Quoniam nequitiae. Hic ponitur ratio poenae, ubi primo ponit occultam eorum culpam. Secundo ponit manifestam culpam. Alludit illi historiae numeror.
XVI: recedite, recedite a tabernaculis impiorum. Nequitiae dicuntur peccata occulta.
Rom. XIII: non in impudicitiis, etc.. Unde in tabernaculis eorum, idest in occulto. In medio, idest in publico. Isaiae III: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt. Iob XI: si iniquitatem quae in manu tua, etc..
Quantum ad culpam manifestam, et iniustitia non inveniatur, etc. Vel secundum aliam litteram.
Est duplex genus culpae; quandoque scilicet ex subita subreptione; quandoque ex malitia. Primum peccatum quod est ex subita subreptione est quasi extrinsecum homini. Regum de parabola Nathan de peregrino, scilicet concupiscentia quae subito intravit in David. Unde alia littera non habet in tabernaculis, sed in hospitiis, quasi adventitiae secundum Glossam. Sensus est, quasi naturale, (peccatum) quia in medio eorum, idest in medio cordis. Deo gratias.