In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
lndelibemtionem excusare perjurium a mortali,.et idem est de omni alio peccato. Quae autem deliberatio requiratur ad mortale, explicant bene Assor. tum. 1. b. 4. c. 5. q. 1 Vasq. 1. 2. d. 74. et d. 107. n. 8. 9. Sanchius in Decal. 1. 1. c. 16. an. 21. Docet ex consuetudine perjurare indeliberate, non esse mortale, quia actus sequentes non sunt pejores primo, quantum est ex parte deliberationis. Explicat quomodo habituatus citius se deliberat, de quo supra d. 33. fi.
Sed hic (d) sunt duo dubia : Unum an deliberatio excuset a peccato mortali. Secundum, an adducens Deum in testem modo praedicto, ad aliquid quod credit esse verum, licet non sit, puta ad aliquid, de quo habet aliquam opinionem, et magis assentit illi parti, pro qua jurat, peccet mortaliter. Quantum ad primum, communiter conceditur quod unicum perjurium leve non est peccatum mortale, tamen ex consuetudine perjurare est peccatum mortale ; et hoc videtur posse poni, quia habitus generatus ex multis actibus, inclinat ad graviorem actum, quam sint praecedentes.
Contra hoc, si primus actus periurandi non est peccatum mortale, igitur nec quicumque alius, etiam ex quocumque habitu fiat, quia habitus inclinans non potest facere graviorem culpam ; nam si quis acquisivit magnum habitum ex multis actibus incontinentiae, et postea paenitet, si post paenitentiam habeat aliquem motum incontinentiae, licet ad illum inclinet magnus habitus, non tamen in eo est peccatum mortale, imo nec gravius notabiliter, quam esset in alio nullum habitum habente.
Confirmatur, quia habitus non potest esse gravior (si quam gravitatem habet) quam actus, ex quibus generatur, cum, proprie loquendo, nullam gravitatem culpabilem habeat, nisi ex actibus ; cum igitur actus, ex quibus generatur, sint veniales, habitus iste non faciet aliquam gravitatem mortalem in actibus elicitis ex habitu.
Videtur ergo posse dici quod habitus vel consuetudo nihil facit ad propositum. Sed perjurium ex pleno consensu est contra praeceptum primae tabulae, et per consequens immediate avertens a fine ultimo, et ita nihil deficit sibi de ratione peccati mortalis. Si autem fiat perjurium indeliberate, quantumcumque frequenter fiat, cum actus meritorius requirat quod sit plene humanus., et hoc est esse ex plena deliberatione ; et actus demeritorius non minus requirat illud (non est enim Deus pronior ad condemnandum, quam ad parcendum), potest dici quod illud perjurium indeliberalum etiam quotiescumque iteratum non est peccatum mortale.
Advertendum tamen, quod sicut dictum est supra de virtuoso, quod habet brevem deliberationem, quae non videtur deliberatio, quia habet prudentiam magnam, qua promptus est ad deliberandum, quasi in tempore imperceptibili ; ita posset aliquis ex habitu opposito acquirere facilitatem deliberandi prompte de opposito, et quasi in tempore imperceptibili ; et talis deliberatio esset sufficiens ad rationem peccati, sicut est sufficiens ad rationem meriti.
Non igitur distinguo quantum ad rationem peccati mortalis inter raritatem et frequentiam perjurii, sed inter deliberationem et indeliberationem, ita quod deliberatio concurrens reddit peccatum mortale, et hoc, sive semel, sive quotiescumque ; et indeliberatio excusat etiam, sive semel, sive quotiescumque.