CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Respondetur affirmative, quia haec missio tantum superaddit missioni invisibili, de qua dist, praeced, quod fiat mediante signo visibili, quomodo contigit quando Christus fuit baptizatus, Matth. 3. et in ejus transfiguratione, Matth. 47. et quando insufflavit Apostolis, Joan. 20. et quando descendit in linguis igneis, Act. 2.
Respondeo (a) cum personam mitti, sit eam manifestari procedere, ut patet alibi quaestione praecedente, missio passiva visibilis est cum signo sensibili cognosci personam procedere, quod quidem signum oportet esse conveniens ad manifestandum suam processionem ; ergo cum Spiritus sanctus possit manifestari procedere signo sensibili conveniente suae processioni, sequitur quod Spiritus sanctus poterit visibiliter mitti. De missione vero sensibili Filii, quae fuit per incarnationem, dicetur in tertio libro.
Ad primam rationem dicendum (b), quod non est simile, quia Spiritus sanctus non unit sibi naturam signi sensibilis, quo ipsius processio manifestetur, et ideo non oportet quod illa, quae conveniunt naturae talis signi, conveniant Spiritui sancto ; sed Filius univit sibi naturam humanam in una persona, et ideo quae dicuntur de ista natura, vere dicuntur de divino supposito sustentificante illam naturam. Unde Filius potest dici minor Patre ratione naturae assumptae ; non sic autem Spiritus sanctus, quia non habet in tali natura esse speciali modo nisi sicut in signo. Et concedo (c) quod frustra esset revelatio exterior, nisi concurreret illustratio interior et revelatio talis, quia illa apparitio exterior non est, nisi quoddam signum sensibile repraesentans tale significatum ex institutione humana ad placitum, et non ex natura, quae aeque posset quantum est ex se aliud significare, sicut illud, si placeret inslituenti, et si non esset revelatio interior, non cognosceretur per talem apparitionem exteriorem. Non enim potest signum sensibile ex institutione cognosci, quod significet ex ratione repraesentantis vel repraesentari, nisi cognoscatur repraesentatum per tale repraesentativum.
Ad probationem dico, quod licet intellectus distrahatur ab intelligendo, quando occupatur sensus circa sua sensibilia alia a suo intelligibili, quod tunc intelligit, quia sic potentiae se invicem impediunt, nec mutuo se juvant in actibus, tamen quando sensus occupantur circa singulare sensibile, cujus universale per speciem intelligitur, ut videlicet quando sensus sentit illud objectum quod phantasiatur, et intellectus intelligit, non distrahitur tunc intellectus, sed maxime confortatur. Quia tunc potentiae circa idem objectum sibi administrant ejus praesentiam, ut a qualibet secundum ejus proportionem apprehendatur. Hoc patet in exemplo, quando volumus colere Christum et passioni ejus compati,
facilius eam contemplamur, si imaginem crucifixi frequentius intuemur, et ex tali intuitione talis species in phantasia generatur. Et hoc totum est modo propter ordinem naturalem potentiarum primarum in agendo. Prophetae vero erant distincti per sensibilia, nec eos sensibilia multum juvabant ad prophetiam, quia non erant eis convenientia. Nam talia parum faciunt ad revelationem, quae est de his, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, etc. quae hominibus enarrare non licet, secundunv Apostolum I. Corinth. 2. Sed erat aliquod sensibile eis praesens in imaginatione, quia ut communiter omnes Prophetae erant multum imaginarii. Patet per Augustinum I2.super Gen. Erant ergo multum distracti, quando occupabant se in exterioribus sensibus ; quare, etc.