IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Peccatum deleri per poenam, non qualemcumque, sed voluntariam.Et explicat varios modos voluntarii in poena hujusmodi, docetque voluntatem esse causam totalem remotam tristitiae, quae est primaria poena, hanc tamen esse involuntariam, voluntate commodi. Vide auctoritates citatas, num. 2. et Bellarm. 2. de poen. a cap. 8. usque ad 12. et lib. 1. cap. 8. 9 10.
De (e) tertio articulo, primo videndum est de re ; secundo de nomine. De re est ista conclusio, quod ad deletionem peccati regulariter requiritur poena vel punitio voluntaria. Hoc probatur, quia per aliquam punitionem deletur peccatum, ut dictum est in secundo articulo, et per aliquam non deletur, ut patet de punitione damnatorum, et de illa poena quae statim sequitur culpam, juxta illud Augustini lib. de Confess. pri mo : Jussisti Domine, et ita est, ut paena sit sibi quisque peccator. Non est au tem ita probabilis differentia inter punitionem, qua deletur peccatum, et qua non deletur, sicut de voluntario et non voluntario ; tum quia punitio damnatorum longe major est, et intensive et extensive, quam punitio viatoris, cujus peccatum deletur per punitionem, et per consequens majus et minus in intensione et extensione non facit differentiam inter punitionem delentem peccatum,et non delentem ; tum quia ita videmus in offensis humanis, quod poena vel displicentia voluntaria placat offensum, non autem omnino involuntaria, et cum murmure supportata vel suscepta ; ergo rationabile est, si per aliquam poenam debeat deleri offensa, et per aliquam non, et differentia quoad hoc non sit ita probabilis per aliquid, sicut per voluntarium et involuntarium, quod poena voluntaria regulariter requiratur ad deletionem peccati.
Et tunc sequitur corollarium, quomodo dupliciter ordinatur culpa per paenam: culpa enim manens ordinatur per poenam concomitantem, sed involuntariam, et sic non deletur per eam ; culpa autem ordinata per poenam voluntariam, deletur per eam.
Sed si quaeras, quomodo aliqua poena possit esse voluntaria, cum de ratione poenpp sit esse involuntarium? quia sicut nullus peccat in eo quod non vult, ita nec punitur ineo quod vult.
Haec difficultas prolixiorem requirit declarationem Ubi intelligendum est, quod involuntarium simpliciter est illud, contra quod voluntas simpliciter remurmurat, et per consequens, per oppositum voluntarium potest intelligi tripliciter: Uno modo contra quod non omnino voluntas remurmurat, sed patienter sustinet; secundo modo, quod voluntarie acceptat tertio modo, quod voluntarie causat. Et hoc dupliciter, scilicet vel ut causa proxima partialis, et non intendens istum effectum, vel ut causa remota principalis, et intendens effectum, et sic habentur quatuor membra.
Et patet haec distinctio, quia in primis duobus modis tristitia est objectum tantummodo volitionis ; in tertio est effectus tantum, et non objectum ; in quarto objectum et etiam effectus, nisi aliquid impediat. Haec membra statim declarabuntur. Patet etiam ordo, quia secundum addit super primum, quantum ad rationem voluntarii, et tertium super secundum, et quartum super tertium. Poena etiam potest intelligi, vel quodcumque incommodum, sive disconveniens, et illud potest esse in homine in parte sensitiva, vel in corpore conjuncto actui animae sensitivae; vel potest esse primum disconveniens, quod est tristitia, quae est ex parte intellectiva, quae proprie et primo est poena; de qua dicit Augustinus de Civit. lib. 14. cap. 15. quod tristitia est dissensio animi ab his rebus, quae nobis nolenti -bus acciderunt.
Supposito ergo de poenis exterioribus tanquam de manifestis, quomodo possunt esse voluntariae quocumque istorum quatuor modorum voluntarii, de poena ista prima, scilicet tristitia speciali, videamus. Patet, quod ipsa potest esse voluntaria, primo modo scilicet secundum quid, id est, patienter tolerata, quia malum incommodum, dum tamen non sit contra: rectam rationem, potest non tantum absolute patienter, sed ordinate patienter sustineri. Potest etiam istud acceptari in ordine ad aliquem finem, ut dicit Augustinus lib. de Paenitentia: Peccator de pec cato doleat, et de dolore gaudeat.
Sed tertium, scilicet quomodo voluntas causat dolorem, vel tristitiam voluntarie, ut causa partialis, est difficilius. Ad quod dico, quod tristitia in aliqua voluntate causari naturaliter non potest, nisi a duabus causis concurrentibus, scilicet ex actuali nolitione alicu jus existentiae et actuali apprehensione illius existentiae, juxta descriptionem tristitiae praemissam ab Augustino; quidquid ergo est causa nolitionis, est causa partialis ipsius tristitiaejicet non intendat per nolitionem, causare tristitiam, nec oportet intendere. Istae autem duae causae quandocumque concurrunt, quantum est ex se, causant tristitiam, sicut effectum naturaliter consequentem.
Ex isto tertio declaratur quartum,quia ex quo tristitia sequitur, ut effectus naturalis, nolitionem actualem alicujus, et considerationem actualem illius noliti, licet istae duae causae mult ipliciterpossint concurrere, quia ex tot causis ex quot potest esse talis consideratio actualis in intellectu, et talis actualis nolitio in voluntate: tamen nihil unum potest esse causa tristitiae, loquendo de naturali causatione, nisi possit esse causa concursus istorum duorum, quae sunt causae proximae naturaliter necessariae ; hujusmodi autem causa communis potest esse voluntas ut imperans actum considerationis, et actum nolitionis ejusdem objecti, et hoc in ordine ad illum finem intentum, ut sequatur tristitia puniens; ergo voluntas praecipiens intellectui considerare aliquid ut actu existens, et voluntati nolle illud ut actu existens, causat tristitiam, tanquam una causa etiam intendens istum effectum, et hoc non ut proxima, quia non potest esse una causa sufficiens proxima; sed causat tristitiam, ut una causa remota, quia causa est proximarum causarum respectu tristitiae et applicationis earum. Sic ergo patet quomodo prima poena, scilicet tristitia, potest esse summe voluntaria, et est a voluntate causata, non tantum sicut a causa partiali, sicut universaliter causatur a voluntate volente illud quod evenit, sed sicut a causa totali, remota tamen, applicante scilicet causas partiales proximas hujus effectus, et hoc in ordine ad talem effectum causandum.
Tunc ad argumentum illud: Omnis poena est involuntaria ; verum est secundum se comparando ad voluntatem sequentem affectionem commodi, tamen potest esse voluntaria voluntate antecedente, scilicet voluntaria applicatione causarum, ad quas sequitur. Potest etiam esse voluntaria voluntate justa acceptante, et hoc voluntate sequente affectionem justitiae, quia sic acceptat quidquid habet ordinem ad per se volendum juste; ista autem tristitia potest esse ad aliquid per se juste volendum.