Quoniam vidi iniquitatem. Hic describit eorum malitiam. Et primo describit communem malitiam mundi. Secundo malitiam alicuius personae principaliter inter eos.
Communem malitiam multitudinis describit primo in generali. Secundo in speciali, ibi, die ac nocte. In multitudine est duplex inordinatio. Una ex parte principum. Alia ex parte populi. Nam civitas est ordinata quando principes iuste regunt et populus obedit; aliter non bene disponitur. Et talis civitas est mundus, in quo nec principes iuste regunt, nec populus obedit. Sed civitas dei est bene ordinata. In civitate ergo mundi vidi iniquitatem et contradictionem. Iniquitatem vidi ex parte principum et iudicum. Isaiae I: iniqui sunt coetus vestri. Item vidi contradictionem ad praelatos. Isaiae XLI: populus tuus sicut humus qui conculcatur.