IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat quae et qualis paenitentia requiratur ad peccati deletionem regulariter, et quomodo amor Dei et volitio martyrii sine formali penitentia quandoque sufficiunt ; ita Vega 6. Trident. c. 36. 37. Vide Bellarm. de Bapt. c. 6. et Henriq. lib. 2. c. 34. sig. 1. et e. Cum Marthae, de celebr. Miss. ait etiam de potentia absoluta non esse necessariam poenitentiam ad tollendum peccatum ; ita communis. Richard. dist. 15. art. 1. quaest. 7. Gabr. hic, quaest. 1. art. 1. 2. Med. C. de paen. tract. 1. quaest. 7. contra C. Thom. 3. part. quaest. 86. art. 2.
Ex (e) his ad solutionem quaestionis arguitur breviter sic : Ad deletionem culpae mortalis post Baptismum commissae requiritur punitio voluntaria, vel voluntas punitionis; sed neutrum istorum potest esse sine paenitentia; ergo, etc. Prima propositio est probata in secundo articulo et in principio istius tertii articuli; secunda patet ex secunda parte istius articuli.
Ex ista ratione patere potest quomodo conclusio, in qua stat solutio quaestionis, debeat intelligi, scilicet quod poenitentia requiritur ad deletionem peccati, etc. non enim intelligitur, nisi de poenitentia actuali, id est, actu penitendi, qui est poenae tenentia ( ut ita loquar) actualis ; nec de illo actu intelligitur, nisi indistincte accipiendo ad quodcumque quatuor praedictorum. An autem oportet istum actum esse rectum seu virtuosum, vel non, et etiam formatum, vel non, de hoc in sequenti quaestione.
Intelligitur etiam conclusio de requiri non simpliciter necessario, cujus oppositum includit contradictionem, quia posset Deus remittere sine omni actu illius, cui remittitur, sed nec de requiri necessario supposito actu hominis cui remittit posset enim Deus remittere per aliquem motum ferventem dilectionis in Deum absque quocumque quatuor praedictorum actuum sub propria ratione, utpote in actu fervoris ad martyrium statim sustinendum, ubiforte non esset cogitatio de aliquo peccato mortali prius commisso, nec per consequens aliquod paenitere praedictum, et hoc formaliter, licet virtualiter in illo motu esset paenitere, juxta secundam significationem.
Et istud probatur, quia nullus excluditur a regno coelorum, qui facit illud quod simpliciter est necessarium: sed est possibile aliquem usque ad instans A, existentem in peccato mortali ab instanti A, necessitari ad toto corde insistendum circa actus distrahentes a cogitatione de peccato commisso, utpote statim exposito martyrio arctissimo. Et propter hoc dictum est in conclusione, quod requiritur ad hoc, ut peccatum mortale regulariter deleatur, quia dicitur regulariter fieri, quod fit secundum regulas determinatas a sapientia divina, quarum haec est una: Quod peccatum commissum non deleatur sine displicentia de peccato commisso, quae apparet multum rationabilis, quia sicut peccatum avertit a fine, et convertit ad creaturam, ita rationabile est, quod non deleatur, nisi per motum oppositum avertentem a peccato, sive a creatura, ut circa illam fuit peccatum, et convertentem ad Deum. Ad hoc autem, quod est displicere de peccato commisso, possunt reduci alia tria memora ejus, quod est punire. Speciales autem conditiones, qualiter actus poenitendi vel puniendi requiratur ad peccati deletionem, an ut dispositio praevia, an ut concomitans, patebit in proxima quaestione.
Ad (f) argumenta. Ad primum, patet ex primo articulo. Ad secundum, non probat, nisi de potentia absoluta Dei, et hoc concessum est in secundo articulo principali. Sed si arguas,quod de potentia ordinata potest remittere sine poena, sicut et homo iratus,respondeo, remissio ejus non est per mutationem voluntatis ejus,quia voluntas ejus, et in se, et in actu volendi tam absoluta, quam inquantum transit super objectum, permanet uniformis, et per consequens, si in aeternitate vult aliquem puniendum esse pro aliquo tempore, vult illum semper puniendum pro illo tempore, nisi aliquid in creatura mutetur: non sic autem de voluntate hominis irati, quae mutatur quantum ad actum volendi et nolendi.
Ad tertium de poenitentia damnatorum,dico, ut prius dictum est ibi, quia vere non poenitent, quia nec poenam tenent, cum non sit ibi voluntarium, sed immurmuratio. Sed ad hoc, quod dicitur de Juda, respondeo, quod non quicumque actus poenitendi sufficit ad deletionem peccati, .ut patebit ex sequenti quaestione: sed oportet quod sit actus ordinatus, et maxime ex circumstantia finis, quae prima est inter circumstantias actus moralis: Judas autem non poenituit cum ista circumstantia, id est, ex dilectione Dei.
Ad ultimum patebit aliqualiter ex quaestione sequenti, quis actus poenitendi vel puniendi sit dispositio praevia ad deletionem peccati, et quis formaliter requisitus in quo deletur peccatum; et ille secundus est tantum bonum, quantum malum est peccatum, quia malum peccati consistit in aversione a fine ; ergo et bonum inductivum consistit in conversione ad finem; ita autem perfecte convertit in Deum actus conversionis, sicut avertit actus peccati. Sicut autem non est in secundo actu realiter bonitas intensive infinita, ita nec in actu peccati malitia intensive infinita, quia non est major malitia quam bonum, quod privat ; non privat autem bonum ab actu, nisi quod natum esset inesse actui: actui autem, cum sit quid finitum, non est natum inesse bonum nisi finitum. Est ergo praecise infinita, et malitia in peccato, et bonitas in actu opposito propter infinitatem ipsius objecti a quo peccatum avertit, et ad quod actus bonus convertit: et hoc non est nisi infinitas participata, vel magis secundum dici in ipso actu propter infinitatem realem, et simpliciter in ipso objecto.