CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Magistri est,milti convenire solis personis productis, sed mittere omnibus, loquendo tam de visibili quam de invisibili missione. Hanc refutat Doctor. Primo, si missio dicat relationem rationis ad mittentem, potest esse in Patre a se, sicut potest dari et dare, si realem scilicet processionem a mittente ; ergo mittere non est essentiale, quia tunc Spiritus sanctus non mitteret Filium. Secundo, mitti et mittere idem significant, licet diversimode Grammaticaliter ; ergo si mitti connotat produci et mi-Iere producere, neutrum est essentiale nec commune tribus.
(a) In ista quaestione videtur esse opinio Magistri, quod mitti non conveniat tribus, sed tantum duabus personis procedentibus, quia secundum Augustinum, nulla persona mittitur, nisi quae habet aliam, de qua sit secundum hoc, mitti dicit respectum ad creaturam, tamen connotando respectum processionis aeternae ; sed mittere est commune tribus secundum Magistrum. Quod probatur per auctoritatem Augustini 2. de Trin. c. 6. ubi dicit Augustinus de Filio : proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit. Et probat, quia Pater intelligitur misisse eum, secundum quod fecit eum ex femina, quod non fecit Pater sine Spiritu sancto ; ergo Spiritus sanctus misit Filium, et constat quod ipsemet seipsum misit, sicut habetur ab Augustino eodem capitulo ; ergo mittere convenit cuicumque personae. Et hoc probat Magister per rationem, quia alias aliquid efficeret una persona Trinitatis, quod non alia, cum mittere sit effectum aliquem creare.
Contra istam opinionem potest argui : Si mitti importat aliquo modo duplicem respectum aeternum et temporalem, cum non dicat respectum nisi ad eum cui mittitur vel ad mittentem ; patet quod primus est communis tribus, quia est respectus rationis ad extra ; secundus aut est realis aut rationis. Si rationis, ergo potest esse in Patre respectu sui, sicut Pater potest dari et dare, non enim repugnat Patri mitti propter respectum rationis tantum. Si mitti dicat respectum realem tantum ad mittentem, puta processionem a mittente, igitur mittere non est essentiale, quia tunc Spiritus sanctus non mitteret Filium, cum non producat eum. Vel arguitur sic: Si mitti includat relationem aeternam, aut ergo respectu ejus cui mittitur persona, quod non contingit, quia hoc est temporale, aut ad mittentem, et tunc omnis missus a mittente ab eo procederet, et sic cum Filius dicatur mitti a Spiritu sancto procederet ab eo.
Praeterea, mittere et mitti videntur idem significare, licet diversimode quantum ad modos Grammaticales ; igitur si unum connotat aliquem respectum ad intra, et reliquum connotabit ; si igitur mitti connotat produci, igitur mittere connotat producere, et ita neutrum est mere essentiale ; vel si unum non connotat respectum ad intra, nec reliquum, sed tantum respectum ad aliquid extra, et ita utrumque erit commune tribus. Et hoc est, quod sic breviter potest argui: Si mitti includit produci, ergo mittere includit producere ; ergo Spiritus sanctus non mittit Filium, quia non producit eum.
Praeterea, mittere et mitti videntur dicere relationes oppositas ; ergo si mittere non includit producere, nullo modo correlativum includit correlativum.
Consequentia patet per hoc, quoniam acceptis duabus correctionibus, sicut primum se habet ad tertium, ita secundum ad quartum, et e converso: sed mittere et mitti dicunt correlationem, et producere et produci similiter: igitur si persona quae mittitur producitur, mittere est producere.