In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum omne perjurium sit peccatum mortale ?
Alens. 2. part. q. 148. m. 5. D. Thom. 2. 2. q 98. art. 3. et hic q. I . art. I . D. Bonavent. art. l. q. 3. Richard. act. 3. q. 2. llurand. q. 5. Gabr. g. 2. Suar. tom. 2. de relig. lib. 3. de juram. cap. 4. Sanchius lib. 3. in Decat. cap. 4. Sayrus 1. 5. cap. 4. Navarr. cap. 12. num. 6. Lessius lib. 2. c. 42. Pitigianis hic art. O.
Circa istam distinctionem (a) trigesimam nonam, in qua Magister agit de perjurio, quaeritur, utrum omne perjurium sit peccatum mortale ? Quod non, quia potest quis jurare quod illicitum est implere ; quod autem est de se illicitum, non fit licitum per juramentum ; igitur post juramentum illud remanet illicitum, et ita implendo quod juravit, peccat mortaliter ; igitur non implendo illud, non peccat mortaliter, quia nullus est perplexus in lege Christiana, ut scilicet faciendo aliquid, vel non faciendo, peccet mortaliter, quod videtur dicere perplexum; et tamen iste non implendo quod juravit, perjurat ; igitur illud perjurare non est peccatum mortale.
Praeterea, gravius est jurare per Deum quam per Evangelium, sicut patet per Salvatorem Matth. 23. majus est jurare per templum quam per aurum, quia majus est templum, quod sanctificat aurum, quam aurum quod sanctificatur per templum, et hoc quantum ad reverentiam ; igitur si perjurare est peccatum mortale, perjurare per Deum erit maximum peccatum mortale ;
igitur communes personae tota die peccant mortaliter, quia pro nihilo habent jurare per Deum, etiam asserendo falsum, quod videtur durum.
Praeterea, non omne juramentum promissorium obligat necessario ; igitur nec ibi perjurium est peccatum mortale. Antecedens probatur, primo de juramento coacto, Extra de jurejurando cap. Verum ; de juramento autem doloso patet quod jurans non intendit se obligare ; nullus autem se obligat, nisi intendat se obligare. De istis duobus simul probatur per simile de matrimonio, nam consensus coactus et dolosus non obligant, aliquem vel aliquam ad matrimonium. De juramento incauto probatur, quia si impleat illud, fit in pejorem exitum ; igitur malum est implere.
Contra, Matth. 5. Non perjurabis, reddes autem Domino Deo juramenta tua, et in Psalm. 75. Vovete et reddite, etc.