IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Id quod est peccatum habituale posse deleri, alioquin praedestinatus lapsus in mortale, non posset beatificari ; haec autem deletio regulariter fit per poenam, vel per ei aequivalens. Probatur auctoritatibus adductis num. 2. ad oppositum, et ideo poenitentia merito a Patribus vocatur secunda tabula post naufragium, ex Trident. sess. 6. c. 14. Vide Hieron. epist. 2. ad Demetriad.
De (b) secundo articulo dico, quod istud quod dictum est remanere post actum in peccatore, potest deleri, et quandoque deletur, juxta illud Symboli: Remissionem peccatorum: et Deus est remissurus peccatorum,et quandoque remittens peccata. Et hoc probatur sic, quia aliquando ipraedestinatus labitur in peccatum mortale, patet de David, Petro et Paulo, et quasi innumeris: non autem potest beatificari, ad quod principaliter ordinatur per praedestinationem, nisi deleto peccato, accipiendo peccatum modo praedicto, quia nullus beatificatur, remanens obligatus ad paenam solvendam, quia vel simul solvendam, cum gloria, quod est impossibile, quia ad minus secundum dispositionem divinam, gloria illa et poena quaecumque repugnant: vel post glorificationem solvendam, quod similiter est impossibile, quia Deus disposuit illam gloriam in quocumque finalem esse ita, quod non sequeretur aliqua paena; ergo oportet ante glorificationem remitti, vel deleri istam obligationem ad poenam quandoque sustinendam.
Secundo dico, quod non remittitur sine poena vel aequivalere in acceptatione divina, quia per quodcumque peccatum offenditur Deus, sicut Scriptura satis clamat: offensa autem ejus, vel ira, ( ut dictum est ) est ejus velle vindicare, vel aliquid sufficiens ad placandum exigere: ergo posito quocumque peccato,Deus vult vindicare de peccante; sed velle vindicare, est velle punire; ergo post peccatum commissum ad ejus deletionem requiritur aliqua punitio, vel aequivalens in acceptatione divina.
Et licet culpa quae tollitur, tollatur regulariter per paenam, sicut obligatio ad aliquid tollitur per solutionem illius, et licet quandoque tollatur per aliud a poena aequivalens in acceptatione divina, tamen regulariter per poenam ordinatur, etsi non tollatur, et hoc est quod dicitur communiter, et accipitur a Boetio lib. 4. de Con solatione Philosophiae, Prosa 4. quod poena est ordinativa culpae, ita quod non potest relinqui in universo aliqua culpa, cui non correspondeat poena ordinativa. Et simpliciter melius est peccatorem non correctum esse in poena quam sine poena, quia in primo est aliquid boni, scilicet correspondentia justa poenae ad culpam, sed in secundo esset tantum malitia, scilicet culpa et impunita. Nec tamen intelligo quod hic sit simpliciter necessitas, cujus oppositum includit contradictionem, quia ex quo non est idem essentialiter Deum remittere culpam, et punire eam, ut patebit ex
illa quaest, dist. 16. de expulsione culpae et infusione gratiae, videtur quod Deus posset unum separare ab altero: sed de potentia ordinata ista est via universaliter praefixa a lege divina, ordinante scilicet peccatum puniri per poenam, tanquam per proprium correspondens.