Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum a conveniat Spiritui sancto visibilis missio?
Alensis I. p. 74. m. 1. et 2. D. Thom. 1. p. q. 43. art. 1. et 3. p. q. 39. art. 7. Richard. hic q. 1.2. 3. 4. 5. D. Bonav. q. 1. 2. 3. Durand. q. 3. Suar. 1. p. tract. 3. lib. 12. c. 6. Vasq. l.p. d. 170.
Videtur quod non. Augustinus 4. de Trinilat. cap. 9. et ponitur in littera: Fateamur Filium minorem factum, et in tantum minorem in quantum factum, et in tantum factum
in quantum missum ; igitur Filius est hic, qui est sic missus visibiliter, quia de illo ibi loquitur, quod sic est minor ; igitur si Spiritus sanctus sic mitteretur a Patre et Filio, esset minor Patre et Filio, quod non conceditur.
Item, si Spiritus sanctus mitteretur visibiliter, aut concurrit cum ea missione revelatio interior, aut non. Si non, frustra fieret missio exterior in aliquo visibili signo, quia tunc ad nihil esset utilis. Si autem concurrat revelatio interior, tunc frustra fieret missio vel apparitio exterior visibilis, quia tale signum sensibile exterius distraheret a revelatione interiori, cum occupatio circa exteriora distrahat intellectum ab interiori consideratione.
Contra est Magister in littera, et allegat Augustinum et Joan. 14. c. Cum venerit ille paraclitus veritatis ; et iterum ibidem : Si enim abiero, mittam vobis eum, ubi loquitur de missione temporali.
SUPPLEMENTUM R. P. F. JOANNIS PONCII.
(a) Utrum conveniat Spiritui sancto visibilis missio? Haec quaestio non videtur esse ex scripto Oxoniensi, sed addita ex Reporta tis ; sic enim notatur in margine editionis Antverpianae recentioris, et in editione Veneta anni 1617. in qua etiam dicitur in nullo scripto Oxoniensi eam reperiri, absque scilicet signo additionis. Et hac de causa Lychetus ac Tartaretus eam non exposuerunt, quia tamen communiter jam in illo scripto Oxoniensi imprimitur, et est sine dubio Scoti, qui aliam non movit supra hanc distinctionem decimam sextam, exponenda videbatur. Itaque propositis duabus rationibus pro parte negativa, et una pro affirmativa, resolvit Doctor quaestionem affirmative, et solvit rationes duas in oppositum propositas.