Praecipita, domine. In praecedenti parte Psalmista posuit affectionem quam passus est a malis: hic agit de eorum malitia.
Et primo describens malitiam peccatorum petit eam impediri. Secundo petit eam poena puniri, ibi, veniat mors.
Circa primum duo facit. Primo petit impediri eorum malitiam. Secundo describit eam, ibi, quoniam vidi iniquitatem.
Dupliciter mali habent facultatem et virtutem nocendi, scilicet propter altitudinem status, et propter consensum multorum in unum. Et hoc periculosum est; et ideo debet duplex remedium contra hoc adhiberi. Uno modo ut deiiciantur de statu.
Alio modo ut ponatur divisio inter eos. Quantum ad primum petit, praecipita, domine, scilicet removendo eos de statu, quasi dicat; deiice eos humiliando.
Quantum ad secundum dicit, et divide linguas eorum, quia eorum malitia primo est in lingua qua magnifice loquuntur. I regum II: nolite multiplicare loqui sublimia et quia lingua loquendo ad malum consentiunt. Et huiusmodi divisionis figura fuit in veteri testamento, ubi divisae sunt linguae gentium; Gen. XI.