Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Videtur aliter posse dici. Haec opinio consistit in isto, quod sicut mitti tantum competit personis productis,ita et mittere competit personis producentibus, et sic solus Pater mittit Filium, Pater vero et FiliusSpiritum sanctum. Et ultra dicit, quod mittere personam est operari per eam, et ita operari effe ctum cum illapersona per modum auctoris dantis illi personae actionem, id est, quod quando Pater mittit Filium, tunc per ipsum Filium operatur aliquem effectum, puta incarnationem, et cum ipso Filio ipsam operatur, tamen Pater auctoritative et Filius subauctoritative, quia habet a Patre ut efficiat illam incarnationem, et sic de aliis missionibus.
Et si dicatur, nonne Spiritus sanctus misit Filium?
Respondet quod non, sed tantum Christum incarnatum, non autem Verbum incarnandum, id est, non efficit cum Filio incarnationem quasi auctoritative.
Si dicatur, ergo operationes ad extra non sunt communes tribus.
Respondet, quod omne opus ad extra est commune tribus, et ita Spiritus sanctus efficit incarnationem Filii, sicut Pater et Filius, sed tamen Spiritus sanctus non misit illum incarnandum, quia mittere personam, est ultra efficere aliquid cum illapersona auctoritatem habere, id est, quod persona mittens operetur auctoritative cum persona missa, et missa subauctoritative, quia hoc est, quando habet virtutem operandi a persona, et sic licet Spiritus sanctus effecerit incarnationem Filii simul cum Filio, quia tamen non dedit hanc virtutem Filio, ideo non misit illum, et hoc est, quod dicit in responsione argumenti Magistri, et haec opinio est satis probabilis.
(b) Licet autem haeo via. Hic Doctor propter verba Augustini declinat ad opinionem Magistri, scilicet quod mittere sit commune tribus, et mitti tantum competat productis, et hanc positionem declarat et dicit aliqua. Primum, quod mittere aliquam personam alicui, est manifestare illi talem personam procedere vel produci, id est, quando Pater, Filius et Spiritus sanctus mittunt Filium alicui, nihil aliud est nisi quod revelant vel manifestant ipsum Filium produci a Patre vel esse a Patre. Similiter quando tres personae mittunt Spiritum sanctum alicui, nihil aliud est nisi revelare illi Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio, ita quod mittere tantum significat ipsam manifestationem activam, et non connotat persona producentem, quia tunc sola personam producens mitteret. Secundum dictum, personam mitti significat ipsam manifestari, et connotat ipsam produci ab alio, ita quod de ratione mitti passive duo sunt, etc. Et hoc est, quod dicit Doctor quod mittere est mere essentiale, id est, commune tribus, nec connotat respectum realem aeternum in mittente, id est, quod non connotat in mittente relationem realem producentis ad productum. Sed mitti ultra significatum quod est manifestari, connotat respectum supernaturalem in persona missa, scilicet relationem realem producti ad personam producentem. Tertium ibi: Et posset quidem aliud verbum imponi, id est, quod posset poni aliquod verbum, quod tantum significaret missionem active, id est, manifestationem, non connotando relationem realem, etc. et missionem passivam, connotando relationem realem ut supra ; sed quia indigemus vocabulis et verbis, ideo oportet uti sicut possumus.
(c) Ad argumenta principalia. Ad primum clara est responsio ex superius dictis, quia mitti significat respectum rationis formaliter ad mittentem, quod est manifestari ad manifestantem ; sed connotat respectum aeternum, scilicet relationem realem (ut dixi) non ad mittentem quia mittens, id est, quod persona missa non dicit relationem realem, puta producti ad mittentem inquantum mittens, quia tunc, cum tres personae mittant,diceret relationem realem ad seipsam ut mittentem, quod est falsum, sed connotat relationem realem producti ad aliquam personam producentem inquantum producens, non inquantum mittens.
(d) Ad secundum concedo. Hic Doctor vult, quod mittere et mitti significet simpliciter idem, quia mittere significat missionem activam sive manifestationem ; et mitti significat missionem passivam, sive manifestationem. Sed non vult Doctor, quod si passivum ultra principale significatum connotat aliquid, quod activum connotet correlativum connotati a passivo, quia mittere tantum significat missionem, non connotando relationem realem producentis ad ipsum productum: mitti vero significat missionem passivam, connotando relationem realem producti ad personam producentem.