Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. (( vers. 4, 5.)) Deinde, quia Deus justificat, id est, justos facit, sanando eos ab iniquitatibus suis, sequitur oratio, Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: id est, ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi; quia non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Visita nos in salutari tuo. Ipse est enim Salvator, in quo peccata dimittuntur, et animae sanantur, ut possint custodire judicium, et facere justitiam; quos cum beatos esse intelligerent qui haec loquuntur, hoc sibi consequenter orando petunt. De isto salutari alibi dicitur, Ut cognoscamus in terra viam tuam: et quasi quaereremus in qua terra, secutus est, In omnibus gentibus; rursum, quasi quaereremus quam viam, secutus est, Salutare tuum (Psal. LXVI, 3) . De illo quippe dixit Simeon senex, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30) ; qui de seipso dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6) . Visita ergo nos in salutari tuo, hoc est, in Christo tuo. Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae: id est, ad hoc nos visita in salutari tuo, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae. Quod autem hic positum est, in bonitate; alii codices habent, in suavitate: sicut illud, Quoniam bonus; alii habent, Quoniam suavis. Idipsum autem verbum in graeco est, quod et alibi legitur, Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13) : quam et aliqui interpretati sunt bonitatem, aliqui benignitatem. Sed quid est, Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, id est, in ea bonitate quam praestas electis tuis; nisi ut non remaneamus caeci, sicut illi quibus dictum est: Nunc autem dicitis, Quia videmus; peccatum vestrum manet (Joan. IX, 41) Dominus enim illuminat caecos (Psal. CXLV, 8) , non meritis eorum, sed in bonitate electorum suorum, id est, quam exhibet vel donat electis suis: sicut Salus vultus mei, non a meipso, sed Deus meus (Psal. XLII, 5) ; et panem nostrum dicimus quotidianum, sed tamen addimus, da nobis (Matth. VI, 11) . Visita ergo nos in salutari tuo, ad videndum, id est ut videamus, in bonitate electorum tuorum; ad laetandum, id est ut laetemur, in laetitia gentis tuae. Unam gentem Dei intelligere debemus universum semen Abrahae; sed filios promissionis, non carnis. Hi ergo, quorum vox est, optant ejusdem gentis habere laetitiam. Et quae hujus gentis laetitia, nisi Deus ejus? Cui dicitur, «Exsultatio mea, redime me» (Psal. XXXI, 7) : et cui dicitur, «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cor meum» (Psal. IV, 7) ; summo scilicet, vero, incommutabili et beatifico bono, quod ipse Deus est. Ut lauderis cum haereditate tua. Miror istum versum sic interpretatum in multis esse codicibus, cum sit una atque eadem in tribus his versibus graeca locutio, ut si hoc recte dictum est quod legitur, «Ut lauderis cum haereditate 1409 tua;» posset recte dici, «Ut videas in bonitate electorum tuorum, et laeteris in laetitia gentis tuae:» toto ipso sensu ita contexto, «Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum, ut laeteris in laetitia gentis tuae, et lauderis cum haereditate tua.» Secundum hoc autem quod diximus, «Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae;» consequenter et hic dici debuit, «Ut laudemur cum haereditate tua:» cui haereditati dictum est, «Laudamini in nomine sancto ejus.» Porro autem quoniam haec ambigua videtur locutio; si verus est iste sensus quo maluerunt interpretes dicere, «Ut lauderis;» etiam duo versus superiores ita intelligendi sunt, quia, ut dixi, una est in his tribus versibus graeca locutio: ut hoc totum ita dictum accipiatur, «Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum,» id est, ad hoc nos visita, ut illic nos esse facias, et illic nos videas; «ut laeteris in laetitia gentis tuae,» id est, tu dicaris laetari, cum illi laetantur ex te; «ut lauderis cum haereditate tua,» id est, cum ea lauderis, quoniam non laudatur nisi propter te. Sive ergo illo, sive isto modo intelligendum sit quod dictum est, «ad videndum, ad laetandum, ad laudandum;» ideo se optant visitari in salutari Dei, id est in Christo ejus, ut non alienentur a populo ejus, et ab eis in quibus beneplacitum est Deo.