IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Ex his ad solutionem quaestionis arguitur, etc. Argumentum est, quod proxime explicuimus ; et patet ex dictis art. 2. et 3. limitat conclusionem positam, ut intelligatur regulariter, et de potentia ordinaria, quia Deus posset infundere justitiam, de potentia absoluta, sine omni actu peccatoris, ut patet cap. Cum Marthae; et praeterea, sicut dat gratiam vocationis immerenti, posset etiam dare justitiam sanctificantem, ut sanctificavit aliquos in utero. Contra hanc limitationem tenet Sotus in 4 dist. 15. quaest. 1. et 2. et plures discipuli D. Thomae 1. 2. quaest. 113. art. 2. ibique videtur ipsius D. Thomae. Richardus in 4. dist. 1. art. 6. dist. 17. quaest. 1. Durandus ibid. Vasquez 1. 2, disp. 106. Conclusionem Doctoris sequitur Occham in 4. quaest. 8. dub. 1. Gabriel in hac dist. quaest. 1. art. 1. et 2. Medina C. de paenitentia, tractatu 1. quaest. 1. et 12. Suarez 3. p. tom. 4. disp. 9. sect. 2. et lib. 7. de gratia, cap. 21. et 23. Contraria autem sententia non cohaeret suis principiis, ut videbimus ; in eo ergo versatur, ut sine aliquo actu peccatoris non remitti asserat posse ejus peccatum,quia requiritur de eo paenitentia, aut formalis, aut saltem virtualis in casu, non solum de potentia ordinaria, sed absoluta.
Probatur tamen ad hominem, gratia et peccatum opponuntur ex natura rei secundum adversarios, ergo infusa gratia tolli potest peccatum ; sed infundi potest gratia sine actu peccatoris, ut constat in infantibus, ergo. Secundo, quicumque actus antecedens infusionem gratiae habet tantum rationem dispositionis congruae ex ordinatione divina, alioquin si ex natura rei requireretur, sequeretur non posse infundi infantibus justitiam sine tali dispositione ; sed quod requiritur ex praecisa ordinatione divina de potentia absoluta potest tolli, ergo, etc. Tertio, justificatio, ut definit Tridentinum, includit de facto remissionem peccati, et infusionem gratiae, seu renovationem interioris hominis ; sed neutrum horum consistit in actu peccatoris, quia remittere peccatum praecise convenit Deo, sicut et infundere gratis justitiam: ergo sine actu peccatoris salvari potest tota ratio justificationis.
Quarto, si esset aliqua connexio actus prioris ad justitiam, esset in ratione meriti aut satisfactionis ; non meriti obligantis Deum, quia alioquin justificationem mererentur peccatores, et non fieret illa gratis, contra Trident. c. 8. sess. 6. Non satisfactionis, quia potest Deus non exigere talem satisfactionem, sicut non punit de facto peccata damnatorum, potest etiam remittere satisfactionem omnem peccatori ; ergo, etc. Dices ad haec, quod voluntas sit per peccatum aversa a Deo, ac proinde donec convertatur per actum proprium, non esse capacem effectus gratiae; debet ergo retractare actum priorem, ad hoc ut sit capax effectus gratiae. Contra, hoc ipso quod voluntas cessat ab actu peccandi, non est per actum aversa, hoc est, actualiter, sed tantum est sub peccato habituali, quod non est ipsi liberum, nisi in antecedente actu, qui praeteriit, neque etiam virtualiter aversa, quia non habet aliquem actum necessario, cum quo peccatum habet connexionem, tanquam cum priore; ergo nihil habet nunc, cujus ratione dicitur aversa, praeter solum habituale ; sed totum hoc excluditur a gratia habituali, ergo.
Praeterea, remissio peccati hoc modo non repugnat divinae misericordiae et liberalitati, ex qua sola habetur talis remissio et gratis ex Tridentini loco proxime citato, etiam sub conditio .e operis, quia neque fides, ut ait, neque opera, ipsam justificationis gratiam promerentur, etc et loquitur de iis, quae antecedunt justificationem per modum dispositionis, de quibus egit cap. 1, et 6. ergo si justificatio fiat gratis, etiam illa quae est de lege cum conditione operis, a fortiori esset gratis, si absque conditione operis fieret. Neque derogaret etiam justitiae divinae consequenter, quia haec remissio de facto non fit ex motivo, vel secundum medium ejus, eo modo, sicut retribuuntur merita justorum ; posset ergo stare etiam actus quicumque antecedens peccatoris sine remissione peccati remissio, sine tali actu, qui neque formaliter ipsi opponitur physice, neque moraliter per modum satisfactionis aut meriti proprie dicti, sed praecise de congruo, et ut subest misericordiae et liberalitati divinae, quae gratis justificat per remissionem peccati, imo etiam de facto attritio stat cum peccato, ergo neque haec necessitas fundatur in causis intrinsecis aut extrinsecis, ita ut non subsit potentiae Dei absolutae.
Praeterea, pro quocumque tempore unum contrariorum inest pro eodem, in sensu divisivo, inesse potest aliud ; sed peccatum est contrarium gratiae, etiam ex natura rei, secundum adversarios, ergo pro eodem tempore ,quo inest, potest inesse gratiae, alioquin non essent contra, neque opponerentur circa idem.
Praeterea, peccatum habituale et gratia ex seipsis secluso extrinseco opponuntur, secundum adversarios, quia habituale est privatio gratiae secundum ipsos, ut visum est art. 10. quaest, praeced, ergo si subjectum est capax unius, est capax alterius secluso extrinseco. Per hoc patet ad primam rationem adversariorum, quae in substantia cum dicta responsione cohaeret. Sccunda ratio est, maculam habitualem esse quid morale, ac proinde non tolli per formam physicam gratiae, ad quod facile est respondere ex nostris principiis ; si tamen argumentum concluderet intentum, probaret idem etiam de actu tertio. Argumentatur Sotus, quia impossibile est Deum remittere peccatum homini, nisi diligendo ipsum ; diligere non potest nisi dignum; dignus autem solum fit per conversionem ejus, qui alioquin est aversus. Respondetur, transeat major, et negatur minor, quia potest eum justificare, et consequenter dignum facere dilectione, infundendo habitum gratiae, sine ullo actu peccatoris positivo.
Tangit praeterea Doctor aliam limitationem, nempe posse Deum dare justificationem, supposita sola dilectione Dei super omnia, verbi gratia, ad martyrium rapto, sine dolore expresso et formali de peccato, ad quod tum non advertit, hominem non justificari sine formali et expressa paenitentia, etiam in casu, docet Cano in reiectione de paenitentia 3. p. Petrus a Soto de instit. Sacerd. sect. 4. Major in 4. dist. 14. quaest, conclus. 4. et 5. Casus communiter proponitur : si aliquis haberet contritionem virtualem, hoc est, actum charitatis perfectum, verbi gratia, quando rapitur ad martyrium oblitus alicujus peccati quod habet, an talis dilectio sufficienter eum disponeret sine expresso dolore, quem habere nequit sine memoria sui peccati.
Error fuit Lutheri, poenitentiam veram consistere in nova vita et cessatione a peccatis, non autem dolorem requiri anteacta vitae, qui efficit hominem magis hypocritam. Ita Castro v. Paenitentia, Vega lib. 13. in Trident. c. 1. Roffens. art. 6. et 1. Damnatur in specie per Concil. Trident. sess. 14. cap. 4. et can. 5. Hic error impugnatur art. 2. qui est contra conclusionem hujus.
Conclusio Doctoris. Sola dilectio in tali casu, sufficienter disponit ad justificationem, quem sequitur ibidem Gabriel, Navar. in Sum. cap. 1. n. 30. Joan. de Medina C. de paenitentia quaest. 2. Major in 4. dist. 12. quaest. I. concl. 4. et 5. Vasquez 3. p. quaest. 86. art. 2. dubio 1. estque magis communis. Magis supponitur conclusio ex perfectione actus charitatis, quam probatur ; probari tamen potest ex Paulo 1. ad Cor. 13. Si tradidero corpus
meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest ; ergo prodest martyrium, quod intendit Paulus, si charitas adest, ac proinde justificaret. Secundo, dolor expressus acceptatur, quia est ex motivo charitatis ; ergo actus ipse charitatis a fortiori acceptatur. Dices inde sequi nunquam requiri dolorem expressum, respondetur falsum assumi, quia repugnat stare perfectam charitatem cum consideratione peccati, quin habeatur dolor de peccato, qua offensa Dei est. Accedit deinde Deum exigere paenitentiam in paenam peccati ordinarie, et supposita ejus cognitione. Ex hoc patet ad rationem Cani.
Objicit enim primo necessariam esse paenitentiam necessitate medii, sicut fidem explicitam Christi ; sed sine hac nemo potest salvari ; ergo neque peccator adultus sine illa reconciliari. Respondet Vasquez diversam esse rationem, quia, inquit, paenitentia ex natura rei est medium ad salutem necessarium, fides est tantum medium ex institutione divina. Haec distinctio magis est ad oppositum, quia quod ex natura rei est medium, habet majorem connexionem cum fine, quam medium ex instituto. Sed his omissis respondetur paenitentiam esse medium ad salutem ordinarium, in casu autem sufficere virtualem, seu dilectionem formalem ; huic enim tribuitur remissio peccati in Scriptura sacra : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Charitas operit multitudinem peccatorum, 1. Petri 4. quod saltem in casu debet verificari.
Objiciunt secundo, martyrium in haeretico et schismatico non remittit peccatum, nisi prius fidei aggregetur ; ergo idem dicendum de quovis peccato, nisi adsit paenitentia formalis. Respondetur uniformiter, si habeat dilectionem perfectam cum sui peccati oblivione, justificatur in martyrio, memorans peccatum tenetur de eo dolere, neque veram dilectionem habet sine tali dolore ; casus autem in haeretico non contingit practice, si vere est haereticus, quia nequit moraliter sui status oblivisci, dato tamen casu, haberet poenitentiam virtualem haeresis, et justificaretur per martyrium, et profiteretur ipso actu fidem veram, quamvis Ecclesia non approbaret tale martyrium, donec constaret de dispositione ejus, quia multi ex pertinacia sui erroris saepe occumbunt. Suppositio autem non subsistit, ut dixi, si est vere haereticus, id est, pertinax voluntate, et non ignorans invincibiliter, quia nisi convertatur, non patitur pro fide ut martyr.
Objcies tertio : actus dilectionis, vel ideo sufficit sine formali paenitentia, quia ex natura sua habet repugnantiam ad peccatum per modum formae, vel quia ex voluntate divina acceptatur, ut meritum de congruo. Si primum, ergo formaliter justificat ; si secundum, ergo semper disponit sufficienter, et sic non est fingendus casus, cum illa sit vera et ordinaria dispositio, quae ex voluntate divina talis est. Respondetur, esse dispositionem ex divina voluntate, sicut et paenitentia, cujus efficacia desumitur ex radice charitatis, quando est perfecta, sed nunquam est cum consideratione et memoria peccati, quin adsit etiam poenitentia in viatore, et in tali casu uterque actus disponit peccatorem.
Ex his evacuatur controversia, quae frequens est apud modernos, utrum scilicet habenti memoriam peccati permanentis, sufficiat attritio sola cum martyrio ad justificationem. Affirmat Suareztom. 3. disp. 24. sect. 3. conclus. 2. quem sequitur Faventinus in hac distinctione. Respondeo casum non subsistere, quia offerre vitam pro Christo nequit esse sine maxima gratia et assistentia Dei, et consequenter sine charitate perfectissima in actu secundo, qua diligit Deum super omnia, quia majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hoc dato, charitas perfecta in eo gradu, nequit consistere sine detestatione perfectissima peccati; quantum enim movetur in finem voluntas, tantum recedit a peccato, et offensa Dei cognita ; ergo non stat voluntas efficax et perfecta moriendi pro Christo, quin detestetur peccatum perfecto dolore contritionis.
Dico secundo, dato casu, eum teneri ex praecepto ad contritionem saltem aestimatam, quia tenetur ad medium ordinarium, quod est vel Sacramentum vel contritio cum voto Sacramenti ; imo, si adesset copia confitendi, teneretur ad Sacramentum ex praecepto, quia media lege praescripta adhibenda semper sunt, quando fieri potest ; neque stat charitas actualis perfecta conjungens fini sine adimpletione legis, vel cum aversione, vel contemptu ejus actuali, aut physice loquendo, aut moraliter. Et hanc esse sententiam Doctoris patet ex littera, quia in eo casu implicat conditionem oblivionis peccati ; et supra dist. 4. quaest. 6. respons. ad secundum, dicit Martyrem, si post poenas maneat viator, teneri ad suscipiendum Baptismum, quod perinde in proposito dici debet si praevideat mortem inferendam per martyrium, et se offert occasio confitendi peccatum. Neque contra hoc facit quod Sancti patres asserunt de praerogativa martyrii, quia martyrium supponit dispositionem requisitam, neque est medium per se ordinatum ad deletionem peccati, neque tollit necessitatem medii quod competit Baptismo et Paenitentiae, licet ex perfectione actus, antecedente legitima dispositione et bona fide, deleat peccatum, quia est consummatio charitatis in via, ultimo disponens ad consummationem ejus in patria. Ex hoc autem ipsi magis competit delere peccatum per accidens, quam per se, tanquam medium ad hoc institutum, .quia martyrium adulti supponit per se charitatem perfectam, et fidem per dilectionem operantem, quae justificat, ex Apostolo: in adultis proinde ex dispositione praefata supponit consummatio martyrii justitiam ; in aliis, qui non sunt compotes sui, habetur justificatio, ut supra vidimus de Innocentibus, per gratiam quam recipiunt per martyrium.
Neque hinc nego in adultis martyrium conferre gratiam ex opere operato propriam, sed nego illam esse primam gratiam, aut martyrium ordinari ad dandam primam gratiam per se, sed simpliciter effectus ejus est dare gratiam consummatam, seu in termino, cum quo incompatibile est peccatum. Hinc dixi per accidens delere peccatum, aut illud supponere, et per se tantum dare gratiam in termino, id est, ut est ultima dispositio ad gloriam, et necessitans ad eam ex praerogativa et acceptatione ipsi annexa, ex quo etiam habet delere omnem poenam, quae impedit gloriam, si alicui fuit obnoxius martyr; si ergo martyrium non determinat statum pcccati, sed magis in adultis statum justitiae, non est dicendum per se delere peccatum, sed per accidens, eo modo quo alias diximus sacramenta vivorum, ut Eucharistiam, antecedente bona fide, delere peccatum. Vide quae dicta sunt distinctione nona.
Dices, effectus martyrii est dare gratiam in termino, id est, ut est dispositio necessitans ad gloriam ; ergo habet ex efficacia sua delere peccatum, et poenam per se, quae non compatiuntur cum gratia in termino. Respondetur, negando consequentiam, quia ad hunc effectum sufficit, ut deleat per accidens, si insit ; nam cum in adulto supponat fidem et charitatem actualem perfectam, qua quis offert vitam pro Christo, et acceptat martyrium, et supponat etiam media ordinaria delendi peccati, vel in re, vel in voto, supponit etiam justificationem. In aliis ut in infantibus, quamvis non supponat justitiam, per accidens delet peccatum dando ipsis justitiam, quae incompatibilis est cum peccato, neque requiritur, ut per se deleat peccatum ad hoc ut salvetur efficacia ejus ex opere operato ( tenendo sic agere ex speciali acceptatione divina ), nam alias in adultis peccatoribus non esset medium necessarium paenitentia, si martyrium ex opere operato per se deleret peccatum, nam ordinatis pluribus mediis, quorum quodlibet seorsim est efficax, et non in virtute alterius nullum est simpliciter necessarium, nam ex ratione sua particulari alterutrum sufficit per se ad effectum, et sic quodlibet seorsim non habet necessitatem medii, ut patet in omnibus, et exemplum esse potest de Circumcisione et Baptismo, ut erant media concurrentia delendi peccati originalis ante mortem Christi, neutrum erat medium per se necessarium, sed sufficiens, ut supra dictum est.
Martyrii ergo effectus est dare gratiam in termino, seu necessitantem ad gloriam ; huic per accidens accidit ex statu subjecti habere peccatum, aut poenam, quae per ipsam deleatur. Qui voluerit plura videre circa haec, et varias et incertas opiniones, legat modernos in materia de Baptismo sanguinis; haec in praesentiarum sufficiunt, quantum ad praesens institutum.
(f) Ad argumenta. Ad primum, etc. Notanda est illa differentia, quam statuit inter voluntatem divinam et humanam quantum ad modum operandi de lege ordinaria et regulari, quia voluntas ordinaria Dei, et lex statuta ejus ab aeterno, et nequit mutari, quia non est in Deo mutatio, aut vicissitudinis obumbratio; et transit voluntas eadem absoluta et informis super objecto secundum determinatas circumstantias, quibus manentibus, manet etiam voluntas ipsa uniformis et absoluta respectu objecti ; objectum autem si mutetur in se, pro alio tempore, jam non comprehenditur sub priori voluntate determinata Dei, quae alligata est objecto tantum, ut subest his circumstantiis, in aliis autem aliter terminatur ad objectum, qua mutatum est ; sic ergo in ipsa voluntate non est ulla mutatio, sed in objecto.
Voluntas autem humana, quia non est objecti aliter et aliter, nisi per sui mutationem, qua transit de actu in actum diversum. Ideo in tempore regulariter mutatur, quia nequit objectum aliter se habere ad hanc voluntatem, nisi ipsa etiam aliter se habeat ad objectum, quantum ad oppositas conditiones utriusque. Ad tertium et quartum patet ex littera, et magis responsio elucidabitur in quaestione sequenti, etc,
Superest tantum illam difficultas de infinitate peccati, et proportione ejus ad actum perfectum conversionis seu poenitentiae, quae difficultas aliis in locis saepius tractatur, et infra suo loco de satisfactione distinctione sequenti quaestione prima. Hic autem in responsione ad ultimum dicit, in ratione boni et mali, proportionari quantum ad commensurationem desumptam ex praecisa ratione actus, inquantum actus est, quia tantum bonum in conversione reperitur, quanto privat actus malus. Conversio etiam peccatoris perfecta per poenitentiam ponit satisfactionem lato modo lege praescriptam quamvis non mereatur simpliciter remissionem peccati ex justitia, aut justificationem, sed ut dispositio congrua, ut Doctor in sequenti quaestione docet, et patet ex Tridentino sess. 6. cap. 8. quia justificatio peccatoris fit sine merito, et gratis divina misericordia, supposita ejus conversione.