Si inimicus meus. Hic describit malitiam alicuius singularis personae et principalis in multitudine.
Et forte vel refertur ad Saul, vel ad doech idumaeum.
Et primo ponit malum quod possit tollerari aliquo modo. Secundo ponit malum quod non est tollerabile.
Tollerabile est aliquo modo quod homo pateretur persecutionem ab inimicis. Et ideo primo describit persecutionem inimicorum. Et primo ex parte inimici persequentis. Secundo ex parte persecutoris.
Tertio ex parte persecutionem patientis.
Persequens aliquando dicitur inimicus, cum scilicet inimicitias exercet exterius. Eccli. XII: noli credere inimico tuo in aeternum. Aliquando exercet inimicitias habens inimicum cum odio in corde. Levit. XIX: ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Ex parte autem persecutoris est differentia, quia quandoque ille qui persequitur expresse mala dicit de illo quem persequitur, sive detrahendo, sive iniuriando. Et huiusmodi persecutio vocatur maledictio. Unde dicit, si inimicus meus maledixisset mihi. Psalm.: cuius os maledictione, etc.. Aliquando non loquitur expresse mala, sed tenet malum modum in loquendo, quia loquitur despective.
Ex parte sustinentis etiam est diversitas quia aliquando audit opprobria et sustinet patienter.
Iac. Ult.: sustinentiam iob audistis. Unde, sustinuissem utique. Aliquando abscondit se a facie inimici. Unde, abscondissem me forsitan ab eo.
Eccli. VIII: ne stes contra faciem inimici tui. Ioan. VIII: abscondit se.
Quantum ergo ad diversitatem persequentis, dicit, divide linguas, etc. Quoniam non solum patior ab inimico, sed ab amico. Quantum ad secundum dicit, si super me magna locuti fuissent, abscondissem me forsitan ab eo: tu vero homo unanimis.
Hic ponit malum quod non est tollerabile, idest quod iniuriam patitur ab inimicis, quia nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus.
Et describit inimicitiam primo quantum ad interiora.
Secundo quantum ad exteriorem familiaritatem, ibi, qui simul mecum.
Quantum ad interiora describit malum secundum tria. Primo secundum vocis concordiam. Phil. I: statis (in uno spiritu) unanimes. Et ideo dicit: tu vero homo unanimis, quasi dicat: mala dixisti mihi: et ideo intellectualiter est.
Et secundum hoc potest loqui de Saul cuius erat familiaris. Sed in Glossa mistice exponitur tripliciter.
Secundum quod convenit fideli uno modo.
Alio modo secundum quod convenit christo respectu Iudaeorum. Tertio modo secundum quod convenit christo respectu Iudae.
Primo ergo modo hoc potest dicere quilibet fidelis quando patitur persecutionem ab alio fideli.
Secundo modo potest dicere christus de Iudaeis qui fuerunt unanimes, quia obligaverunt se ad eius mandata. Exod. XIV: omnia quaecumque mandaverit nobis dominus faciemus. Tertio quantum ad Iudam qui obligaverat se ad consilia eius.
Et quod dicit, dux meus, similiter tripliciter exponitur. Uno modo secundum quod potest aliquis dux vocari, quia dat bonum consilium et auxilium, et postea persecutionem intentat. Mich.
VII: nolite confidere in duce. Alio modo de christo respectu Iudaeorum Iudae, qui est dux meus non me ducens, sed a me dux gentium constitutus.
Rom. II: confidis te ducem esse.
Vel (de) sacerdotibus qui sunt duces in populo.
Ad Iudam (apostolum) autem dicit christus: tu es dux a me constitutus, uno modo quia dux populi christiani cum aliis ducendis. Ps.: principes Iuda duces eorum. Vel dux quia constitutus a christo cum illis (qui) praecedebant eum quocumque ipse erat venturus. Luc. X. Notus meus potest dicere unus fidelis alteri fideli qui simul mecum dulces capiebas cibos, quia simul in ecclesia conversati sunt.
Item Iudaeus fuit notus christi qui conversatus est in eloquiis dei. Rom. III.
Item Iudas, quia christus praenovit eius malitiam.
Ioan. VI: unus ex vobis diabolus est.
Secundo consistit amicitia in exteriori familiaritate.
Et hoc manifestat in duobus, scilicet (primo) in rebus corporalibus et humanis. Secundo in divinis.
In primis illi habent ad invicem amicitiam qui simul in mensa conversantur. Et si hoc intelligatur de christo ad Iudam loquente, sic secundum Glossam capiebat simul cum christo cibos in mensa corporales.
Psalm.: qui edebat panes meos, etc..
Et dicit dulces, quia cibi convivantium animos dulces facere consuescunt. Eccli. VI: est amicus socius mensae. Sic etiam potest dici de quocumque familiari corporaliter. Sunt etiam cibi spirituales quos Iuda cum christo sumpserat, scilicet verbo dei. Eccli. XV: cibavit eum pane vitae, etc..
Hos dicit deus cibos, quia verba dei magis suavia sunt quolibet cibo corporali. Ps.: quam dulcia faucibus, etc..
In secundo ergo dicit, ambulavimus cum consensu. Hieronymus super matthaeum dicit, quod non est aliqua res quae ita faciat diffidentes sicut diversitas fidei et cultus divini.
Et hoc fuit maxime tempore persecutionis, quando patres praecedebant filios, et e contrario.
Et ita unitas fidei et religionis est maximum vinculum amoris; et ideo est maxima malitia prosequi eos qui in eodem cultu sunt. Et dupliciter contigit aliquos esse diversorum cultuum. Uno modo quia unus totaliter non est in illo cultu in quo est alius, sicut quando unus est christianus, et alius est Iudaeus vel Paganus; et tales non sunt simul in domo dei. Aliquando utrique sunt de eadem religione, tamen non consentiunt simul, sicut catholicus et haereticus; et haec duo excludit cum dicit, simul in domo dei ambulavimus, scilicet in ecclesia, Tim. III, quae est domus dei.
Secundo modo cum dicit, cum consensu. I cor.
I: idipsum dicatis omnes.
Si autem referamus ad Iudaeos, sic in domo, id est in ierusalem. Et similiter ibi fuit cum Iuda, quia non reprobavit christus vinculum veteris legis.
Matth. V: non veni solvere legem, sed adimplere. Veniat mors super illos.