IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad illud de Judith. Respondet jam ad secundum exemplum adductum in argumento quarto principali ; imprimis ponit sententiam aliquorum, dicentium eam non mentitam fuisse, quia verba illa excessiva, quae loquebatur, dirigebat ipsa Deo, non Holoferni, nec tenetur quis loqui ad intentionem ejus cui loquitur, sed ad intentionem suam, maxime si is cui loquitur, non sit Praelatus cui teneatur loqui secundum intentionem ejus, Contra hanc sententiam, quatenus dicit non debere loqui quem secundum intentionem respondentis, opponit Doctor quod sic nihil esset cerli in humana conversatione, quia posset semper dubitare quod respondens loqueretur Deo, aut secundum aliquam aliam intentionem distinctam ab intentione interrogantis, quod est illud ipsum inconveniens, quod supra urgebam contra locutiones restrictas. Unde videtur mihi Doctor hic valde favere nostrae sententiae neganti usum talium restrictionum, quod etiam advertit Scholiastes, quamvis enim utatur nomine aequivocationis, sub eo tamen comprehendit, ut credo, orationes restrietas, nam contra eas facit hic Scotus, non contra orationes amphibologicas, quibus solis favet in aliis locis citatis a Scholiaste.
Deinde contra eamdem sententiam, quatenus dicit teneri quem respondere ad intentionem Superioris, non vero ad intentionem aliorum, quibus non tenetur respondere, optime arguit sic : Si tenetur quis Praelato respondere ad intentionem ejus, nisi respondeat ad eam intentionem erit inobediens et mendax. Si vero non tenetur respondere ad intentionem alterius, quamvis sic non respondeat, non erit inobediens, nec mendax, secundum praemissam sententiam, sed nullo modo apparet quomodo magis mentiatur, aut eat contra suam mentem, respondendo Praelato aequivoce aut restricte contra Praelati mentem, quam respondendo ei, qui non est Praelatus ; unde vel in utroque casu, vel in neutro mentietur, et sic praedicta sententia involvit contradictionem.
Praemissa hac impugnatione, ponit sententiam suam, quod Judith usa fuerit mendacio aliquo, officioso quidem genti et patriae suae, pernicioso vero Holoferni et Assyriis, hoc est, tali mendacio quod ipsis erat magno detrimento, licet fuerit tale detrimentum, quod justissime poterat ipsis infligi, et quod consequenter non fecerit ut mendacium Judith fuerit perniciosum simpliciter, saltem in eo sensu in quo mendacia mortaliter peccaminosa dicuntur perniciosa. Haec sententia Doctoris, circa verba Judith, quam praeter eum tenet D. Thomas 2. 2. quaest. 110. Tostatus quaest. 6. in cap. 1. Exodi, Lyranus et Salianusm cap. 10. Judith, Carthusianus probabiliter ibidem, qui tamen putat eam posse excusari, quia loquebatur ironice ; sed haec expositio nullo modo placet, nam manifestum est ex ipso contextu eam non sic locutam. Quoties enim quis loquitur ironice, externe id apparet, sed certe nihil magis cavit ipsa quam ullam externam facere locutionis ironice demonstrationem. Quod si posset ironica locutione salvari absque externa aliqua denotatione, nihil facilius esset quam excusare omnia mendacia.
Oppositam sententiam excusantem Judith a mendacio tenent expresse Seranus quaest. 10. in cap. 13. Judith, Sanctius in cap. 10. num. 19. Salianus an. mundi 3340. et alii quibus favet Augustinus serm. 229.
Ex his sententiis utraque probabilis est, sed prima, quae Doctoris est, longe facilior, cum nulla prorsus sit ratio, ob quam tam anxie excusetur, aut a mendacio, saltem officioso aut a peccato. Quod si a peccato quis eam liberare voluerit, recurrere poterit facillime ad ignorantiam invincibilem, propter quam ipsa poterat existimare in tali casu belli injustissimi illati suis civibus, se, ut iis consuleret, mentiri potuisse.
Neque sane satis apte Serarius respondet ad aliqua ex mendaciis, quae Judithae opponuntur, quod pro majori nostrae sententiae confirmatione breviter ostendendum est. Unum ex mendaciis, quae opponuntur Judithae, est illud quod dixit exploratoribus Assyriorum cap. 10. Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem. Respondet Serarius id vere dictum, quia celeriter venit, et fugientis instar, et quia scivit Hebraeos dandos in praedam, nisi consilio suo, et auxilio divino subveniretur ipsis. At in primis licet qui instar fugientis se haberet, posset dici ab aliis non cognoscentibus intentum ejus fugere ; tamen ipsemet id vere dicere non posset, nisi vere fugeret, ut patet ex ipso communi omnium loquendi modo. Deinde utut daremus ipsam potuisse vere dicere quod fugerit, et quod cognoverit etiam depraedandos Judaeos, non ostendit Serarius quomodo potuerit dicere cum veritate quod ideo fugerit, quia id cognovit. Sanctius et Salianus hujus mendacii excusationem praetermittunt, quamvis ille id proposuerit et dixerit orationem esse ambiguam, sed non ostendit ullum sensum verum ejus, quem tamen aliquem debet habere oratio ambigua, quae licita est.
Aliud mendacium ipsi impositum est, quod dixit cap. 11. Denique hoc ordinant, scilicet Hebraei,ut interficiant pecora sua, et bibunt sanguinem eorum, et Sancta Domini Dei sui, quae praecepit Deus non contingi in frumento, vino et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere, quae nec manibus deberent contingere. Ad hoc respondet Serarius potuisse Hebraeos ea cogitasse et determinasse ; aut si ea ab iis facta non sunt, rerum cursus eo ut fierent tendebat. Sanctius eodem fere modo respondet. Verum aliud est potuisse ista fieri, aliud est facta fuisse, nec sane verisimile est, Judaeos ea fecisse, cum constet eos potius resolvisse tradere civitatem. Quod autem rerum cursus exigebat, ut ea facerent, nisi dedissent se, non facit ad hoc ut possit vere dici quod ea fecerint aut proposuerint facere. Salianus ait haec verba per ampliationem explicanda esse, sic scilicet, ut facile adduci possent Hebraei ad ea facienda, fame et siti coacti, non vero quod de facto ea fecerint. Sed, ut jam dixi, quamvis hoc verum esset, non excusaret Juditham, quae de facto ea fecisse Hebraeos asseruit, et si hujusmodi ampliatio talia verba excusarent, nullus mentiendi relinqueretur locus, quin omnia mendacia nullo negotio possent excusari.
Tertium mendacium est in eodem capite, iis verbis : Et dicet (scilicet Deus) mihi, quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves, quibus non est pastor. Haec omnia completa esse dicit Serarius, atque adeo vera fuisse, nam ictu, inquit, lethali, ei quae nuntiavit Dominus indicavit, et ipsum in curru per medium Jerusalem deduxit, quan do de ipso Jerosolymae triumphatum est ; et tanquam oves, quibus non est pastor, Judaeos egit, quando ad Assyrios fugientes huc illuc discurrerunt.
Quis non miretur hanc hujus auctoris responsionem ? Ego certe facilius excusare possem Judith a mendacio. quam hanc explicationem Judith verbis ad sensum accommodare, nam imprimis, certum est quod quando interfecit Judith Holofernem, nihil ipsi indicavit magis quam ego jam haec scribens indico aliquid magno Turcae. Deinde si aliquid indicaret, non certe quod promisit, nempe quod Deus redderet Hebraeis peccatum. Neque cum corpus ejus Jerosolymam adduxit, observavit adhuc promissum, quia promisit nuntiare ipsi,
quando Dominus redderet peccatum Hebraeis, ita ut adduceret eum per mediam civitatem, quod tamen tum non fecit, nec Holofernes habuit Judaeos tanquam oves sine pastore, quando post mortem ipsius sequebantur fugientes Assyrios, ut explicat Seranus ; aut quando spectabant ipsum cum adduceretur Jerosolymam, ut explicat Sanctius, qui eodem fere modo explicat hoc mendacium, quod Serarius, et si quid speciale dicit, ex dictis facile confutari potest.
Circa cujus tamen doctrinam addo magis ad pulpitum pro concionatoribus curiosis hujus temporis, quam ad verum Scripturae sensum, deservire quod dicit, Deum scilicet reddidisse peccatum suum Hebraeis, cum Holofernem interfecit, quasi istud beneficium esset paena debita peccatis eorum ; nam licet vere dixit, et apte Bernardus serm. 15. in psal. qui habitat, etc. quod onerat nos cum exonerat peccato, tamen ut idemmet Bernardus ibidem asserit, illud onus est onus leve, et nemo unquam recte dicet quod impositio talis oneris, sit castigatio competens peccato ; et quod ad me attinet, non puto Juditham de tali redditione vel cogitasse. Sufficit haec tria mendacia examinare ad nostrae doctrinae confirmationem.
(b) Huic etiam non obviat. Respondet hic objectioni, quae posset fieri contra doctrinam a se immediate ante propositam, nempe quod bonum populi fidelis praeponi deberet temporali bono privatae personae, maxime infidelis, verbi gratia, in proposito nostro, bonum Judaeorum bono Holofernis. Objectio autem contra hanc doctrinam est, quod in bello etiam fidelium cum infidelibus, non licet uti mendacio, sed quod debeat servari fides, ergo non potuit Judith mentiri Holoferni, aut ipsum decipere. Respondet Doctor hoc non obstare praemissae doctrinae ; quamvis autem non assignet ipse rationem, tamen facile assignari potest, quia licet nunquam liceat mentiri cum hoste quocumque, tamensi quis mentiatur hosti injuste belligeranti, non committet nisi peccatum mendacii venialiter peccaminosi, nam non posset illud mendacium esse peccatum mortale, nisi ratione damni, quod inferretur per eum hosti; sed damnum illatum per mendacium non aggravat malitiam ejus, nisi quatenus injuste inferretur ; at non infertur injuste in casu nostro, potest enim talis hostis licite occidi cum exercitu suo, ut patet.
Quod ad deceptionem autem attinet, licet verum sit quod hostis hostem, etiam injuste aggredientem, non possit decipere in conventionibus publicis, quas faciunt inter se communi consensu, quia si id liceret, nunquam flerent tales conventiones, et sic nunquam finirentur bella ad summum rerum publicarum detrimentum, tamen privata persona nomine suo proprio veniens potest optime decipere hostem communem. Judith autem erat privata persona, aut saltem tanquam talis agebat cum Holoferne ; unde poterat eum absque peccato saltem mortali decipere, imo et absque veniali, si alio modo deciperet, quam mentiendo, aut aliud aliquod peccatum committendo.
(c) Sed ipsa etiam se ornavit, etc. Proponit hic Doctor aliam difficultatem, ob quam videri possit quod Judith non solum mentita fuerit officiose, sed etiam peccaverit mortaliter, quia scilicet ornavit se quantum potuit, ut caperetur Holofernes amore ipsius, perducereturque ad desiderium cum ipsa peccandi, hoc autem non poterat facere absque peccato mortali. Ad hoc respondet Doctor non esse certum quod ipsa in eo facto non peccaverit mortaliter, et id quidem mihi certum est, sed tamen probabilius longe judico cum Lyrano, Carthusiano, Serario, Sanctio, Saliano, et Doctoribus communiter, quod sic non peccaverit, quia satis facile excusari potest, et tam celebri ac optimae vitae, ac conversationis mulieri non est facile imponendum peccatum mortale.
Excusatio autem ejus breviter consistit in hoc, quod ipsa non intendit aliud quam quod Holofernes caperetur amore ipsius, et inde flecteretur ad eam in uxorem concupiscendam, ut sic viam haberet ad ipsum interficiendum, prout bene poterat sine peccato.
Adde quod quamvis non speraret amorem, ex quo assumeretur in uxorem, poterat tamen absque peccato mortali desiderare ut amaretur in ordine ad copulam non maritalem, quia imprimis ex parte sua poterat confidere in Domino, quod ipsamet nunquam in hoc consentiret, et quod Deus eam praeservaret, et deinde quantum ex parte Holofernis, poterat existimare quod ipse talem actum non haberet pro peccato, et consequenter non peccaret eum desiderando, aut procurando ; unde nec peccaret ipsamet, nec concurreret ad peccatum alterius, formaliter loquendo, quod si etiam concurrere materialiter ad peccatum, non esset ipsi licitum, poterat excusari a sic concurrendo ob ignorantiam invincibilem.
Qui plura desiderat adeat Serarium et Sanctium.