In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Definit juramentum, et docet perjurium esso mortale, et dat hujus rationem clare.
In ista quaestione primo videndum est de ratione juramenti ; et secundo ex hoc, quod perjurium est peccatum mortale ; tertio de distinctione juramenti, et qualiter juramenta specialia sint peccata.
Quantum (b) ad primum dico, quod juramentum est assertio dicti humani, quod ipsum sit verum, et hoc ullimate, juxta illud ad Hebr. 6. Omnis controversiae finis ad confirmationem est juramentum. Homo enim sciens hominem esse mendacem et ignorantem, et per consequens posse fallere et falli, non potest certam fidem adhibere dictis suis, et ideo inventus est modus asserendi dicta, adducendo alium in testem, qui est verax et sciens, qui nec fallere, nec falli potest, quod fit dum in jurando adducitur in testem assertionis jurantis ipse Deus, qui scit veritatem, et mentiri non potest.
Et ex hoc sequitur (c) propositum de perjurio, quia adducere Deum tanquam testem falsi, est facere irreverentiam Deo, vel adducere eum tanquam ignorantem veritatem, et ita non omniscientem, vel adducere eum tanquam volentem testificari, quod falsum est ; utroque autem modo fit irreverentiam Deo immediate contra illud praeceptum primae tabulae : Non accipies nomen Dei tui in vanam, et ideo utroque modo, si ex deliberatione fiat, est peccatum mortale.