IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Ad ultimum de simulatione, etc. Ultimum argumentum principale erat, quod mendacium in verbis non habet majorem rationem peccati, quam simulatio in factis ; sed haec non est peccatum, ergo noe mendacium in verbis. Probatur minor, quia David 1. Reg. 21. simulabat se furere, sed non est dicendum quod peccavit ; ergo simulatio in factis non est peccatum. Deinde Jehu 4. Reg. 10 simulavit se culturum idola Bahal, nec propterea vituperatur, sed potiuslaudatur ; ergo simulatio semper non est peccatum. Ut respondeat Doctor huic argumento, proponit quinque species simulationis, quas optime explicat, et doctrina ipsius tantopere placuit Pererio, ut integram fere ad verbum exscripserit d. 1. in c. 27. Gen. ad probandum quod simulatio Jacobi prae se ferendo se.esse Esau, et ad hunc finem vestiendo se pellibus haedinis et vestibus Esau, non fuerit illicita. Malderus etiam in libello de abusu restrictionis mentalis eosdem quinque modos simulandi ponit.
Supponendo ergo quod dentur istae quinque species simulationis, quarum prima est, quando quis per aliqua signa significaret se habere bona, quae non haberet. Secunda, qua quis per signa aliqua denotantia bonitatem significaret se non habere mala, quae revera haberet. Tertia, qua quis non significaret mala quae haberet, per hoc, quod non uteretur iis malorum signis, quibus ii qui mali sunt, utuntur. Quarta, qua quis uteretur signo, quod ex natura sua denotaret aliquem effectum indifferentem moraliter, propter quam scilicet non esset quis bonus aut malus moraliter. Quinta denique, qua quis uteretur aliquo signo, quod licet ex natura sua non denotaret aliquid particulare, sciretur tamen circumstantibus significaturum aliquid particulare, quod tamen particulare non esset tum, cum quis uteretur illo signo, aut facto. Supponendo ergo has quinque species, sive dentur plures, sive pauciores, quod parum refert, sequentibus dictis explicabimus difficultates communes pertinentes ad simulationem, et postea in forma solvemus argumentum quartum jam propositum.
Dico ergo primo simulationem, qua quis uteretur signo aliquo non vocali, quod ex communi institutione, haberet significare aliquod determinatum, quando in mente sciret illam rem significatam, non esse, prout illud signum id significaret, esse peccatum. Haec est expresse D. Thomae quaest. 111. art. 1. et patet manifeste, quia aequivalet quoad omnia talis simulatio proprie dicto mendacio vocali ; eatenus enim mendacium tale est peccatum, quia per ipsum significatur aliquid aliter esse quam est, per signa vocalia ex communi usu ad aliquid determinatum significandum instituta ; nec ratio peccati habetur, ex eo quod fiat per signa vocalia potius quam per quaecumque alia, alias Angeli non possent mentiri, quia non utuntur signis vocalibus, aut saltem si mentirentur, non peccarent, quo nihil est absurdius.
Ex his habetur quod qui annuunt nutu interroganti, an aliquis sit domi, quem scit non esse domi: aut qui renuit nutu sic interroganti, cum scit eum esse domi, peccet peccato mendacii, et alias certe muti non possent, quamvis vellent, mentiri, quod absurdum est.
Dico secundo, quotiescumque licet uti amphibologica oratione habente duas significationes, unam veram et unam falsam ; tum cum cognoscitur intelligenda in sensu falso, toties licere uti facto, quod ex se habet duas significationes, unam veram, et alteram falsam ; et quoties non licet uti oratione sic amphibologica, non licet uti facto amphibologico. Patet haec assertio quoad primam partem, quia in facto amphibologico non potest esse ex se major malitia, quam in verbis ; ergo quando talia verba licita sunt, licita etiam erunt facta. Patet etiam secunda pars, quia aequaliter it contra mentem, et facit detrimentum per factum, quo per dictum ; ergo quoties non licet dictum tale, nec licebit tale factum.
Dico tertio, licet uti simulatione in bello, verbi gratia, prae se ferendo fugam ad retrahendos post se hostes, cum nihil minus cogitatur quam fugere, et idem est de similibus aliis stratagematibus et astutiis.
Haec est communis sententia, et probatur ex Josue 8. ubi Josue jussit Israelitas fugam et metum simulare, quia arte etiam usi sunt Judicum 20. pugnantes contra Gabaonitas. Et ab eo tempore jam communi omnium gentium usu ita receptum est, ut absque ullo scrupulo hujusmodi simulationibus utantur, et qui iis dexterius hostes circumvenire possunt, bello aptiores judicentur, et magnis laudibus ac praemiis affici solent, nec ipsimet, qui circumveniuntur hostes, aliis, quod circumventi sint, imponere solent, quam sibi ipsis, et suae incuriae, qui omnes actiones inimicorum suspectas habere deberent, et ita fugientes insequi deberent, ut a fraude, si quae esset, tuti esse possent. Illustris est autem locus Chrysostomi lib.
I. de Sacerdotio sub finem, in hujusmodi simulationis commendationem, quam etiam fraudem et imposturam vocat, licet postea temperet illum dicendi modum, ac ne fraudem quidem nominandam putat.
Brevior est locus Augustini quaest.
11. in librum Jos. et propterea eum transcribam : Hinc, inquit, admonemur non injuste fieri ab his, qui justum bellum gerunt, ut nihil homo justus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut justum bellum suscipiat, cui bellum fas est, neque enim omnibus fas est. Cum autem justum bellum susceperit, utrum aperta pugna., utrum insidiis vincat, nihil ad justitiam interest.
Ratio autem hujus conclusionis esse potest, quod ex duobus tantum capitibus hujusmodi simulatio esse posset illicita ; unum est, quatenus habet rationem mendacii ; alterum, quatenus haberet annexum detrimentum hostium ; sed ea neutro capite potest esse illicita, ergo vera est conclusio. Probatur minor, quoad rationem detrimenti, quia ex suppositione belli justi licet ipsis, omni, quo possunt, detrimento afficere suos hostes, juste enim eos occidunt, et privant bonis omnibus, ac in servitutem etiam redigunt, ut omnes fatentur.
Probatur eadem minor quoad rationem mendacii, quia revera, dum recedunt instar fugientium, non proprie significant se fugere, nam talis recessio non est imposita ad fugam solummodo significandam, nec fere in bello frequentius fit usus ejus ad vere fugiendos hostes, quam ad eos circumveniendos ; unde ex se jam est signum indifferens ad significandam fugam, ac ad significandam voluntatem circumveniendi hostes ; ergo qui eo discessu utuntur, cum habeant talem voluntatem circumveniendi, significant illud quod habent in mente, licet etiam aliud significent, nempe fugere, quod non habent in mente.
Confirmatur per ea, quibus supra probavimus usum orationis aequivocae habentis duos sensus.
Confirmatur secundo, quia illa recessio, et exterior demonstratio metus licet ex se significaret fugam, tamen ut provenit ex hostibus, non habet hoc significare ; ergo non significant per hoc recedentes fugam. Probatur consequentia, quia verba quae ex se habent aliquid significare determinate, possunt ex circumstantiis personae utentis illis, aut aliis adjunctis, ita determinari, ut moraliter id non significent, quod alias significarent. Probatur antecedens, quia eo ipso quo aliquis soleret uti aliquo verbo, vel modo loquendi in duobus sensibus distinctis, non significaret sufficienter ullum ex ipsis determinate, et unusquisque id cognoscens non deberet prudenter existimare quod in uno potius quam altero sensu proferret ipsa, nisi aliunde id cognosceret, et si in uno potius quam in altero id intelligeret, sicut si id cederet in suum emolumentum, non deberet gratias agere loquenti, sed sibi ipsi aut aliis, quiinformarent ipsum ; ita si in detrimentum vergeret, similiter non deberet aliis id imputare, quam sibi ipsi. Sed hostes solent plerumque cedere loco, et fingere metum, ac prae se ferre multa, aliquando vere, aliquando simulate : ergo id faciendo non significant determinate quod fugiant, aut timeant vere, potius quam quod simulant fugam et metum, et consequenter si alii intelligant ipsos de vera fuga, cum illi non praetendant aliud quam simulare fugam, sibi ipsis id adscribere debent, nec potest vere dici quod simulantes fugam significaverunt falsum absolute et simpliciter potius quam verum.
Confirmatur tertio, quia revera ille solus mentitur, qui significat aliud quam habet in mente, sed qui componit se externe eo modo quo solent metuentes, etiam quando non metuit, non significat metum proprie ; ergo non mentitur, et idem est de simulantibus fugam et tristitiam, aut laetitiam, aut similia. Probatur minor, quia qui vere metuit, et habet illam compositionem externam, non significat proprie suum metum ; ergo nec sic componens se, cum non metuit, significat metum. Probatur secundo eadem minor, et ultimum antecedens, quia illa compositio non est imposita ad significandum metum, sed significat tantum ex se illum improprie, quatenus deducit in cognitionem metus, quemadmodum effectus deducit in cognitionem suae causae, et quemadmodum si duo aliqua soleant connecti, aut semper, aut communiter, unum ex ipsis significat alterum, ut, verbi gratia, si canis aliquis semper comitaretur aliquem hominem, eo ipso quo videretur canis, colligeretur esse vicinus dominus, et e contra ; et sic et canis significaret aliquo modo adventum istius hominis, et istius etiam adventus adventum canis, sed certum est hoc non esse significare, nisi valde improprie. Unde nemo diceret quod qui talem canem proponeret alicui, per hoc significaret illi adventum hominis illius, quem tamen canis signicaret; nec ullus diceret quod si non adveniret iste homo, is qui proponeret canem, mentiretur, licet deciperet, si ex proposito saltem id faceret: et ratio a priori est, quod ut aliquis significet aliquid sic, ut mentiri dicendus sit, si id non ita se habeat quemadmodum significatur, debeat uti signis, quibus utuntur homines ad significandum. Unde quia non utuntur homines ad significandum adventum hominis propositione canis, aut ad significandum ignem propositione caloris, verbi gratia, ideo si proponant canem, aut calorem, non debent dici sic significare hominem, aut ignem, ut mentiri dicendi sint, nisi proposito cane aut calore, adsit homo, aut ignis. At quia solent homines significare quod aliquid sit, vel 1 non sit, per nutus determinatos capi- 1 tis, aut manus, propterea, si talibus nutibus factis res non sit conformis, mentietur utens illis nutibus, non minus quam si uteretur verbis.
Dico quarto, simulationem primam Scoti, qua quis per signa aliqua concomitantia bonitatem, vellet alios perducere ad opinionem de sua bonitate concipiendam, quam tamen non haberet, esse peccatum, non tamen mendacii, sed hypocrisis. Haec est communis, quoad primam partem, qua dicitur talem simulationem esse peccatum, et quoad tertiam partem, qua dicitur esse hypocrisis ; et probatur illa prima pars ex tertia parte, quia hypocrisis est peccatum, ut patet ; ergo illa simulatio, si sit hypocrisis, erit peccatum. Probatur ipsamet tertia pars, quia nihil aliud intelligi potest potius per hypocrisim quam fictio, seu simulatio bonitatis aut perfectionis spiritualis, praesertim quae non est a parte rei.
Probatur denique secunda pars, qua dicitur quod non sit mendacium ex probationibus assertionis praecedentis. Quibus tamen non obstantibus fatendum est, quod talis simulatio sit aliquo modo contra veritatem, quia ad veritatem spectat, ut aliquis se praebeat in vita et moribus, qualis est, sic saltem, ut mores externi non sint difformes moribus internis.
Dico quinto, simulationem secun-
. dam, qua quis scilicet simularet mala sibi non inesse per signa illa positiva,
quae solent comitari virtutes oppositas, esse etiam peccatum hypocrisis, quia revera sic significat inesse sibi virtutes, quae sibi non insunt, et conse-
. quenter tam mala erit illa simulatio quam praecedens. Hoc tamen sic intelligo, quando per illa signa non solum intenderet cooperire sua mala, sed etiam manifestare bona. Quod si praecise intenderet cooperire mala, existimo quod eodem modo peccaret, vel non peccaret quo per simulationem tertiam ; et id certum est, si non videret sequi ex illis signis opinionem de bonitate opposita malo, quod cooperire vellet. Quod si etiam videret illam sequi adhuc ita, si in detrimentum vergeret, similiter non deberet aliis id imputare, modo non intenderet illam, probabile puto quod non peccaret, nisi eo modo quo peccaret per simulationem tertiam, praesertim si non posset alio modo cooperire sua mala.
Dico sexto, simulationem tertiam, qua quis cooperiret sua mala, non exhibendo illa signa, quae concomitantur mala, non esse peccaminosam, sed potius esse bonam. Haec est communis, et probatur, quia exhibere illa signa esset malum ; ergo non est malum illa non exhibere. Probatur antecedens ; tum quia id reprehenditur Isaiae 3. Peccatum suum, quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt, et aliis multis locis ; tum quia id faciendo scandalizarentur alii, et infamaretur exhibens illa signa ; ergo est malum id facere. Advertendum autem hic, quod si per non exhibitionem illorum signorum praetenderetur opinio de bonitate opposita malitiae, quae adesset, tum committeretur peccatum hypocrisis, verbi gratia, si quis interius esset iratus, et comprimeret istos motus externos, quos iracundi solent habere, id facere posset, vel ut non ostenderet illam imperfectionem suae interioris irae, ne offenderet alios, aut infamaret se, et sic faciendo non peccaret, sed potius bene faceret ; vel id facere posset, ut conciliaret sibi opinionem patientis, et talis qui non moveretur interne per occasionem tum exhibitam, et sic peccaret peccato hypocrisis.
Dico septimo, simulatio quarta, qua quis exhiberet signa naturalia alicujus rei indifferentis in ordine ad significandam praesentiam istius rei, cum tamen non esset praesens, ut si quis procuraret sudorem ad significandam fatigationem quae non esset, aliquando potest esse bona, aliquando mala, secundum scilicet quod ordinatus ad bonum aut malum. Probatur, quia sic simulans non mentitur, ut patet ex supra dictis: hoc autem supposito,
non potest habere rationem aliquam boni aut mali, nisi quatenus bonum vel malum sequitur ad ipsum, aut intenditur per ipsam : ergo si sequatur aut intendatur bonum, simulatio erit bona ; si malum, simulatio erit mala. Nec refert quod causaret semper errorem, nam error etiam potest aliquando esse bonus alicui, ut egregie more suo Augustinus lib. de mendacio: Nonnulli, qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali, quod vere contingeret, de charis suis cognovissent, falsum putando sibi pepercerunt, atque ita falli iis profuit, sicut aliis obfuit vera cognoscere.
Hinc patet quomodo possit aliquis licite simulare tristitiam cum tristibus, et gaudium cum gaudentibus, ut posset instar Apostoli gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus, et omnibus omnia fieri, ut omnes lucrifaciat. Dico octavo, simulatio quinta qua quis per signum indifferens simularet aliquem effectum indifferentem, ut si per erectionem spumarum, autsalviarum aliosve motus, et gesticulationes prae se ferret quis insaniam, quam non haberet, non est peccatum, nisi ordinetur ad malum. Patet, non solum ex rationibus praecedentis assertionis, sed etiam particulariter, quia illa signa, cum sint indifferentia, non significant talem effectum, tam determinate, quam signa, de quibus in assertione praecedenti: unde minus habent aliquo modo de significatione falsi ex se. Addit autem Doctor talem fuisse simulationem, qua David 1. Regum. 21.
finxit se insanum, atque adeo inferendum est ex ipsius sententia, quandoquidem David non habuerit ad illam simulationem ullum finem malum, sed potius bonum, eum non peccasse in illa simulatione. Quod tenent interpretes communiter, et speciatim Abulensis, qui tamen non recte probat eum non peccasse, ex eo quod dicatur 3. Reg. cap. 15. Eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus,quae praeceperat ac cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hebraei. Ex hoc, inquam, loco non recte probat ipsum non peccasse in illa simulatione, quia certum est David peccasse aliis peccatis, quam peccato Uriae, ut 1. Reg. 25. quando cogitavit interficere Nabal, et omnem domum ejus, in quo ipsum peccasse fatetur ipsemet Abulensis ibidem, et expresse tenet Augustinus lib. contra mendacium cap. 9. inquiens : Sed certe David nullo modo recte dicitur jurare debuisse se esse facturum quod postea cerneret se facere non debere. Deinde, quamvis id Abulensis negat, communis interpretum consensus est Davidem peccasset. Reg. 24. dum curavit populum enumerari, quod peccatum ipsius tam severe postea punitum est, et ab ipsomet Sancto, alias Rege, eodem loci agnitum est, ipsemet enim dicit: Peccavi valde in hoc facto, sed precor Domine, ut transferas iniquila tem servi tui, quia stulte egi nimis. Quomodo autem cum his aliis David peccatis stare possit veritas istius loci 3. Reg. 15. non est hujus loci, sed videri potest Sanctius 1. Reg. 25.
Quod itaque David non peccaverit in hac simulatione, melius probatur per alias rationes quas idem Abulensis adducit, et ex dictis sufficienter constat, quia nulla est ratio, ob quam illa ipsius simulatio, sive sit reducenda ad quintam speciem simulationis, ut dicit Doctor ; sive reduceretur etiam ad quartam, dicenda sit peccaminosa, cum fuerit facta intuitu vitandae mortis, et sine ullo aliorum detrimento, quod merito non deberet procurare, ut vitaret paenam mortis injuste affligendam, ut timebat, nisi ea simulatione eam prudenter declinaret. Adverto autem hic obiter, cum David, vir secundum cor Dei tantopere i laudatus in Scriptura a Deo, non semel tantum peccaverit mortaliter, , etiam ab inito regni gubernio, non debere esse mirum quod alii celebres antiquae legis homines, ut, verbi gratia, Abraham, et Jacob, et Joseph, peccarent etiam mortaliter, ut mirum sit quanto studio et labore conentur aliqui eos excusare a mendaciis officiosis, quibus proferendis non peccarent, nisi venialiter.
Ex his nunc breviter respondeo in forma ad argumentum principale ultimum propositum num. 201. distinguendo majorem ; simulatio in factis, per quam proprie significatur aliquid esse, quod cognoscit simulans non esse, qualis est illa, quae fieret ab annuente aut renuente capite, ubi tales nutus sunt accepta pro signis instar vocum, concedo majorem ; simulatio in factis proprie dicta, per quam aliud proprie significatur, quales sunt istae quinque simulationes, quas proponit Doctor, praesertim quarta aut quinta, semper, nego majorem : et similiter distinguo minorem, simulatio in factis, per quam aliquid, quod non est proprie significatur, sicut per verba, nego minorem : simulatio, per quam non proprie significatur aliquid quod non est, sed quae sit talis rationis, qualis sunt simulatio quarta et quinta jam explicata, concedo minorem, et nego consequentiam.
Ad primam probationem minoris respondeo, concessa majori et minori, d et distinguendo consequens ; ergo simulatio in factis, qualem diximus in distinctione minoris, non esse peccatum, concedo consequentiam ; talis enim erat simulatio David, qualem diximus in eadem distinctione, esse peccatum, nego consequentiam, quia talis non erat simulatio David. Quod si esset eadem ratio de simulatione David, ac de mendacio quoad rationem peccati, tunc dicendum esset quod simulatio David esset peccatum veniale, nec illud esset inconveniens. Vel posset dici quod non esset peccatum, propter ignorantiam invincibilem, quam poterat habere David.
Ad aliam probationem minoris, de simulatione Jehu, si erat talis, qualis erat simulatio David, aut si ex ea non sequebatur nocumentum aliquod, quod non posset juste intendi et procurari, respondetur eodem modo quo responsum est ad primam probationem de David. Si autem non erat talis simulatio, sed mediante ea aliquod malum est commissum, tum dicendum est quod erat mala, et sic non facit ad propositum.
In rei autem veritate Doctor dicit non esse necessarium, ut excusetur, quia licet secundum se simulatio ejus posset bene excusari, tamen conjungebatur cum effectibus malis, occisionis nempe Prophetarum Bahal, et provocationis ad cultum Idoli, et ideo non est excusanda ; quae etiam est sententia Divi Thomae 2. 2. quaest, 111. ad secundum. Abulensis quidem in eumdem Scripturae locum dicit non peccasse Jehu, nec occidendo Prophetas Bahal, nec insidiose etiam eos interficiendo, sed bene tamen peccasse venialiter, mentiendo officiose. At imprimis, si non peccavit insidiose occidendo, non peccavit mentiendo, et si non peccavit mentiendo, nec occidendo, nec peccavit insidiose ocidendo, quia insidiae omnes, quas hic posuit, quibus decipiebat, et circumveniebat Sacerdotes Bahal, consistebant in mendaciis principaliter.
Et praeterea sententia expressa est Augustini in libro contra mendacium, eum in facto illo peccasse graviter, ita enim ait, cap. 2. illum vero Jehu mendacio impio, et sacrificio sacrilego occidendos impios et sacrilegos, inquirentem non imitarentur, nec si de illo, qualis fuisset, Scriptura tacuisset. Cum vero scriptum sit eum rectum cor non habuisse cum Deo, quid ei pro fuit quod prononnulla obedientia, quam de domo Achab omnino delenda, pro cupiditate suae dominationis exhibuit, aliquam tamen mercedem transitoriam regni temporalis acccepit.
In quibus verbis tota Doctoris nostri sententia hic de facto Jehu exprimitur, quod ad ejus confirmationem sufficit.
Advertenda autem est specialiter ponderatio Augustini, quod scilicet Jehu non esset imitandus in eo facto, quamvis Scriptura non commemoraret malitiam ipsius, et deinde quod multo minus imitandus sit, quia Scriptura significat ipsum fuisse usquequaque justum, Praeterea advertendum est, quod videatur sanctus Augustinus sentire facta aliqua peccaminosa, praemio affici temporali, quia dicit quod pro obedientia exhibita ex cupiditate dominationis fuerit regni temporalis mercede donatus.
Deinde in ipsa Scriptura eodem loci, cum post hoc factum Dominus significat Jehu, quam mercedem esset ipsi daturus, non dicit eam esse dandam propter hoc factum, sed potius propter praecedens, quo interfecit progeniem Achab, verba Scripturae sunt: Dixit autem Dominus ad Jehu, quia studiose egesti, quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia, quae erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel.
Itaque laudatur et praemiatur Jehu, quia delevit domum Achab, non quia interfecit Sacerdotes Bahal dolose, aut cum mendacio, unde non est cur excusetur a peccato in ea occisione.
Fateor sanctum Hieronymum approbasse videri illam Jehu simulationem in cap. 2. epistolae ad Galatas, dum dicit utilem simulationem, et in tempore assumendam Jehu Regis Israel, nos doceat exemplum. Quae verba retulit in Decreta 22. quaest. 2. Gratianus ; sed Hieronymi auctoritati opponimus Augustini. Nec refert quod, ut dixi, verba Hieronymi sint relata in Decreta, quia per hoc non accipiunt auctoritatem majorem, ut bene notat Malderus in libello de abusu reslrict. ment. cap. 6. et alii plures.
Hic posset commode agi de simulatione in causa fidei, quomodo et quatenus licere possit, aut fugiendo aut tacendo, aut respondendo, aut assumendo vestes contrarias professioni, aut assistendo caeremoniis falsae religionis, sed supra de hoc egi d. 25. quaest. 1.