IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De perjurio Nunc de perjurio videamus. Per jurium est mendacium juramento firmatum. Hic quaeritur, utrum sit perjurium, ubi non est menda cium? Quod quibusdam videtur ex auctoritate Hieronymi dicentis : " Advertendum est, quod jusjurandum tres habet comites : veritatem, judicium et justitiam ; si ista defuerint, non erit juramentum, sed perjurium. Ubi autem falsum juratur, veritas deest. " Si ergo falsum juretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse perjurium, quia deest veritas.
An sit perjurium quod non est mendacium.
Quibusdam placet non esse perjurium, ubi non est mendacium, et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita juratur falsum sine perjurio. Falsum forte dixit Apostolus, cum se venturum ad Corinthios promisit ; nec tamen, sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit, quia sic animo sentiebat. Et si juramento illud confirmasset, non perjurium incurrisset, quia, quantum in ipso fuit, verum dixit ; et si jurationem addidisset, quantum in se foret, verum jurasset, etsi aliter evenerit, quam dixit. Ideo sicut quis non est mendax, nisi aliter sentiat animo, quam dicit, sive ita sit, sive non ; ita videtur quibusdam, neminem perjurum constitui, nisi aliter sentiat animo, quam loquitur, sive ita sit, sive non.
De triplici modo perjurii.
Sed melius creditur et ille pejerare, qui falsum voluntate fallendi jurat ; et qui falsum, putans quod verum est, jurat ; et qui verum, putans quod falsum est, jurat. Unde Augustinus : " Homines falsum jurant, vel cum fallunt, vel cum falluntur ; aut putat homo, verum esse quod falsum est, et temere jurat, aut scit vel putat, falsum esse, et tamen pro vero jurat : et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem ista perjuria duo, quae commemoravi. Fac illum jurare, qui verum esse putat pro quo jurat ; verum putat esse, et tamen falsum est ; non ex animo iste pejerat, sed fallitur. Hoc pro vero habet, quod falsum est ; non pro falsa re sciens jurationem interponit. Da alium, qui scit falsum esse, et dicit verum esse ; et jurat, tanquam verum sit, quod scit falsum esse ; videtis, quam ista detestanda sit bellua. Fac alium qui putat falsum esse, et jurat, tanquam verum sit , et forte verum est, verbi gratia, ut intelligatis, pluit in illo loco ; interrogas hominem, et dicit pluisse ; et tunc pluit ibi, sed putat non pluisse, perjurus est. Interest,quemadmodum verbum procedat ex animo ; ream linguam non facit nisi rea mens. " His evidenter traditur, quod tripliciter pejerat homo, ut supra diximus, dum vel sciens falsum jurat, vel putans falsum quod verum est, jurat, vel existimans verum quod falsum est, jurat. Sed hoc extremum non videtur esse perjurium, vel si perjurium nominetur eo quod falsum juratur, non videtur esse reus perjurii qui sic jurat, quia non est mens ejus rea, et ideo nec lingua. Imo ejus mens rea est, dum jurare praesumit quod perspicue verum non deprehendit. Non ergo omne perjurium mendacium est, nec omnis qui pejerat, mentitur ; sed omnis mentiendo jurans pejerat, et omnis qui falsum jurat, sive mentiens, sive non, pejerat.
Cum vero quis jurat quod verum est, existimans esse falsum ; quaeritur, quid sit ibi perjurium ? Ipsa enim significatio vocis vera est, quia verum nescienter loquitur. Non igitur ipsa significatio vel falsum vel mendacium est, quia vera est ; et quod verum est, perjurium non videtur esse. Ad hoc dicimus, loqui sic, scilicet contra mentem, sub attestatione juramenti esse perjurium. Mentiri ergo, adhibita juratione, perjurium est. Perjurium ergo est vel jurando loqui falsum cum intuitione fallendi, vel jurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel jurando loqui verum cum intentione fallendi. Hic opponitur :
Si omnis qui falsum jurat, pejerat, tunc qui alicui promittit dare sub certo termino aliquid, quod tamen non faciet, ex quo juravit, pejeravit, quia falsum juravit. Non enim ita futurum erat, ut juravit. Ad hoc dici potest, quia non omnis qui jurat quod falsum est, ex quo jurat perjurus est, sicut iste, de quo agimus ; sed ex quo propositum mutat, vel terminum transgreditur, juratio talis fit perjurium reatu.
An juratio sit malum.
Si autem quaeratur, utrum jurare sit malum ; dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Sponte enim et sine necessitate jurare, vel falsum jurare, peccatum grande est. Ex necessitate autem jurare, scilicet vel ad asserendam innocentiam, vel ad foedera pacis confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est, quia necessarium est. Unde Augustinus : " Juramentum faciendum est in necessariis, cum pigri sint homines credere quod eis est utile. Juratio non est bona, non tamen mala, cum est necessaria ", id est, non est appetenda sicut bona, nec tamen fugienda tanquam mala, cum est necessaria. " Non est enim contra praeceptum Dei juratio, sed ita intelligitur Dominus prohibuisse ajuramento, ut, quantum in ipso est, quisque non juret, quod multi faciunt, in ore habentes jurationem tanquam magnum atque suave aliquid. Apostolus enim novit praeceptum Domini, et tamen juravit. " Prohibemur ergo jurare vel cupiditate, vel dilectione jurandi. " Quod ergo Christus ait in Evangelio : Ego dico vobis, non jurare omnino ; ita intelligitur praecepisse, ne quisquam sicut bonum appetat juramentum et assiduitate jurandi labatur in perjurium. " Quod vero addidit: sit sermo vester, est, est;non, non ; bonum est et appetendum. Quod autem amplius est a malo est, id est, si jurare cogeris, scias, de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades ; quae. infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari precamur, dicentes : Libera nos a malo. Ideoque non dixit: Quod amplius est malum est. Tu enim non facis malum, qui bene uteris juratione, sed a malo est illius qui aliter non credit, " id est, ab infirmitate, quae aliquando paena est, aliquando paena et culpa. Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum, indulsit necessarium.
De juramento quoa fit per creaturas.
Quaeritur etiam, utrum liceat jurare per creaturam ? Quod non videtur, cum in lege scriptum sit: Reddes autem Domino juramenta tua : et Christus in Evangelio praecipiat, non jurare omnino, nec per caelum, nec per terram, nec per Jerosolymam, nec per caput tuum. " Judaeis quasi parvulis concessum fuit jurare per Creatorem, et praeceptum, ut, si jurare contingeret, non nisi per Creatorem jurarent, non per creaturam ; quia jurantes per Angelos et elementa, creaturas venerabantur honore ; et melius erat hoc exhiberi Deo quam creaturis. " Infirmis ergo illud prohibuit,
Sanctis vero, qui in creaturis Creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde Joseph per salutem Pharaonis juravit, " Dei judicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis. " Christus vero ita per creaturas jurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur ; vel ne per eas jurantes falsum homines se juramento teneri non putarent.
Quae juratio sit gravior, an quae fit per Deum, an quae fit per Evangelium, vel per creaturas ?
Si autem quaeritur, quis magis teneatur, an qui per Deum, an qui per Evangelium, vel per creaturas jurat ? Dicimus, qui per Deum, quia per eum haec sancta facta sunt. Unde Chrysostomus : " Si qua causa fuerit, modicum videtur facere qui jurat per Deum ; qui vero per Evangelium, majus aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est ; Stulti, Scripturae propter Deum factae sunt, non Deus propter Scripturas " ; ita et creaturae factae sunt propter Deum.
Quid est dicere: Per Deum juro ?
Hic quaeritur, quid sit dicere : Per Deum juro ; hoc est, testem adhibere Deum. Juravit enim Apostolus dicens : Testis est mihi Deus ; ac si dixisset: Per Deum ita est. Unde Augustinus : " Ridiculum est putare hoc, si dicas : per Deum, juras ; si dicas : Testis est mihi Deus, non juras. Quid est enim per Deum nisi testis est mihi Deus ; aut quid est testis est Deus nisi per
Deum ? Quid est autem jurare nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras " ? jus scilicet veritatis et non falsitatis. Item : " Ecce dico charitati vestrae : Et qui per lapidem jurat falsum perjurus est, " quia non lapidem, qui non audit, sed ejus Creatorem adhibet testem. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem ejus testem adhibere.
" Est etiam quoddam genus juramenti gravissimum, quod fit per execrationem, ut cum homo dicit: Si illud feci, illud patiar, vel illud contingat filiis meis. " Secundum quem modum accipitur etiam interdum, cum aliquis jurando dicit : Per salutem meam, vel per filios meos, et hujusmodi. Obligat enim hoc Deo. Unde Augustinus : " Cum quis ait : Per salutem meam, salutem suam Deo obligat. Cum dicit: Per filios meos, oppignorat eos Deo, ut hoc eveniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius ; si verum, verum ; si falsum, falsum. Et sicut per hoc jurans, aliquando hoc Deo obligat, ita per Deum jurans ipsum adhibet testem. " In omni ergo juratione aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur et oppigneratur, ut hoc sit jurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem ejus testem adhibere.
De illis qui jurant per falsos deos.
Post haec quaeritur, utrum fide ejus utendum sit, qui per daemonia vel idola juraverit ? De hoc Augustinus scribens ad Publicolam ait : " Te prius considerare volo, utrum, si quispiam per deos falsos juraverit, et fidem non servaverit, non tibi videtur bis peccasse ? Bis utique peccavit, quia juravit per quos non debuit ; et contra pollicitam fecit fidem, quod non debuit. Ideoque qui utitur fide illius, quem constat jurasse per deos falsos, et utitur non ad malum, sed ad bonum, non peccato illius se sociat, quo per daemonia juravit, sed bono pacto ejus, quo fidem servavit. Et sine dubitatione minus malum est per deos falsos jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis sanctum est, tanto magis est paenale perjurium. "
Quod juramentum, quo incaute juratur, non est observandum, nec votum nec promissio injuste facta.
Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit? Si enim quis aliquid juraverit contra fidem et charitatem, quod observatum pejorem vergat in exitum, potius est mutandum quam implendum. Unde Ambrosius : " Est contra officium nonnunquam promissum solvere sacramentum, ut Herodes fecit. " Item Isidorus : " In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Quod, incaute vovisti ne facias, impia est promissio, quae scelere adimpletur. " Idem : " Non est observandum sacramentum, quo malum incaute promittitur, ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum quam permanere in stupro. " Item Beda : "Si quid nos incautius jurare contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus ; ac magis, instante necessitate, pejerandum esse nobis, quam pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum. Denique juravit David per Deum occidere Nabal, virum stultum ; sed ad primam intercessionem Abigail, foeminae prudentis, remisit minas, revocavit ensem in vaginam, nec aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit. "Item Augustinus : " Quod David juramentum per sanguinis effusionem non implevit, major pietas fuit. Juravit David temere, sed non implevit jurationem majori pietate. " Ex his aliisque pluribus ostenditur, quaedam juramenta non observanda esse. Et qui sic jurat vehementer peccat ; cum autem mutat, bene facit ; qui autem non mutat dupliciter peccat ; et quia injuste juravit, et quia facit quod non debet.
Si est perjurus qui non facit quod incaute juravit.
Qui vero mutat, utrum perjurus debeat dici, solet quaeri. Beda supra tale juramentum vocavit perjurium. Joannes enim Apocrisarius Orientalium sedium dixit : " Sermo patris nostri Sophronii significat, quod melius est, jurantem pejerare quam servare Sacramentum in fractione sanctarum imaginum. " Sed perjurium dicitur tale juramentum non observatum, et pejerare dicitur qui non implet quia falsum jurat, non quia inde reus sit quod non observat, sed quia juravit injustum, ex quo reus est, sicut ille qui pejerat.
De eo qui verborum calliditate jurant.
Hoc etiam sciendum est, quod " quacumque arte verborum quis juret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in vanum assumit, et proximum dolo capit. "
De illo qui cogit aliquem jurare.
Quaeritur etiam, si peccet qui hominem jurare cogit ? De hoc Augustinus ait : " Qui exigit jurationem, multum interest, si nescit illum juraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit : Jura mihi, ut fides ei sit, non est peccatum, tamen humana tentatio est. Si vero scit, eum fecisse, et cogit eum jurare, homicida est. " Idem : " Qui provocat hominem ad jurationem, et scit, eum falsum jurare, vincit homicidam, quia homicida corpus occisurus est, ille animam, imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam. "
Ex Concilio Aurelianensi.
Sancta Synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad Sacramenta accedant.
(Finis textus Magistri.)