IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De tertio articulo, etc. Dividitur hic articulus in duas partes principales, quarum prima agit de paenitentia, qua est voluntaria: secunda de ejus actibus et nomine. Primo, docet poenitentiam debere esse voluntariam, et sumit poenitentiam pro ipsa poena. Hanc differentiam convenire punitioni poenitentiali, qua est satisfactio acceptata a Deo pro peccato, et qua distinguitur a poena seu punitione damnatorum involuntaria, et quacumque alia, quam quis invitus patitur, docet esse primam et magis notam, per ordinem scilicet ad peccatorem, et ad satisfactionem acceptatam a Deo. Nam aliae differentiae intensionis non sunt primae, neque potiores, quia in his excedit poena involuntaria damnatorum, quae tamen non acceptatur a Deo, neque delet peccatum. Et sic etiam aliae poenae gravioris inflictae propter peccatum excedunt punitionem paenitentialem (ut patet in Antiocho, Herode, et aliis tam intensive quam extensive.
Patet autem haec differentia, quia in omni opere satisfactorio aut meritorio supponitur pro fundamento bonitatis libertas, sine qua nequit esse bonum, aut satisfactorium ; ut ergo poena sit satisfactoria offensae et injuriae, ejusque deletiva, necessario requiritur libertas ad ipsam, ut sit bona, et consequenter satisfactoria seu deletiva peccati, quia necessario includit conversionem perfectam peccatoris ad Deum, et aversionem a malo, ut patet ex citatis in articulo secundo, et ex Tridentino sess. 6. cap. 5. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos;libertatis, inquit, nostrae admonemur, et patet deinceps ead. sess. can. 3. 4. et 5. quod longiori probatione non indiget, quia id pervium est ex Patribus et Scriptura in hac materia.
Sed si quaeras quomodo aliqua paena possit, etc. Respondet ex oppositione voluntarii et involuntarii, dicens hoc esse illud, contra quod simpliciter remurmurat voluntas. Intelligit involuntarium positive, et contra appetitum elicitum voluntatis; non autem ut est contra appetitum innatum, aut etiam ex habitu, de quo vide ipsum in 3. dist. 15. de tristitia Christi. Sumit etiam voluntarium, latius quam sumitur,et definitur a Philosopho 3. Ethic. cap. 1. et ab ipso Doctore quodl. 18. responsione ad primum in 3. acceptione, qua dicit respectum effectus ad causam, et convenit actui voluntatis interno vel externo. Hic autem sub voluntario comprehendit etiam objectum volitum ab ipsa voluntate, sive interpretative, sive positive, sive antecedenter, sive consequenter.
Hinc distinguit voluntarium primo, in id quod inest voluntate non repugnante, seu non remurmurante, id est, non habente dissensum inclinantem in contrarium,
quod est sustinere patienter poenam, quae alioquin est contra appetitum innatum, tam voluntatis quam appetitus, cui condescendere nata est voluntas ex affectu commodi. Secundo sumit voluntarium pro eo quod est voluntatem acceptare poenam ; quae acceptatio superaddit priori actum positivum complacentiae. Volunta rium utroque modo sumptum dicit objectum volitum permissive aut positive.Tertio modo sumitur voluntarium in poena, quatenus causatur a voluntate, ut causa proxima partiali.Quarto modo ut causatur voluntate tanquam a causa totali remotaimperante et applicante causas proximas ejus, quae sunt ( ut dicit ) apprehensio objecti disconvenientis, seu noliti, et praesentis, quod objectum fit disconveniens per nolitionem ipsam, qua est appetitus elicitus voluntatis in contrarium. Volum-tarium utroque hoc modo dictum est voluntarium proprie dictum, et per modum effectus ; duobus primis modis est volitum objectum, seu poena, ut habet rationem objecti voluntarii.
Horum ordinem, qua posterius superaddit unum gradum voluntarii, alteri priori, egregie declarat in littera, tam in poena corporali, quae est secundum sensum, et dicitur dolor, quam in spirituali, quae est tristitia, et poena proprie dicta, ut spectat ad scopum hujus materiae, quam definit ex Augustino in littera. Dicitur autem dissensio animi, id est, repugnantia voluntatis per appetitum elicitum, et fugam objecti per nolitionem ejus, ab iis rebus, quae nobis nolentibus acciderunt, etc. denotant causam illius dissensionis. Dissensio animi sumitur non pro volitione, sed pro ipsa passione, quae ab Augustino distinguitur in eodem capite, in consensionem et dissensionem, ut respiciunt affectus animi, secundum quos patitur, ut conjungitur objecto volito vel nolito,in quo per delectationem, et gaudium quiescit, aut per motum, aut tristitiam tanquam a repugnanti et disconvenienti offenditur, quae offensio dicitur dissensio, sicut et quies per oppositum consensio, mutatis vocabulis ab actibus, a quibus proxime causantur, qui sunt consensus et dissensus.
Haec autem tristitia seu poena, potest esse voluntaria primo modo, quia ordinate tolerata, est voluntaria secundo modo, quia etiam acceptata positive per consensum voluntatis, quia, ut Auctor libri de vera et falsa poenitentia, cap. 13. Peccator de peccato doleat, et de dolore gaudeat, etc. pro hac sententia citat Augustinum ex errore vulgari, qui est etiam Magistri in littera.
Sed tertium, scilicet voluntas, etc. docet tristitiam etiam esse voluntariam per modum effectus duobus modis supra declaratis, et modum quo causatur ipsa tristitia, ut patet ex littera, et jam tactum est supra. Hic de se offert controversia de hac tristitia, quia aliqui dicunt esse vitalem actum, sed necessarium. Pro qua sententia facit D. Thomas 1. p. quaest. 64. art. 3. in corpore, et ad tertium, et 1. 2. quaest. 31. art. et 4. in corpore, et q. 22. art. 3. in corpore, et aliis locis. Cajetanus, Conradus, Medina in praefatis locis, Capreolus in 1. dist. I. quaest. 1. art. 2. concl. 2. Vasquez 1. 2. disp. 14. cap. 2. et alii.
Contrarium docet hic Doctor in littera, et universim docet de passionibus animi, ut de delectatione in primo dist. 1. q. 3. dist. 17. quaest. I. ad A. in 3. dist. 13. in 4. infra dist. 49. quaest. 4. et 1. quem sequuntur Mayron. et Bassolis, et reliqui nostrae scholae ibidem. Cum Nominalibus tenet Audefacis lib. de patria , quaest. 3. Henricus quaest. 41. quaest. 8. et 9. quaest. 12. quaest. 9. quaest. 6. q. 32.
Richardus in primo. dist. 1. art. 2. quaest. 1. Nemetius cap. 41. et plurimum favet D. Thomas 1. 2. quaest. 31. art. 1. ad 1. ubi asserit hanc: delectatio est operatio, non esse per essentiam, sed per causam ; et quaest. 32. art. 1. delectationem sequi ad operationem q. 33. art. 4. operationem perfici per delectationem, quam sententiam sequitur etiam infra dist. 49. quaest. 1. art. 4. Haec controversia non est hujus loci, quia omnes concedunt tristitiam et delectationem fieri necessario, a quacumque fuit causa, neque spectare ad materiam virtutis aut vitii, nisi ut participat libertatem, ex suppositione actus alicujus per quem fiat volita, aut voluntaria. Hic autem ex scopo dubii, quod supra et hic movet Doctor, praecise quaeritur, quomodo possit haec tristitia essse voluntaria ? et declarat hos quatuor modos ejus, et respondet ad rationem dubitandi motam in contrarium. Omnis paena est involuntaria, etc. quod verum est, quantum est ex se, et secundum affectum commodi consequentem , potest tamen esse voluntaria secundum affectum justitiae, et per voluntatem antecedentem. Duobus primis modis est voluntaria per voluntatem consequentem et acceptantem ; duobus aliis, nempe 3. et 4. modo est voluntaria voluntate antecedente et causante ipsam, vel proxime et partialiter, vel remote et totaliter.
Superest aliud dubium circa illud quod dicit, quod tristitia in voluntate nequeat naturaliter causari, nisi per nolitionem alicujus existentis, et apprehensionem ejus praesentis tanquam per causas concurrentes. Deinde has esse causas proximas ejus, quantum ad primum non videtur universaliter subsistere, quia sicut appetitus sensitivus habet objectum sibi conveniens aut disconveniens secluso actu elicito, et hoc ex natura rei, ita etiam voluntas habet aliquod objectum, verbi gratia, beatitudinem sibi convenientem ex appetitu innato ; ergo perinde ex apprehensione hujus objecti praesentis sequetur delectatio in voluntate, et ex apprehensione poenae oppositae tristitia, secluso aliquo actu elicito priore,et consequenter non requiritur semper in voluntate nolitio antecedens objecti ad hunc effectum.
Contra secundum est, quod in 3. d. 15. art. 1. sig. Ulterius de tristitia, etc, dicit passionem hanc causari ab objecto nolito, ut apprehenditur praesens : Tali, inquit, convenientia posita, puta per velle objecti, et disconvenientia per nolle, et ita relationibus convenientis et disconvenientis concomitantibus relationes voliti et noliti, sequitur approximatio hujus objecti, scilicet apprehensio circa volitum vel nolitum ; et ex hoc ultimo videtur sequi in voluntate passio ab ipso objecto sic praesente, scilicet gaudium, vel tristitia, etc.
Respondetur Doctorem hic agere de tristitia, ut plerumque accidit in voluntate, et juxta definitionem praemissam Augustini, et prout est magis nota, et circa objectum indifferens, quod redditur voluntati disconveniens mediante ejus nolitione ; unde in 3. dist. 15. admittit 1. sig. Praeter istum modum tristandi, etc. etiam tristitiam in voluntate ex sola repugnantia appetitus innati responsione ad primum dubium, ut quando objectum est disconveniens simpliciter voluntati, ut privatio Beatitudinis, vel etiam appetitui sensitivo primo, et voluntati ex colligantia ad appetitum, ut ibidem determinat. Ex quo patet ad primum, nempe hic agere Doctorem de tristitia, ut est nobis manifestior, et plerumque in via contingit circa objecta indifferentia secundum specificationem. Si dicas peccatum non esse indifferens, respondetur esse indifferens ratione operis substrati, et etiam ex adjuncto, qua delendum est per paenitentiam fructuosam, quae repugnat appetitui commodi.
Ad secundum pariter respondetur admittendo causam physicam ut distinguitur ab omni conditione posita et requisita ex parte subjecti esse objectum disconveniens in apprehensione, et sic intelligendus est in tertio loco citato. Cum hoc stat quod nolitio etiam concurrat aliquo modo in genere causae efficientis, inquantum est dispositio subjecti, seu voluntatis in qua causatur tristitia; unde supra dist. 1. q. 5. sig. Ad primam ergo quaestionem, etc. asserit quod omnis dispositio necessitans ad formam, quae non est ratio receptivi, sit quodammodo activa, ut ibidem probat de merito, de motu, de dispositione necessil tante ad formam substantialem ; talis autem est nolitio objecti, quia posita ipsa, et apprehensione ejusdem existentis necessitat ad tristitiam quantum est ex par te sua ; et hos modo in hac quaestione docet nolitionem objecti concurrere ut causam partialem respectu tristitiae; haec magis per se probantur infra dist. 49. Videat lector quae ibi dicenda sunt, ad expositionem litterae sufficiant dicta.
Addam tantum in confirmationem primi membri solutionis unam rationem ex, fridentino. Timor est species quaedam tristitiae proveniens ex fuga objecti, et in hoc differt a tristitia, quae est poena, quod una respiciat positionem futuram objecti, altera positionem ejus de praesenti; sed timor causatur in voluntate quandoque non praesupposito aliquo actu nolitionis objecti elicitae, sed ex sola naturali disconvenientia ejus: ergo causatur per solam apprehensionem. Minor probatur ex Trident. sess. 6. cap. 6. timor divinae justitiae incussus peccatori est prima motio voluntatis ejus, et supponit tantum actum fidei, qua repraesentatur dicta justitia, et poena debita, et destinata peccato ex dicta ordinatione : Dum peccatores, inquit, se esse intelligentes a divinae justitiae timore concutiuntur, etc. in spem eriguntur, etc. ergo supponitur ad spem, dilectionem Dei, et odium peccati consequens, ut suo ordine declarat ibi Concilium, et sess. 14. cap. 4. ex metu gehennae docet aliquando concipi attritionem fructuosam ; dato ergo quod passiones non sint actus eliciti, ut docet Doctor cum aliis citatis, sequitur aliquando causari secluso actu elicito voluntatis ; unde idem Tridentin. sess. 6. can. 3. ubi exprimit actus elicitos peccatoris, et necessitatem gratiae, non facit mentionem timoris inter illos, comprehendendo dumtaxat actus fidei, spei, dilectionis et paenitentiae; sed de hac difficultate alias agetur, quia longiorem discussionem exigit.