IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sumit paenitentiam quatuor modis. Primo pro actu voluntatis conjungente duas causas tristitiae. Secundo, pro nolitione et apprehensione mali, quae sunt causae proximae tristitiae. Tertio,pro voluntaria acceptatione tristitiae jam causatae. Quarto, pro acceptatione ejusdem cum patientia, et gaudio. Docet paenilere esse poenam tenere ; et ponit alia quatuor per modum termini correspondentia praedictis quatuor causis, sed in his proprie ponit rationem poenitentiae, et sic quadrupliciter eam definit. Ait etiam paenitentiam non esse ad haec quatuor univocam, quia tertio et quarto modo non est tentio poenae causalis, sed objectiva et intentionalis, et sic poena, ut terminat hos duos modos, est ens rationis, ut vero alios duos, ens reale.
De (d) secunda conclusione hujus articuli, scilicet de vocabulo paenitentiae, di o quod sicut in punitione ista voluntaria convenit multa considerare: primo quidem velle punire, quod est velle imperativum seu efficax conjungens causas proximas ipsius punitionis passivae ; et secundo, nolle peccasse vel displicere, quod est causa partialis proxima paenae, licet non intendat paenam illam: et tertio, velle acceptare punitionem illam passivam jam inflictam; quarto, patienter ferre punitionem. Et haec quatuor sic breviter explicantur : Vindicare commissum ; Detestari commissum ; Acceptare poenam inflictam ; Patienter ferre poenam inflictam.
His quatuor correspondent alia quatuor ex parte termini volitionis, in quibus est idem materiale, scilicet puniri. Formalia autem quatuor superaddita, scilicet volitum a voluntate causante, a voluntate detestante, a voluntate acceptante, et a voluntate patienter ferente.
Patet autem, quod non est per se idem volitio aliqua praedicta, et ipsa punitio passiva, et ita nomen, quod per se significat volitionem, et connotat punitionem, non significabit univoce punitionem, connotando volitionem, et per consequens, si aliqua dictio significet per se punitionem volitam, et poenae volitionem, hoc erit aequivoce ; item, si significat istam quadruplicem volitionem, hoc erit aequivoce. Istis ergo octo posset imponi aliquod idem nomen aequivoce.
Sed faciendo vim in hoc nomine paenitere, et sequendo auctoritatem et usum loquentium de hoc nomine, cum paenitere sit paenam tenere, secundum etymologiam nominis, et tenere poenam importet actionem respectu poenae, n.on tantum passionem ipsius, ut inhaerentis, proprie videtur significatum hujus vocabuli consistere in quatuor primis; et sic fit quadruplex definitio vel descriptio ejus, quod est paenitere.
Prima est ista: Paenitere est vindicare peccatum a se commissum; et patet quomodo est ibi tenere paenam, quia applicare sibiipsi paenam, est tenere eam ; et istud potest intelligi, sive applicet, vel infligat poenam in effectu vel affectu, quia vindicans non minus vindicat, etsi quandoque poena non sequatur, propter defectum alicujus causae secundae, dum tamen ipse aeque et juste intendat poenam infligere.
Secunda descriptio est : paenitere est detestari vel odire peccatum a se commissum, vel displicentiam habere de hoc peccato a se commisso; et patet quomodo est ibi paenam tenere, quia in causa proxima partiali. Et istud potest intelligi de nolle vel detestari, vel displicentiam habere de hoc peccato, sub propria ratione, vel in generali simul de quocumque peccato, a se commisso, et iterum de displicentia formali vel virtuali. Et est displicentia virtualis quicumque actus voluntatis virtualiter includens illam displicentiam, sicut quodammodo causa includit effectum, licet effectus in se non causetur ; sic cum omnis nolitio oriatur ex aliqua volitione, omnis displicentia seu nolitio peccati, licet formaliter non insit, potest virtualiter inesse in aliqua volitione, ad quam nata est consequi talis displicentia.
Tertia descriptio ; Paenitere est paenam inflictam pro peccato suo commisso gratanter acceptare, et patet quomo do hoc est poenam tenere, sicut objectum tenere per actum voluntatis ; et istud non potest intelligi de acceptare formaliter vel virtualiter, sed aliqua alia acceptatione, in qua ista includitur virtualiter, sicut volitio entis ad finem includitur in volitione finis.
Quarta descriptio est: Paenitete est poenam sibi pro peccato suo inflictam patienter sufferre, et patet, quomodo hoc est poenam tenere, quia non abjicere remurmurando ; unde et communiter dicitur in hoc sensu sustinere, id est, sub actione agentis infligentis se illi conformando tenere. Omnis punitio voluntaria continetur sub aliquo quatuor modorum poenitentiae; sed ad deletionem cujuslibet peccati mortalis actualis post Baptismum commissi, requiritur aliqua punitio voluntaria ; ergo ad ejus deletionem requiritur poenitentia dicta aliqui illorum quatuor modorum.