IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De secunda conclusione hujus articuli, etc. In superiori sig. declaravit quatuor modos punitionis seu poenae voluntariae, servato ordine quo proceditur ab imperfectiori ad perfectius, seu a minus ad magis voluntarium. In hoc sig. explicat quatuor actus correspondentes ex parte voluntatis, procedendo ab eo quod perfectius est, ad minus perfectum. Hi actus sunt vindicare peccatum commissum, detestari commissum, acceptare punitionem, patienter ferre punitionem. Paenitentia est nomen aequivocum respectu punitionis, et actus eliciti, sumendo autem paenitentiam juxta communem usum loquendi, quod est popenam tenere, supponit in recto pro actu elicito, et connotat punitionem ; paenitentia enim etymologia nominis a poenae tenentia dicitur.
Erasmus, et quibus non sapit, sectatores ejus haeretici volunt poenitentiam non a paena, sed a pone, id est, post, dici, quasi pone tenere, quod est postea sapere, non patiendo, sed resipiscendo a culpa. Auctor lib. de vera et falsa poenitentia dicit ab eo quod est poenam tenere Hanc derivationem sequuntur Scholastici, et magis concordat, quia a poena dicitur poenitentia, quae sine dolore esse nequit, ut ubique patet ex sacris litteris, idque proprietas vocabuli significat ex usu linguae ; unde Ausonius in Epigramma : Sam Dea quae facti, non factique exigo paenam
Nempe ut poeniteat, sic Methanaea vocor. Poenitentia ergo est dolor punientis peccata, quae dolet commissa; quamvis Novatores admittant esse dolorem quemdam, vocant tamen indolentiam seu resipiscentiam, et sic ubique vertunt ubi occurrit in sacris litteris paenitentiae nomen.
Subdit ergo Doctor juxta praemissam acceptionem poenitentiae, quatuor ejus descriptiones. Prima est: Paenitere est vindicare peccatum commissum in se. Haec descriptio quadrat illi, quam tradit Auctor lib. de vera et falsa poenitentia cap. 8. Paenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse, etc. et cap. 19. Paenitere est paenam tenere, ut semper puniat se in ulciscendo, quod commisit peccando, etc. Ille ergo poenam tenet, qui semper punit quod commisisse dolet, etc. Augustinus in lib. 50. hom. ultima, cap. 9. Tertia actio est poenitentiae, quae pro illis peccatis subeunda est, quae legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
consequuntur; in hac ergo paenitentia, majorem quisque in se severitatem debet exercere, ut a seipso judicatur, non judicetur a Domino, sicut idem Apostolus ait : si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique judicaremur, ad Galat. 5. etc. Nyssenus orat. in eos qui durius et acerbius alios judicant : Quid enim est aliud paenitentia nisi dissolutio, et eversio praeteritorum, quae vel in re vel cogitatione sunt admissa.
Secunda descriptio: Poenitere est detestari vel odire peccatum a se commissum, etc. haec descriptio est Paenitentiae secundo modo sumptae. Haec acceptio poenitentiae est frequens in Sanctis Patribus et Conciliis, ac etiam Scriptura: et patet ex Trident. sess. 6. cap. 6. et 14. et sess. 14. cap. 1. et 4. ubi definit hunc dolorem seu contritionem, quod sit animi dolor ac detestatio de peccato commisso, etc.
Tertia descriptio est, paenam inflictam pro peccato suo commisso gratanter acceptare; haec patet ex illo Augustini citato supra: Peccator de peccato doleat, et de dolore gaudeat. Tridertinum sess. 14. cap. 1. Tantam, inquit, Dei offensam cum peccati odio, et pio animi dolore detestarentur; quae ultima verba denotant hanc voluntariam acceptionem poenae.
Quarta: Paenitere est poenam sibi pro peccato suo inflictam patienter sufferte; utraque haec descriptio et acceptio paenitentiae magis proprie extenditur ad acceptationem et tolerantiam operum poenalium satisfactionis. De utraque Tridentin, sess. 14. cap. 9. Docet denique tantam esse divinae munificentiae largitatem, ut non solum paenis sponte a nobis, pro vindicando peccato, susceptis (hic sumitur poenitentia quae describitur tertia acceptione) aut Sacerdotis arbitrio pro mensura delicti impositis; sed etiam temporalibus flagellis a Deo inflictis, et a nobis patienter toleratis, etc. satisfacere valeamus.
Concludit tandem Doctor omnem punitionem voluntariam contineri sub aliquo dictorum modorum ; ad deletionem autem peccati mortalis post Baptismum commissi requiri punitionem voluntariam, ergo aliquem ex dictis quatuor modis puniendi peccatum. Major patet, quia nequit punitio esse voluntaria, nisi qua est volita per modum objecti, vel qua est voluntaria per modum effectus. Nequit etiam esse voluntaria, nisi voluntate antecedente aut subsequente ; requiritur enim ut imputetur voluntati alter horum modorum, et consequenter ut habeat rationem satisfactionis praescriptae a lege. Si priori modo est volita, vel hoc sustinendo patienter poenam, per conformitatem voluntatis ad agens quod infligit poenam, vel ulterius acceptando gratanter ipsam poenam, et sic habentur duo modi ultimi poenitentiae, per voluntatem subsequentem et conformantem se agenti superiori et extrinseco. Si autem per modum effectus est volita punitio ; vel ergo ut respicit causam remotam vel proximam, ex parte voluntatis, quia aliud non requiritur ad punitionem voluntariam, et sic habentur duo modi poenitendi, priores, et voluntas antecedens ; ergo nequit dari alius aliquis modus poenitendi, qui in praedictis non includitur.
Minor probatur ex Augustino in libro de continentia, cap. 6. Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, et si longe minorem, quam debeat, solverit poenam, ita enim impertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam justitia disciplina, etc. Patet etiam ex articulo secundo et locis ibidem citatis.
Ex his patet quid dicendum sit ad censuram Suarez disput. 3. sed. 4. in corollario, seu censura hujus opinionis et divisionis traditae a Doctore tam hic quam in quaestione sequenti; dicit enim hanc distinctionem nulla ratione, aut methodo datam esse, nescio quid ipsi sit methodus aut ratio. Doctor autem methodum scientiae est secutus, qua divisio termini aequivoci supponitur ante definitionem ; ex vulgari modo loquendi tam Patrum quam Scripturae, poenitentia dicitur non solum actus voluntatis, sed poena etiam voluntaria per modum satisfactionis praescriptae pro peccato. Unde Trident. sess. 14. cap. 4. dicit contritionem esse detestationem et dolorem, etc. quae duo idem in praedicta sectione sumit pro diversis actibus, quorum unus sit liber, alius necessarius; nos autem secundum dicimus esse poenam, seu tristitiam et passionem, et non actum elicitum, ut bene Doctor in hac quaestione. Quod etiam brevitatis gratia hic omittimus probandum et remittendum in suum locum. Et idem Tridentin. etiam cap. 1. copulat odium peccati, et pium animi dolorem tanquam diversa ; recte ergo Doctor docet primum necessario punitionem et poenam esse voluntarias, deinde quatuor modos, quibus poena voluntaria esse possit ; deinde quatuor modos reciproce, quibus voluntas poenam respiciat, aut respicere possit. Deinde, sumendo argumentum ex etymologia nominis secundum methodum, docet pro quo supponat poenitentia in recto secundum usum communem vocis, nempe supponere pro actu voluntatis, ut connotat punitionem propter peccatum voluntariam, aut volitam, per ipsum actum: quatuor mox modos ejus explicatos describit seorsim suo ordine, et declarat descriptiones singulas, tandem concludit intentum: non est ergo quod reprehendatur methodus.
Doctrina autem ejus sustinebitur in quaestione sequenti, quam male praefatus Auctor interpretatur, impugnans eam, qua dicit secundum actum poenitentiae nun esse specialis virtutis, de quo ibidem agetur, quoniam et ipse admittit non esse specialis virtutis, quia dicit esse posse poenitentiae aut charitatis. Et haec impugnatio ejus contra Doctorem statuit sententiam,quam impugnat, quia si displicentia peccati valeat ad remissionem ejus, sive concipiatur ex motivo charitatis, sive ex motivo ipsius paenitentiae ; ergo non requiritur ut illa displicentia ex motivo peculiari unius virtutis tantum eliciatur.
Circa numerum horum actuum Gabriel sequitur Doctorem, et Vasquez 3. part. quaest. 75. art. 2. dub. unico, in fine, nisi quod putet non esse necessarium multiplicare tot actus, nam patienter ferre poenam, est eam velle facere, et postquam facta est, in ipsa delectari, quod est libenter eam acceptare. Caeterum hunc actum ferendi poenam patienter, supra probavimus ex Tridentino esse diversum, quamvis enim in peena voluntarie assumpta, aut imposita a Sacerdote, possit salvari id quod dicit Vasquez, tamen in iis poenis, quas Deus infligit independenter a voluntate et acceptatione peccatoris, invenitur quartus ille actus, qui est potius sustinentiae voluntariae, quam acceptationis, cum, ut dixi, velit, nolit peccator, in poenam peccati infligitur. Talis fuit poenitentia Mauritii Imperatoris, quem Deus per Phocam invasorem Imperii castigavit: talis est plurium aliorum, quos Deus ob peccata sua visitat in hac vita, ut sic eruditi purgentur.