CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit Scotus aliam opinionem, scilicet mitti competere solis productis et mittere solis producentibus. Mittere ergo est operari effectum cum persona, auctoritative dando ei actionem ; unde Spiritus sanctus non miltit Filium, sed Christum qua homo. Quia tamen Augustinus videtur dicere Spiritum sanctum misisse Verbum incarnandum, ideo ait Scotus posse teneri opinionem Magistri sic explicandam, quod mitti personam significet eam manifestari, connotando eam produci,non tamen connotando respectum ad producentem, et juxta hoc mittere est essentiale, et solvit argumenta, quae fecit contra Magistrum.
Videtur (a) aliter posse dici ad quaestionem. Manifestum est enim secundum intentionem Augustini 4. de Trinitate, cap. 20. quod Pater non dicitur missus ; ergo oportet quod mitti cum hoc quod dicit respectum ad extra, connotet productionem ad intra, et tunc rationabile videtur consimiliter dicere de mittere, quod licet dicat principaliter respectum actionis activae ad extra, tamen connotat respectum productionis activae ad intra, et sic neutrum est mere essentiale ; sed mitti tantum convenit personae productae, et mittere tantum personae producent, et ita sunt duae personae mittentes, scilicet Pater et Filius, et duae tantum missae, scilicet Filius et Spiritus sanctus ; nec aliqua persona seipsam mittit, nec producta producentem. Hujus simile potest haberi in alio, nam Pater dicitur per Verbum creare, et posset concedi Filium creare per Spiritum sanctum, non autem sic e converso. Ubi creare per Filium non dicit absolute actionem ad extra, sed actionem cum auctoritate ; et in hoc connotat productionem activam in operante respectu illius personae per quam quasi subauctoritative operatur.
Ita posset dici quod mittere personam, est operari per eam, et ita operari effectum cum illa persona per modum auctoris dantis illi personae actionem, quod tantum convenit producenti respectu personae productae. Et mitti diceret idem, quod subauctoritative operari virtute personae mittentis, quod non est, nisi quando persona operans accipit ab alia virtutem agendi.
Et ad illud quod Magister adducit pro se de Augustino, quod Spiritus sanctus mittit Filium, et quod Filius mittit se, posset exponi primo. Primum, de Filio incarnato, non de Filio ut incarnando, quo modo Ambrosius in 3. lib. de Spiritu sancto, cap. 2. dicit quod Spiritus Domini misit Filium, sicut legitur Isaiae 16. Spiritus Domini super me, etc. bene dicit Ambrosius : Spiritus sanctus Domini misit me ad praedicandum, quia quasi Filius hominis est missus et unctus, nam secundum Deitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo ; ergo illa auctoritas Isaiae, quae dicit Christum missum a Spiritu sancto, intelligitur de Christo homine, non autem de missione Verbi aeterni incarnandi. Similiter posset exponi illa auctoritas quod Filius misit se.
Ad argumentum etiam Magistri posset dici quod consequentia non valet, quia commutatur qualiter vel quale in quid, vel res in modum,
non enim sequitur, Filius non operatur per Filium, sicut Pater operatur per Filium ; ergo Pater aliquid operatur quod non Filius; sed sequitur, ergo aliquo modo alio operatur Pater, quo modo non operatur Filius, quia auctoritative, et hoc est verum. Ita etiam si Pater mittat Filium et non Filius se, debet inferri quod auctoritas agendi effectum in creatura, est in Patre, et non in Filio, et hoc est verum.
Licet autem (b) haec via videatur probabilis, tamen quia auctoritates Augustini videntur sonare non tantum de Christo homine misso, sed de Verbo eo misso, quia incarnando, sicut ipse dicit, intelligitur missio ipsa incarnatio, ideo potest teneri opinio Magistri, hoc modo secundum Augustinum 4. de Trinitate, cap. 20. Cum ex tempore cujusque profectus mente concipitur, mitti quidem dicitur. Et planius hoc idem paulo post: Mitti est de Filio cognosci, quod a Patre sit: ita Spiritum sanctum mitti est cognosci, quod ab illo procedat. Mitti ergo est manifestari personam procedere, nec convenit omnibus personis, quia non omnes procedunt, et mittere est manifestare personam procedere ; hoc manifestare est mere commune, quia tota Trinitas manifestat personam procedentem procedere, sed manifestari personam procedere, connotat personam procedentem.
Et si ista sunt significata istorum vocabulorum, quia significata accipienda sunt ex usu auctorum, sequitur quod mittere sit mere essentiale, nec connotat respectum realem aeternum in mittente. Sed mitti connotat respectum in persona missa, quatenus manifestatur ejus processio aeterna. Et posset quidem aliud verbum imponi, quod significaret manifestare personam procedere, et ejus passivum quod significaret manifestari personam procedere ; et illud activum esset commune tribus personis, passivum tantum competeret duabus personis quae producuntun
Secundum hoc ad argumenta quae sunt contra opinionem Magistri. Ad primum dico quod mitti dicit respectum rationis ad mittentem formaliter, sed connotat respectum aeternum, non quidem ad mittentem qua mittens, sed ad aliquem indistincte. Unde haec propositio est neganda, quod mitti nullum respectum dicit nisi ad eum cui mittitur, vel ad mittentem si intelligatur inquantum mittens, et hoc tam de principali significato quam de connotato. Dicit enim connotando respectum procedentis, et hoc ad producens non inquantum mittens, quia etiam aliqua persona mittens potest esse non producens, licet semper producens sit mittens.
Ad secundum concedo, quod activum et passivum significant idem sub alio et alio modo Grammaticali ; sed aliquid idem potest esse connotatum in utroque, quod non diversificatur penes istos modos. Manifestare quidem et manifestari quae principaliter importantur, diversificantur penes illos diversos modos, licet non ita hoc, quod est personam procedere. Illud enim est, quod connotatur uniformiter tam per activum quam per passivum. Exemplum hujus in aliis, scio ignem calefacere et scitur ignem calefacere, licet hic sit variatio Grammaticalis quantum ad scire et sciri, non tamen quantum ad illud, quod notatur esse terminus ipsius scire; illud enim uniformiter se habet utrobique. Et si imponeretur unum activum ad significandum hoc totum, scire ignem calefacere, suum passivum non connotaret, sciri ignem calefieri; sed tantum ipsum sciri per modum passivi, et illud aliud connotantur per modum activi.
Et per hoc patet ad illam confirmationem, mittere et mitti sunt correlativa, quantum scilicet ad formalia significata, et utrumque dicit per se respectum rationis, tamen unum istorum potest includere, ut connotatum aliquod extremum relationis ; et reliquum non includere correlativum illius, sicut in exemplo posito apparet quod illud verbum sic impositum includeret calefacere, et tamen verbum passivum correspondens sibi non includeret hoc, quod est calefieri.
Ad argumenta principalia (c). Ad primum dico, quod non omne dictum de Deo ex tempore est commune tribus, quando importat non tantum respectum ad creaturam, sed cum hoc connotat respectum intrinsecum, sicut est de mitti.
Ad secundum (d) concedo, quod Pater venit invisibiliter et inhabitat, sed tamen non dicitur mitti, quia non habet de quo sit. Non enim manifestatur procedere,nisi procedat, tamen manifestari potest absolute, vel manifestari quod producat ; sed manifestari sic, non notatur per mitti.
Ad tertium concedo, quod queelibet persona dat quamlibet, quia dare est liberaliter communicare, quaelibelaulem seipsam communicat liberaliter voluntate, ut sui est. Nec sequitur ex hoc quod quaelibet mittat quamlibet, quod jam patet, quia dare non includit talem respectum intrinsecum, qualem includit mitti.