voluntati, mediante illo exercitio ab alia, quae ponitur obliquitas habitualis. Probatur ergo talem non dari condistinctam et praecisam ab actu, imo esse repugnantiam in terminis. Privatio non multiplicatur nisi multiplicetur forma opposita, vel saltem diversa communicetur et participetur sed rectitudo temperantiae nequit aliter participari quam per actum, et ratione actus ; ergo neque ejus privatio, ergo nulla est ejus privatio in voluntate, ut praescinditur ab acta.
Dices relinqui aliquam privationem productam per modum termini; contra, haec privatio non habet aliquam formam, cui opponitur, quia neque rectitudini, quae est in actu seu actuali exercitio libertatis, cum haec fundetur in libero et voluntario, tanquam fundamento proximo, quod invenitur solum in actu, neque invenitur aliqua rectitudo actualis, cui opponeretur. Dices, dici habitualem, quia immanet, contra oportet assignare terminum ejus, seu habitum, quo privat, et eujus capax sit subjectum. Si dixeris illam maculam habitualem consistere in aliquo positivo, quod sit proprie peccatum,contra sunt quae disseruntur,de natura et essentia peccati, probando non consistere in positivo contra Manichaeos ex Patribus ex quibus colligitur hanc maculam debere sumi ab aliquo alio, quod post peccatum manet, quod tribuit denominationem suae causae, ut eam includit ; sed nihil aliud magis convenienter assignari potest, quam reatus paenae, et ordo ad ipsam ; ergo, etc. Probatur subsumptum, quia nihil aliud inest per actum praeter habitum Physicum, qui formaliter non spectat gub hac ratione ad genus moris, ut videbimus, et privatio gratiae, et ordinatum esse ad poenam, sed non est privatio gratiae, quia multiplicantur peccata habitualia, non sic privatio gratiae, quae intensive et extensive considerata deletur per unicum peccatum, quod primo advenit ; ergo, etc.
Secundo, Paenitentia, satisfactio,confessio, et absolutio, et quaecumque alia vindicatio, improperium,et hujusmodi, respiciunt peccata actualia, et ea quae fuerunt tantum in potestate, et prout in exercitio habita sunt ; ergo praeter haec non datur aliquid, quod sit quidditative et formaliter peccatum personale. Probatur consequentia, poena respicit praecise quidquid est peccatum, et justitia vindicativa eodem modo transgressionem, sed respiciunt illa, ut inveniuntur in exercitio libertatis ; ergo alia non reperiuntur.
Tertio, nulla necessitate ponitur aliquid quod sit proprie peccatum, praeter actuale ; ergo. Antecedens probatur, non est alia ratio, quam ut salvetur proprietas formularum, quae dicunt hominem peccatorem manere pollutum, maoulatum, abominabilem Deo. Sed haec salvari possunt sine macula, quae sit proprie distincta a peccato actuali, ergo, etc. Subsumptum probatur, quia ipsum peccatum actuale manens in suo effectu, potest tribuere talem denominationem, sicut charitas manens in actu imperato, verbi gratia, actus jejunii assumptus ex fine et imperia charitatis, habet appellationem et rectitudinem charitatis, etiam deinceps in distracto, in quo non exercetur aliquis actus explicitus et elicitus charitatis. Sic etiam manet lex et imperium Principis in acceptatione populi, ipso mortuo manent contractus, et alii actus morales in suo effectu, ut matrimonium, et similia, quamvis deficiat consensus, per quem fiant; sic in proposito manet peccatum praeteritum in. obligatione poenae, tanquam in effectu quem inducit, et a quo nequit praescindere reatus,seu debitum paenae ; ergo frustra aliud fingitur.Dices esse denominationem extrinsecam, respondetur id falsum esse, quia peccatum ut manens in suo effectu, denominat, et intrinsece, quia ordinatio et dignitas ad poenam nequeunt praescindere a peccato in quo fundantur.
Quarto si esset aliquid privatum manens proprie dictum peccatum, jam difficulter posset ostendi quomodo posset expelli sine rectitudine opposita, quae tamen non restituitur. Dices restitui in aequivalenti, nempe in gratia habituali, contra, haec non repugnat ex natura rei, quia privatio est rectitudinis determinatae per praeceptum, haec fuit rectitudo in actu tantum ; charitas autem consistit in habitu. Deinde, nullum aequivalens excedit, quoad effectum saltem formalem, id, cui aequivalet ;sed temperantia habitualis, verbi gratia, non repugnat privationi rectitudinis actualis temperantiae, ergo neque charitas habitualis. Deinde, neque charitas actualis, neque habitualis adimplet formaliter praeceptum justitiae aut temperantiae, quia ob actus harum virtutum saepe deserenda est charitatis operatio ; ergo non aequivalent, quantum ad id, de quo controvertitur. Accedit quod sint diversae virtutes.
Quinto, merita praeterita et demerita debent comparari uniformiter, quantum ad id, quod post se relinquunt ; sed illa saltem omnia quae non intendunt gratiam, non relinquunt transacto opere, aliud quam jus ad gloriam, ut supponit Trid. sess. 6. c. 16. de fructu justificationis; ergo demeritum nihil post se relinquit, praeter ordinationem ad poenam, seu quod idem est, debitum poenae, et obligationem. Confirmatur per hanc ordinationem donec remittatur tam in se, quam sua radice, sufficienter opponitur injustus justo, qui est ordinatus et adoptatus ad praemium, id est, gloriam ; injustus autem ob demeritum ordinatus ad paenam, ergo nihil aliud fingendum erit. Ad haec accedit ultimo, quod gratia deperditur ob demeritum in actu ; ergo illud solum sufficit ad tribuendum quidquid Scriptura de peccato affirmat, quatenus ut supra dixi, manet in ordinatione ad paenam, seu moraliter.
Ad quam sententiam reduci possunt reipsa omnes pene contrarii ; in primis illa opinio quae statuit peccatum habituale in eo quod est peccasse, et non fuisse retractatum peccatum, ut tenet Medina tract. 1. de paenitentia quaest. 7, Vasquez supra citatus, et alii, nihil differt ab hac, et minus salvat denominationem intrinsecam, quia peccatum non fuisse remissum aut retractatum, non sunt aliqui effectus peccati, sed negatio formarum oppositarum, unde denominatio peccatoris praecise est ab eo quod est peccasse, quae est denominatio ab actu praeterito, ac proinde extrinseca.
Alia sententia, quae. est Cordubensis, Richardi et aliorum, quae statuit habituale in eo quod est peccasse, et non satisfecisse, cum priori coincidit reipsa, et negatio satisfactionis non dat denominationem peccatoris. Alia dicit consistere in dignitate ad paenam ; sed si loquatur de fundamenta) I, nihil est quam ipsum peccatum actuale, quod supponitur non remanere ; si de formali, est ordinatio ad poenam secundum proportionem justitiae, et sic coincidit cum jam explicata sententia. Alia quae dicit esse relationem realem relictam post peccatum, qua ordinatur ad poenam, quantum ad modum denominationis et se habendi formae, coincidit ; et sic etiam dicendum de illis, qui ponunt habitum visiosum relictum post peccatum habituale consistere in aliquo effectu, qui non proprie dicitur peccatum, sed tantum denominatione suae causae in effectu, qualem nos statuimus in proposito, et concordat modus loquendi hic Scripturae, quia sic Apostolus appellat concupiscentiam, peccatum, quia ut exponit Tridentinum cum Augustino, de peccato est, et in peccatum inclinat ; non est ergo quod timeatur haec sententia, tanquam periculosa, quae magis est consequens, et quasi in forma assertionis, et denominandi peccatorem, non differt ab aliis.
Neque argumenta quidpiam concludunt, objiciunt enim quod peccator non sit a Deo, sed ordinatio ad poenam est a Deo. Item dicitur, peccator est ex malo post actum relicto ; macula est turpis, et improperio digna, non sic ordinatio ad paenam, quae est actus justitiae. Ad haec patet ex dictis, quia ordinatio passiva, quae est ex peccato supposita lege, est malum, et ex peccato demeritorie ; in hac consistit macula habitualis, quatenus includit radicem et fundamentum, nempe peccatum non remissum, quod adhuc manet tanquam in effectu, licet transeat physice qui aut consideratur homo ratione status, et ut subest justitiae, et regulis ejus, semper consideratur sub peccato, donec remittatur, sicut voluntas legislatoris semper praesens dicitur manere, donec transeat lex et voluntas, seu consensus in contractu praeterito, ut refertur ad justitiam commutativam, semper censetur praesens, donec rescindatur.
Argumentatur Suarez quod sequeretur ex opinione hac nihil remitti in poenitentia praeter solam obligationem ad paenam. Respondetur argumentum non concludere quidpiam speciale, quia in omnium sententia, et secundum fidem, peccatum actuale est materia Poenitentiae, et illud remittitur, et non solum habituale, quod dicunt esse praesens ; ergo in poenitentia primario remittitur peccatum actuale, et secundario obligatio ad poenam proportionatam, ut insinuat Trid. sess. 6. cap. 14.
Objiciunt praeterea, si Deus nullam statuisset poenam contra peccatum, adhuc peccatum relinqueret maculam in anima. Item, remissa culpa manet in peccatore obligatio ad poenam temporalem quandoque sine ulla macula habituali. Item, in inferno sunt peccatores, quamvis ibi non sit ordinata aliqua paena; ergo ordinatio ad poenam non est peccatum habituale. Respondetur quod si nulla esset ordinata poena, aut alius effectus peccati praeter hoc, quod est peccasse, quod nulla esset macula distincta ab ipso peccato praeterito, quod consideratur semper in esse morali praesens, ut explicatum est. Dices, ergo non esset aliqua macula habitualis, respondetur, negando consequentiam, quia ipsum peccatum praeteritum, licet Physice non esset, maneret tamen moraliter, et sic per modum habitus, donec remitteretur ; ergo de facto sic manet ; respondetur secundo concedendo consequentiam, ut infra videbimus. Posset dici aliter quod non maneret aliquod peccatum habituale, cum nullus sit effectus peccati diversus a se in eo casu, in anima ; maneret tamen imputatione peccatum praeteritum donec remitteretur. Ex his patet ad primum et tertium. Ad secundum respondetur, reatum poenae proportionatae, et lege primaria statutae, esse effectum peccati, et in se, probabilem ab ipso peccato, donec remittatur: ideo haec semper remittitur ordinarie, remisso peccato, per actus nostros, et paenitentiam ( quidquid sit de poena, quae debetur peccato veniali, quod remittitur in transitu), hinc Tridentinum sess. 6. cap. 14. dicit poenam aeternam debitam peccato mortali remitti virtute clavium. Respondeo secundo, ordinationem ad poenam prout constat, peccatum non remissum, esse peccatum habituale, non autem ordinationem ad poenam praecise ; ideo Doctor adjungit semper cum hac ordinatione, privationem gratiae, ut patet loco citato, et dist. 16. in principio. Ad haec omnia argumenta tenentur respondere ipsi adversarii, ut facile est videre, replicando ipsa ad oppositum sententiae eorum.
Urget ultimo Vasquez, hanc sententiam damnatam esse a Gregorio XIII. et Pio V. inter alias propositiones Raii. Propositi one 53. In peccato duo sunt, actus et reatus, transeunte autem actu, nihil manet nisi reatus, sive obligatio ad paenam. Unde in sacramento Baptismi, aut sacerdotis absolutione, proprie reatus peccati dumtaxat tollitur, et ministerium Sacerdotis solum liberat a reatu. Respondeo ad propositionem teneri Vasquem, et alios reipsa; sed nulla est difficultas, quia error est dicere, quod non extendatur virtus sacramenti aut clavium ad peccatum remittendum, ut docet illa propositio. Ad hanc remissionem sufficit peccatum manere modo dicto.
Urget tandem Cajetanus haec tria se habere per ordinem, peccatum, dignitatem ad poenam et ordinationem ad poenam. Haec est ex parte Dei actus voluntatis ejus, illa alia ex parte ipsius peccatoris: ergo indisciplinate haec confundit Scotus. Respondetur secundum aliquos, distingui ex parte peccatoris ipsum peccatum, et dignitatem ad poenam, ut proprietatem sequentem ipsum, quibus accedit ipsa ordinatio actualis. Sed respondetur aliter, quod nulla est dignitas poenae ex parte peccati, praeter ipsam malitiam, prout abstrahit a lege ordinante poenam, et prout cadit sub justitia vindicativa, unde quod natum sit cadere, hoc ei convenit formaliter intrinsece a malitia, extrinsece autem ab ipsa justitia vindicativa, quae nata est ordinare peccatum poena condigna formaliter. Uniformiter ergo se habent in hoc meritum et demeritum, quod utrumque formaliter sumptum dicat ordinem ad poenam aut praemium, fundamentaliter autem dicant bonum et malum in actu, ratione cujus nata sunt ordinari. Primo modo supponunt ordinationem, quae est ipsa lex sic ordinans praemium et poenam ; secundo modo, praeceptum, cui sunt conformia, aut difformia. Praeter illam ordinationem legis, quae est antecedens ad meritum et demeritum, datur alia subsequens, quae est legis executio: haec autem est judicium quod de quolibet fit secundum opera. Ex his patet opinionem hanc nihil pati erroris aut periculi, imo sanam esse ac dogmaticam, magisque communem: unde immerito ab ea quidam moderni nostrae Scholae recedunt tanquam a non satis fundata, aut ab aliis notatur.
Sed urget Curiel : quod est in pueris originale, fuit in Adamo habituale, sed illud est proprie peccatum, et intrinsecum etiam secundum ipsum Scotum, ut supra probatum est; ergo et habituale erit sic proprie peccatum, et intrinsecum et distinctum ab actu et malitia ejus. Confirmatur, non magis erat natum peccatum Adami producere, aut relinquere in pueris peccatum originale, quam relinquere aliquid habituale peccatum actuale, quod habituale, sit proprie et formaliter peccatum.
Respondetur in Adamo fuisse, et privationem justitiae originalis, sicut est in pueris, quia ille recepit praeceptum eam servandi sibi et posteris; et haec privatio non fuit alicujus rectitudinis in actu consistentis, sed solum in habitu, et transit ad posteros. Fuit in eodem Adamo alia privatio rectitudinis actualis, verbi gratia, temperantiae, obedientiae, etc. et habituale quod relictum est in eodem per comestionem pomi, erat uniforme cum habituali in nobis. Distinguo itaque majorem , habituale, quod fuit privatio justitiae, concedo, quia haec immediate comparatur ad voluntatem, ut ad subjectum immediatum, et non mediante actu, atque eodem modo habitus oppositus eidem, ut justitia originalis. Habituale quod fuit ex actu relictum, negatur, nisi modo explicato, de habituali prout in nobis manet. Disparitas jam data est, quia privatio ejus rectitudinis, quae inest voluntati, ut subjecto, potest manere secluso actu a quo non dependet, ut subjecto proximo: privatio autem rectitudinis, quae est in actu, cum conveniat mediante actu, sicut et rectitudo opposita, nequit remanere proprie physice, sicut nec manet ejus subjectum, quod est ipse actus.
Ad confirmationem respondetur, negando antecedens, quia rectitudo ad quam obligatur quisque in propria persona, est illa solum, quae ei convenit mediante actu suo, ut subjecto vero, aut interpretativo ; et similiter dicendum de opposita privatione. Rectitudo autem habitualis originalis justitiae, cujus est debitum in infantibus, convenit ipsis immediate independenter ab aliquo actu, ut subjecto, et consequenter privatio ejus, quamvis haec demeritorio causata fuit a peccato Adami, quo demeruit sibi et posteris justitiae conservationem: non invenitur autem aliqua causalitas demeritoria in peccato actuali, nisi tantum respectu gratiae et donorum, si dentur distincta, non autem alicujus habitualis formaliter, quod ab ipso causaretur, et esset distinctum ac proprie dictum peccatum. Unde argumentum potest reduci ad oppositum, quia in proposito destructa causalitate, destruitur causatum, sed peccatum non causat aliud peccatum nisi demeritorie, sicut neque privatio privationem, nisi sit alicujus inseparabilis a sua affirmatione, quod tollit consequenter, sicut privatio causae infert privationem effectus, ut vitae, operationum vitalium, subjecti formarum, quae insunt mediante ipso. Sed in proposito non invenitur aliqua talis rectitudo, qua privaret peccatum habituale, praeter ipsam actualem, sublatam per privationem in actu, aut rectitudinem gratiae, quae est justitiae habitualis, et non est peccatum, ut probabimus articulo sequenti contra Thomistas ; ergo non datur aliqua distincta ab ipso actu manente modo explicato. Unde recte Doctor dist. 22. artic. 1. sig. In ista quaestione, quod post actum transeuntem, nihil manet ( supple ab ipso actu distinctum) praeter injustitiam habitualem, id est, privationem gratiae, et ordinationem ad poenam ; ulteriorem impugnationem Curiel remitto in quaestionem de peccato originali. Vide dicta dist. 2. quaest. 6. hujus, haec quoad hanc sententiam modo praemisso explicatam.
Caeterum, licet Doctor praefatis in locis eam tenuerit, in sequentibus tamen revocavit eum modum dicendi, ut d. 22. quaest, 1. sig. In ista quaestione, v. Si iste modus non placet, etc. ubi praemisso modo, nempe remissionem culpae fieri per remissionem reatus poenae, qui solum post actum manet in ratione culpae. Subjicit aliter: Si iste, inquit, modus non placet, id est, quia videntur Sancti distinguere inter remissionem culpae cujuscumque, et poena, et maxime inter remissionem et solutionem poenae debitae illi culpae, potest alio modo dici, etc. et consequenter ostendit peccatum remitti veniale, sive per nova opera meritoria, sive per merita praeterita in vita jam facta, et sic remitti per acceptationem a Deo dictorum? operum manente poena post hanc vitam diluenda in purgatorio, si quis decesserit in gratia, ubi distinguit remissionem culpae a remissione poenae.
Est et alius locus in dist. 50. quaest. 6. sig. Ad argumentum, in fine, responsione ad ultimum. Et ideo, inquit, paena durat, quia peccatum in eis durat. Unde dicit ( supple Fulgentius de fide ad Petrum ) permanente in eis injustae affectionis malo, permanet in eis justae retributionis damnatio, etc, loquitur de damnatis. Vide eum in 4. dist. 46. quaest. 4, art. 2. ubi distinguit poenas damnatorum, et docet peccatum continuatum esse poenam, ubi distinguit illud a poena damni et sensus. Eamdem sententiam retinuit in secundo Sententiarum, quem scripsit post quartum, ut patet ex eodem lib. 2. dist. 43. quaest, 1. in fine, ubi seipsum citat in 4. in hac dist. 14. et ea quae hic dicit de dispositione seu dolore requisito ad remissionem peccati ; in secundo autem dist. 1. quaest, unica, sig. Potest tamen concedi, responsione ad tertium. Potest tamen, inquit, concedi totum argumentum, scilicet
quod ipsi (supple damnati) habent potentiam non peccandi,quia habent potentiam, quae non est formaliter peccatum, licet non habeant potentiam non peccandi, hoc est, non esse in peccato, quomodo dicitur esse in peccato, postquam transivit actus quem commisit, et privatus gratia remanet reatus, usque scilicet ad paenitentiam de peccato commisso ;hoc modo non possunt ex se non peccare, id est, non esse in peccato, etc. et in fine, responsione ad ultimum dicit peccatum damnatorum, quod in eo statu committunt, esse poenam sui ipsius ex Augustino ; et haec est maxima poena, quae consistit in privatione summi boni, avertente a Deo, quae est malitia peccati, et sic extensive dicit hanc poenam crescere in infinitum, et supponit manere illam malitiam.
Item dist. 28. quaest, unica, sig. Ad quaestionem : Potest dici, inquit,quod peccatum uno modo potest accipi pro ipso actu elicito deformi, loquendo de peccato commissionis ;alio modo pro macula, quae remanet post actum elicitum, sive pro reatu permanente quousque peccatum fuerit deletum per paenitentiam. Possemus adducere plura alia loca ex anterioribus per consequentiam doctrinae, sed haec sufficiant, quibus continetur expressa resolutio quaesiti in terminis. Ex dictis sequitur quid dicendum sit ad sententias supra praemissas.
Dico primo, habituale peccatura non est habitus realis aut qualitas ; est contra quartam sententiam. Probatur primo, quia sic esset a Deo ; nullum autem peccatum est a Deo, qua peccatum. Secundo, actus, qua peccatum est, non est aliquid reale, sed rationis, aut morale ; ergo nequit sic producere aliquid reale, quod peccatum sit. Tertio, sequeretur habitus relictus seu peccatum habituale, si in habitu consisteret, relictum ab extremo vitio, destrueret aliud oppositum, sicut actus unius destruit actum alterius, verbi gratia, avaritiae, prodigalitatis ; hoc est falsum, quia de facto nequit peccatum mortale destrui, nisi per gratiam, ut supponit Tridenl. sess. 6. et 14. necessariam esse paenitentiam ad delendum peccatum. Sequela probatur, quia sicut actus ad actum se habet, ita habitus ad habitum, et inclinatio ad unum ad inclinationem ad alterum. Quarto, sequeretur illum habitum manere simul cum gratia, quia non destruitur in instanti. Si dixeris deleri quoad reatum ; contra, peto an reatus sit aliquod reale ipsius habitus aut talis qualitatis ; si sic, ergo manet quamdiu inest ipsa qualitas, si sit aliquid rationis superadditum, in eo consistet peccatum, non autem in habitu, quia id quod deletur per gratiam, habet propriam rationem peccati. Fundamentum hujus sententiae non est aliud, quam ea quae supra citavimus de peccato originali.
Dico secundo, non est relatio dignitatis ad poenam, sive realis, sive rationis. Non primum, quia relatio realis nequit esse, nisi ad extrema realia ; actus non manet ut supponitur, quod est fundamentum, neque poena adhuc est. Praeterea, dignitas ad poenam non est peccatum praecise, ut praescindit ab actu. Iterum, haec dignitas fundatur in actu, prout dicit ordinem ad legem decernentem poenam ; ergo debet esse aliquid morale, et non Physicum, quia lex non inducit alium effectum quam moralem. Quod non sit relatio rationis, probant argumenta adversariorum, jam soluta in articulo antecedenti, si loquamur de illa, ut praescindit ab actu praeterito, in quo fundatur ; si autem loquamur de illa relatione ut includit causam et sua extrema, non differt haec sententia ab illa quam ibi explicuimus.
Dico tertio, peccatum habituale non est privatio gratiae ; est contra Thomistas. Hanc probat Doctor in 4. dist. 16. sig. Respondetur, conclus. 1. probat primo, quia culpa multiplicatur , sed privatio gratiae unica est, et simplex, sicut ipsa gratia cui opponitur: ergo peccatum habituale aut actuale in ipsa non consistit, alias qui commisisset plura peccata, esset aeque peccator ac qui commisisset unum, quia aeque in eo est privatio gratiae. Respondent Thomas Cajetanus, Medina, Solo, quod peccatum non sit privatio gratiae quomodocumque, sed in ordine ad causam, nempe peccatum ; non est ergo privatio nuda gratiae, sed respective ad causam, qua multiplicata, multiplicatur ipsa privatio, et suscipit magis et minus. Exemplum adducunt in umbra, quae est privatio luminis ex objectione corporis inter Solem et locum in quo fit umbra, et diversorum corporum diversa est umbra. L Contra, privatio in ratione privationis non specificatur a causa, sed ab habitu contrario unde privatio formae ignis in subjeto ejusdem rationis est, sive inducatur a forma terrae, aquae aut mixti, aut alterius cujusque corrumpentis, sicut et ipsa forma ignis non variatur, sive generetur ab igne, sive a Sole, vel a quocumque alio.
Confirmatur, privatio in esse privationis, et qua destruit habitum nihil aliud dicit quam non esse formae, connotando in subjecto inclinationem aut habitudinem ad formam, et qua dicit non esse praecise, excludit formam a subjecto in quo est: sed in his non includitur aliquis ordo ad causam efficientem privationem, ergo est extraneus talis ordo privationi, qua opponitur formae oppositae, et qua privatio est. Confirmatur secundo, oppositio formalis attenditur praecise secundum ea quae conveniunt oppositis in suo esse formali; sed talis est privationis et habitus oppositio , ergo attenditur secundum nudum esse formale: sed ordo ad efficientem extraneatur formae, qua causa formalis est, cum sit nihil aliud quam relatio effectus ad causam efficientem ; forma autem ut causat, consideratur in ordine ad subjectum, ut causa est formalis dans esse, non ut recipiens esse ab efficiente; sed esse formale privationis consistit in negatione habitus oppositi, ejusque exclusione, ergo, etc. Major probatur, quia haec oppositio attenditur secundum praedicationem formalem, et in esse extremorum, qua repugnat illa simul inesse subjecto, aut de eodem praedicari ; haec autem attenduntur in ipsis secundum esse formale.
Deinde, non variatur ratio formalis gratiae in se; quaero ergo quid sit illud quod diversae causae influunt in privationem? non aliquid specie diversum, quia non correspondet ei aliqua affirmatio, aut habitus aut gradus diversus in forma; non aliquid numero tantum diversum, quia sic sequeretur non esse magis peccatorem, qui committit plura in specie, et numero diversa, quam qui committeret plura solo numero diversa.
Exemplum autem quod adducitur, est ad oppositum, quia neque corpora illa, inquantum causant umbram, sunt diversa specie. quia illam causant non inquantum sunt diversae substantiae, sed ut sunt quanta, et non transparentia, seu non diaphana, in quibus conveniunt specie sicut in quantitate. Deinde eadem est difficultas dato opposito, de privatione luminis et gratiae, seu cujuscumque alterius formae. Si dicas quod diversarum umbrarum diversae sint figurae, sicut et corporum ; contra,haec diversitas figurae non variat quantitatem in ipsis corporibus, aut non transparentiam essentialiter ; ergo neque privationem in esse privationis. Deinde privatio luminis in hac parte spatii est ejusdem rationis, sive lumen sit in contigua parte, sive non: secundum hoc autem variatur figura umbrae ; ergo non facit ad propositum. Huc revocari possunt alia argumenta, quibus probatur peccatum et gratiam posse esse simul. Unicum illud sufficit pro praesenti, ut consulamus brevitati. Addi potest quod tam peccatum actuale quam habituale in statu purae naturae esset, in quo non esset privatio gratiae, quia haec forma non debetur tali statui, maxime secundum adversarios.
Ad illud autem quod affirmant peccatum habituale opponi gratiae, non simpliciter, sed alicui ex tribus effectibus, jam assignatis, evasio est; quia nulla privatio opponitur effectui formali, nisi qua primo opponitur formae, loquendo de effectu formali, qui nullo modo dependet ad extrinseco. Quod addo ad excusandam instantiam, quae fieri potest de actu vitali posito in subjecto sine eo, quod tendat subjectum in quodcumque ejus objectum, aut de forma habente effectus subordinatos, quos communicat successive, prout disponitur subjectum ad eos recipiendos ; ergo privatio formalis gratiae debet esse per oppositionem ad ipsam gratiam primum. Probatur consequentia, quia alias cum peccato habituali posset stare gratia absolute in subjecto, quamvis sine tali effectu.
Non invenio aliquod argumentum pro hac sententia, cui responderi oporteret, nisi illud solum, quod est de peccato originali, quod consistit in privatione justitiae, quod jam abunde ex dictis patet solutum. Iterum, quod sic dicatur peccatum esse privationem gratiae, sed hoc intelligi debet causaliter et demeritorie, atque de ipso peccato actuali ; unde prius intelligitur quis privatus gratia, quam in peccato habituali, quia eodem instanti quo peccat actualiter mortaliter, privatur gratia ; non intelligitur autem in peccato habituali, nisi pro tempore sequenti. Deinde quia in statu purae naturae posset esse peccatum tam actuale quam habituale, in eo statu habituale non esset privatio gratiae; ergo aliquid aliud, etc.
Dico quarto, reliquae opiniones non recte videntur explicare peccatum habituale per hoc quod dicant consistere in eo quod est peccasse, et non satisfecisse aut retractasse peccatum praeteritum, aut non fuisse remissum. Quia quaeritur de forma, quae dat denominationem peccatoris, non pro tempore praeterito, sed pro tempore praesenti, et permanenter; talis non est illud peccasse, quia sic denominat praecise pro mensura durationis actus, in qua habuit suum inesse, forma autem, prout consideratur praecise ad determinatam durationem, et inesse suam in tali duratione, non potest tribuere denominationem pro alia duratione, nisi pro illa insit; peccasse non desinat inesse peccati pro nunc, ergo non tribuit denominationem peccatoris pro nunc, sicut neque actio praeterita denominat pro futuro aut praesenti, ut calefactio quae fuit, non denominat nunc calefacientem. Aliud, quod additur, nempe non satisfecisse, etc. non designat nunc maculam, aut peccatum manere, sed tantum non fuisse ordinatum secundum id, quod ei ex justitia correspondet.
Dico quinto, peccatum habituale est ipsum peccatum praeteritum quidem physice, manens autem moraliter, donec remittatur, connotans privationem gratiae, et debitum poenae tanquam effectus correspondentes, a quibus tamen non denominatur quis peccator, sed ab ipso actu, qui manet moraliter. Pro quo nota quod homo,
ut ordinatur ad praemium, aut penam mediante lege, quae est ipsi regula directiva operandi, nequit abstrahere ab operibus, quia ratione operum subest legi, et ratione operum in eodem fundatur dignitas ad poenam aut praemium, et ratione operum transit in hunc aut illum statum. Unde sicut professio Monastica, votum, contractus, et hujusmodi, qui fundantur in actibus praeteritis physice, censentur semper manere, ut comparantur ad statum mediantibus illis assumptum, et secundum legem, ex qua recipiunt vigorem: ita etiam censetur quis in statu peccati semper manere, donec illud remittatur, et per condonationem transferatur in statum contrarium.
Probatur, quia jus debitum, vel quodcumque aliud resultans ex actu in ipso fundatur, et mediante eo convenit homini ; ergo nequit praescindere ab ipso actu ; ergo sicut illa manent, debet manere eorum fundamentum, quod est ipse actus ; sed non manet physice ; ergo praecise moraliter, vel ut consideratur homo in ordine ad finem mediante lege ; paenitendo autem remittitur tale peccatum, et transfertur homo in alium statum, aliter se habens ad legem nunc quam ante.
Ad hanc conclusionem reducuntur caeterae sententiae, et potissimum quam supra explicuimus ex Doctore, et probatur argumentis ibidem praemissis, quia manet homo transacto actu peccator, non ab alio distincto ad ipso actu ; ergo per ipsum actum modo jam explicato, et sic intelligendus est Augustinus, quando dicit peccatum manere in regulis aeternis supra, manet enim in se moraliter, et manet etiam effectu virtualiter physice ; manere autem moraliter patet ex locis, quos citavimus, pro secunda opinione
Doctoris, seu modo dicendi; manere autem virtualiter docet hic.
His positis declaratur littera Doctoris, juxta interpretationem veram ejus. Primo, dicit nihil absolutum vel relativum manere in peccatore cessante actu peccati. Sumit hic nihil, ut opponitur enti reali absoluto vel relativo, quae est conclusio opposita opinioni, quam proxime impugnavit in sig. praecedenti, et statuit peccatum habituale in relatione reali. Hoc patet per rationem subjunctam, qua excludit habitum realem et vitiosum, qui manet post actum a ratione peccati, ex eo quod maneat in justo, in quo non manet reatus peccati, aut ipsum peccatum. Probat secundo, quia illa qualitas vitiosa etiam ex natura rei. desinente frequentatione actuum similium, desineret, sicut caeteri habitus ; reatus autem peccati non desinit sine poenitentia ; ergo illa qualitas non erit reatus, quia semper in infinitum, inquit, est peccator postquam commisit peccatum ( scilicet donec paeniteat ), nec desinit esse peccator, licet non abjiciantur actus similes.
Secundo dicit non esse aliquod absolutum vel relativum privativum, a quo dicatur peccator, sed tantum relationem rationis, qua peccator ordinatur ad poenam correspondentem peccato per voluntatem divinam, et praevidetur per intellectum, donec poena debita sit soluta. In negativa illa comprehendit etiam privationem physicam, seu formae physicae. In affirmativa autem supponit poenam esse debitam peccato, et ex lege constitutam, quae dignitas fundatur ratione peccati, et in corollario infra, dicit obligationem illam esse formaliter reatum, et ut afficit animam, esse maculam ; male ergo moderni ei imponunt dixisse nihil aliud esse quam denominationem extrinsecam a voluntate ordinante. Dicit praeterea, ut est in voluntate divina esse offensam, et statuit esse relationem rationis in peccatore, in Deo vero actum positivum.
Porro quis ille sit actus in divina voluntate? respondetur esse voluntatem universalem legislatoris, ut particulariter respicit peccatorem ratione delicti, et esse illam, qua finis constitutus est homini viatori, sive ad gloriam, sive ad penam (servato medio justitiae prout inter Deum, et creaturam intervenire potest) dependenter ab ejus operibus, sive bonis, sive malis respective ; hinc actus malus cadit sub justitia vindicativa, bonus sub retributiva. Illa autem voluntas est antecedens debitum formale praemii et poenae in actibus, et ut includit pactum secundum communiorem Theologorum, et propriam sententiam Doctoris alias saepe, quia ratione operis boni nihil deberetur creaturae, nisi praecessisset acceptatio divina ad praemium cum conditione operis, sicut opera Beatorum perfectissime circumstantionata nihil sibi vel aliis merentur de condigno, neque peccata damnatorum excessiva in militia ordinantur ad poenam extrinsecam.
Neque alia ratio est, nisi quia acceptatio, pactum seu lex haec universalis, limitatur ex dicta voluntate ad statum viae, quoniam Christus Dominus meruit nobis per portionem superiorem secundum quam fuit comprehensor, ut probabilior sententia fert ; jam autem non meretur, quod aliunde non contingit, nisi qua statur ultimate ad legem et voluntatem Dei, qua supposita consurgit ordo justitiae inter Deum et hominem, et debitum praemii seu jus ad praemium in homine justo ratione operis exhibiti, debitum autem paenae in peccatore ex transgressione, qua violavit legem et subjectionem debitam legislatori. Primum cedit in favorem justi, secundum vero,
quo fundatur debitum poenae in utilitatem et favorem legislatoris.
Reciprocantur ergo secundum hanc justitiam legislator et subditus, vindex et peccator ; secundum justitiam, inquam quae est virtus ad alterum, et obligationem mutuam, prout hic intervenire potest, unde peccator ratione peccati, quo tollit debitam subjectionem legislatori, incurrit obligationem, ac proinde obligatio poenae manet in ipso ex peccato, quae respicit voluntatem legis et legislatoris, quae eadem est, per modum tituli quo tenetur legislatori, respicit autem poenam aut satisfactionem per modum termini, per quem ordinatur peccatum ejus, quo ponit inaequalitatem, et per poenam aut satisfactionem restituitur medium, seu aequalitas lege praescripta secundum motivum justitiae. Obligatio itaque passiva ad paenam respicit legislatorem et voluntatem ejus jam explicatam, ut cui obligatur peccator respicit peccatum, ut fundamentum inducens obligationem, respicit poenam, ut id ad quod tenetur et obligatur ; et ulterius haec obligatio, ut consurgit ratione delicti, supponit voluntatem dictam universalem (de qua jam dictum est, et per quam statuitur medium justitiae inter Deum et hominem respective ) tanquam fundamentum juris et tituli, seu debiti ratione operis, ad praemium aut paenam, quam voluntatem Doctor appellat ordinationem divinam, nempe secundum motivum justitiae, decernentem praemium aut poenam juxta naturam operis, ut huic legi universali subjicitur. Alia praeter hanc est voluntas consequens, qua fit executio legis in judicio, quod fit in termino, secundum ea quae homo gessit in corpore, sive bonum, sive malum ; et hanc non intelligit Doctor, sed priorem, quae sola admittit satisfactionem per paenitentiam.
Haec doctrina seu interpretatio patet ex littera, nam, ut patet ex confirmatione, perinde aequiparet merita justorum ad praemium, et jus seu debitum praemii, et demerita peccatorum, quantum ad debitum poenae, et illam voluntatem eamdem, quam appellat ordinationem divinam hic et in sequentibus, vocat voluntatem vindicativam peccati in corollario, quod est summanum et recapitulatio propriae sententiae: Accipiendo, inquit, istam rationem irasci pro velle vindicare, exclusa passione contomitanle, per istud velle, Deus formaliter est iratus vel offensus, quia formaliter est volens vindicare peccatum commissum contra legem suam, etc. Hoc autem velle vindicare non est voluntas particularis distincta ab universali, sed eadem ipsa universalis, quae ex determinatione posita ex parte objecti,nempe peccato in peccatore, ipsum respicit particulariter, sicut lex universalis inhibens cum poena, posita transgressione seu conditione ex parte subditi, in eo sortitur effectum, non secus ac si esset praeceptum, seu personalis inhibitio respectu ejus, comprehendit enim omnes et singulos ; persona enim ficta, ut collectio et multitudo, magis subsistit in particularibus suppositis quam in collectione, sic obligatio legis ut efficax est, et stabilis voluntas legislatoris comprehendit supposita praedicta, non secus ac si esset praeceptum respectu singulorum.
Accedit praeterea alia determinatio voluntatis divinae, diversa ab illa qua ordinavit opera viatorum ad praemium, et poenam secundum justitiam, nempe illa qua statuit regulam operandi et modum ut legem naturalem et positivam in hac vel illa materia virtutis. Haec etiam supponitur ad bonum et malum in opere, quam respicit ut regulam, cui conformetur vel difformetur liberum arbitrium ; et contra ipsam est peccatum, ut privatio rectitudinis debitae inesse secundum regulam, ut supponit in initio sig. praecedentis, et requiritur ad constitutionem boni vel mali operis, ac proinde in exercitio habet suum effectum priusquam lex ordinans opera ad praemium aut poenam, licet haec prior sit intentione.
Ex his patet primo, quam apposite Doctor probat suam sententiam ex Augustino, quamvis indigne id ferat Cajetanus, sed verba Augustini plana sunt,quae citavimus supra. Patet praeterea confirmatio cum exemplo adducto, quae intelligi, juxta sensum explicitum corollarii, debet. Patet tertio Doctorem non discrepare a sensu communi DD. qui statuunt peccatum habituale, seu reatum peccati actualis esse debitum poenae in ipso peccatore intrinsece, in quo manet peccatum praeteritum virtualiter, juxta vulgarem modum dicendi, quia debitum illud nequit praescindere a suo fundamento per quod inducitur.
Vel secundum alium modum, manet ipsum peccatum praeteritum moraliter, qua constituit talem statum hominis: respective ad Deum legislatorem et retributorem operum. Et quamvis non sit physice, praeterito actu, manet tamen in habitu, et etiam interpretative secundum complacentiam, quamdiu manet peccator, et voluntas ejus non correcta ab impietate ad pietatem, et obnoxia poenae aut satisfactioni debitae ; neglectus enim paenitentiae, est interpretativus consensus in peccatum, et habitualis saltem permanentia in ipso. Hanc esse sententiam Doctoris supra probatum est ex variis ejus locis, sed potissimum dist. 12. q. 1. 1 Si iste modus non placet, etc. nempe peccatum dimitti, inquam, quando reatus poenae, et ipsa poena dimittitur,
quia videntur Sancti, inquit, distinguere inter remissionem culpae cujuscumque et poenae, et maxime inter remissionem culpae, et solutionem poenae debitae illi culpae, etc. ubi loquitur de peccato ut permanente in verbis sequentibus : Ad propositum, inquit, opera istius qui moritur in charitate, etsi post mortem non referantur ab ipso ad veniale, in quo moritur, etc. ubi loquitur de peccato veniali alias commisso, et docet modum quod remittatur in vita, nam de peccato quod tunc in actu est continuatum, dicit non remitti in vita, sed in morte, et sic etiam agit de peccato, tanquam permanente quoad maculam in aliis locis citatis supra, et loco proxime citato responsione ad argumenta ad tertium,quin etiam articulo tertio, sig. Et tunc sequitur corollarium, etc. eumdem modum loquendi retinet: Culpa enim, inquit, manens ordinatur per poenam concomitantem, sed involuntariam, et sic non deletur per eam, etc. ubi loquitur de peccato damnatorum.
Haec autem sententia magis servat proprietatem loquendi Scripturae et Conciliorum, nam et Trident. sess. 6. cap. 5. de necessitate praeparationis in adultis peccatoribus, idem insinuat: Ut qui per peccata a Deo aversi erant, etc. particula verbalis denotat statum ipsorum ante vocationem qua disponuntur, non autem praeteritionem peccati, vel non permanentiam ejus. Ideo cap. 6. de modo praeparationis : Dum peccatores, inquit,se esse intelligentes, etc. et cap. 1. in descriptione justificationis impii: unde ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, etc. ubi pro termino a quo denotatur injustia peccati,et cap. 14. dicit poenam aeternam,seu debitum ejus simul cum culpa dimitti virtute Sacramenti in re aut voto. Idem colligitur passim ex sess. 14. de Sacramento paenitentiae.