Expectabam eum. Hic ostendit quid expectet a deo, scilicet dei auxilium quod est complementum sui desiderii. Psalm.: expectabam eum qui salvum me fecit, etc..
Et ideo dicit, qui me salvum faceret.
Et quare? quia ipse solus est salvator. Et a quo salvat? a duobus ex quibus videbatur esse commotus assumere pennas, scilicet a possibilitate quia tribulabatur inter homines. Unum est tristitia cordis quod credit ibi requiem invenire. Unde dicit, a pusillanimitate spiritus. Nimis est audax qui inter turbas requiem quaerit habere. Isaiae XXXV: dicite pusillanimis: confortamini.
Et a tempestate, scilicet a tribulatione hominum salva me tam temporali quam spirituali.