CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Respondeo cum personam, etc. Quamvis supponere hic cum ipso Doctore possemus ex quaestione praecedenti, quid sit missio, tamen non erit abs re aliqua hic de natura missionis ut sic, convenienti divinis personis adjungere pro majori claritate et hujus, et praecedentis etiam distinctionis et quaestionis. Itaque licet certum sit aliquas saltem personas divinas mittere alias personas, et consequenter aliquas ab aliis mitti, quia id habetur in Scriptura Joan. 8. Ego, et qui misit me Pater, et 15. Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre. Conformiter ad quod etiam Patres frequenter de missione personarum agunt, et Theologi communiter in materia de Trinitate ; nihilominus non adeo convenitur in explicando, in quonam consistat missio haec, aut quibus competat mittere, quibus mitti. Sed id absque controversia est, missionem, ut dicitur formaliter de divinis personis, quatenus divinae sunt, non importare posse imperfectiones, quas habet connexas missio, quae reperitur inter creaturas, et significat egressum alicujus creaturae ab alia ad aliquem terminum, qui egressus fit semper mediante motu locali rei missae, et involvit etiam, ut plurimum, alias mutationes, tam missi quam mittentis, distinctionemque naturae inter utrumque. Unde factum, ut ex eo quod dicatur Filius mitti a Patre in Scriptura, haeretici Ariani intulerint Filium esse minorem et imperfectionem Patre, atque adeo creaturam, in hoc decepti, quod missionem passivam attributam Filio intellexerint de missione admixta imperfectionibus aliquibus, quales semper videbant annexas missionibus creaturarum, cum tamen, ut dixi, sic missio Filii, quatenus Deus est, accipi nec debeat nec possit. Quamvis si consideraretur Filius ut homo per communicationem idiomatum, posset etiam dici missus missione involvente imperfectiones tales, sicut alia praedicata imperfectionem involventia dicuntur de ipso, ut flagellari, crucifigi, mori, quae aliter quam per communicationem idiomatum de ea dici cum veritate non possent. Quando ergo dicitur Filius divinus, ut secunda persona divina, secundum se formaliter mitti, hoc non debet intelligi de missione involvente tales aut ullas imperfectiones, sed de missione aliqua alia habente aliquam proportionem aut similitudinem cum missionibus illis imperfectis creaturarum, cujus missionis hic indagamus naturam.
Prima sententia de divinarum personarum formali et propria missione sententia, quam suppressis auctoribus refert Magister dist. 15. et Suarez 12. de Trinitate, cap. 1. est, quod missio divinarum personarum consistat in aeterna earum processione. Hoc autem supposito, non esset difficultas quibus personis conveniret mittere aut mitti: patet enim quod solus Pater mitteret Filium, et Pater ac Filius mitteret Spiritum sanctum ; unde essent duae personae mittentes ut Pater ac Filius, duae missae ut Filius ac Spiritus sanctus, una mittens et non missa, ut Pater, una missa et non mittens, ut Spiritus sanctus, et una denique missa et mittens, ut Filius. Haec sententia fundari posset in Cyrillo Alexandrino lib. 4. in Joannem, cap. 42. ubi loquens de missione Filii: Non servilis, inquit, haec missio est, quamvis ita dici possit, quia formam servi accepit, sed mittitur etiam ut Verbum ex mente, et splendor ex Sole. Quibus verbis innuit Filium dici missum, non solum quatenus incarnatus temporaliter, sed quatenus aeternaliter procedens, ut Verbum ex mente Patris ; ergo aeterna Filii processio potest secundum Cyrillum dici missio. Confirmatur auctoritate S. Gregorii homil. 26. in Evang, quia cum fecisset mentionem de missione temporali, subjungit: Quamvis milli etiam Juxta naturam divinitatis possit intelligi, (scilicet Filius) eo enim ipso Filius a Patre mitti dicitur, quo a Patre generatur. Item Augustini 4. de Trinit. 20. Filius mittitur, non quia minor, sed quia emanatio quaedam claritatis Dei sincera. Et
Hilarii 8. de Trinitate dicentis, Spiritum sanctum mitti a Filio, nihil esse aliud quam ab illo accipere esse. Deinde sicut arbor dicitur mittere flores, quos in se producit, cur non possit seclusis imperfectionibus, quae in missione florum ab arbore reperitur, Filius dici missus a Patre, quatenus ab ipso procedit? Itaque mihi videtur hanc primam sententiam, quatenus praecise dicit aeternam processionem personarum divinarum esse missionem earum, esse satis convenientem, modo non excludat aliam missionem earum, nec intelligatur de illa missione, qua dicitur Filius mitti in mundum a Patre, Galat. 4. aut Spiritum sanctum a Filio, Joannis 15. Nec satis impugnatur a Suarez supraobjiciente illumlocum ad Galat. 4. Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Et verba Augustini 4. de Trinitate 20. Non eo ipso quod de Patre natus missus dicitur Filius, sed vel eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, vel quod ex tempore cujusque mente percipilury ergo missio divinarum personarum addit aliquid supra aeternam generationem. Haec, inquam, non sufficienter impugnant illam sententiam, facile enim respondetur distinguendo consequens: missio aliqua, transeat ; missio omnis, negatur. Nec quando negat Augustinus eo missum a Patre Filium, quod ab ipso natus sit, sensus esse debet, quod eo non sit missus, sed quod eo solo non sit missus, sicut expresse loquitur Cyrillus ; aut quod non eo missus dicatur ullo modo in locis Scripturae, quibus dicitur missus in mundum, aut ad homines. Magis faceret contra hanc sententiam quod missio videatur involvere respectum ad locum aut rem, ad quam quid mittitur, qualis respectus non involvitur in processione ad intra praecise. Sed facile respondetur, non omnem missionem, qua missio est, includere hujusmodi respectum ; neque enim quando arbor dicitur mittere flores, significatur talis respectus, sed praecise egressum florum ab arbore.
Secunda sententia quam Suarez ibidem refert nomine Magistri, est, quod missio personarum divinarum consistit in operatione alicujus temporalis effectus: et quamvis non explicet Suarez in quanam, tamen certum est quod non intenderit Magister quod consisteret in quacumque operatione ad extra, alioquin diceretur mitti Filius ex eo quod productus esset mundus, quod est ridiculum. Itaque intellexit sine dubio Magister quod missio personae consisteret in aliqua determinata operatione ad extra, per quam scilicet communicaretur persona, quae mitti dicitur ; et cum neget Patrem mitti propter aue toritatem Augustini de Trinit, cap. 5. dicentis: Pater enim solus nusquam legitur missus, sed Filius et Spiritus sanctus, videtur sufficienter significare quod ut mittatur aliqua persona, non sufficit solum quod fiat aliqua operatio ad extra, per quam persona communicetur, quia alias per charitatem infusam cordibus justorum, non solum Spiritus sanctus et Filius, sed etiam Pater ipsis communicatur, juxta illud Joan. 14. Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus, et consequenter posset dici missus, si id solum sufficeret. Unde vere sentire mihi videtur, quod missio consistat in operatione aliqua, per quam communicatur persona ab alia ad intra procedens, sic ut missio personae dicat et communicationem externam ejus,
et processionem ad intra personae, quae dicitur mitti.
Quia vero ulterius affirmat Magister tres personas mittere quamcumque personam quae mittitur, et consequenter Spiritum sanctum mittere se et Filium, sicut et Filius mittit se et Spiritum sanctum : Propterea videtur sentire quod mittere non connotet, aut dicat productionem activam in mittente, sicut mitti connotat aut dicit productionem passivam in persona missa, sed quod dicat praecise ipsammet operationem ad extra, per quam communicatur persona missa, ut illa operatio provenit effective a persona divina ; et propterea quia effective provenit a personis omnibus divinis, merito omnes personae divinae mittere dicuntur quamcumque, quae mittitur, personam.
Itaque sententia Magistri est, missionem temporalem personae divinae consistere in operatione aliqua temporali, perquam temporaliter communicatur, et apparet persona ad intra producta ubi ante non apparebat: sic ut milli nihil aliud sit quam personam productam de novo communicari, mittere vero sit, personam productam communicare: unde nulla persona mitti potest, quae non producitur, persona vero, quae non producit, potest mittere, quia potest communicare personam productam temporaliter.
Haec sententia hoc modo explicata satis est probabilis et commoda, eamque amplecti videtur D. Thomas non solum dist. 15. quaest. 3. art. 1. ut ipse Suarezfatetur, sed etiam l.part. quaest. 43. art. 1. quod Suarez negat. Praeterea eam sequitur D. Bonaventura 1. dist, ib. I. part, quaest. 3. Gabriel et antiquiores, ac praesertim Scotus quaestione
praecedenti. Probatur autem, quia secundum omnes, Incarnatio est missio iemporalis Filii, et apparitio Spiritus sancti in specie linguarum supra Apostolos est missio Spiritus sancti ; sed Incarnatio est operatio temporalis per quam communicabatur persona producta, nempe Verbum aeternum, et apparuit ubi ante non apparebat ; et idem est de apparitione Spiritus sancti in linguis, ergo missio potest bene praedicto modo explicari. Confirmatur, quotiescumque fit talis communicatio fit missio, et nunquam fit missio quin sit talis communicatio ; ergo missio potest commode dici talis communicatio.
Contra hanc sententiam objicit Suarezprimo quod sequeretur potius ipsam operationem aut effectum per eam productum mitti quam personam divinam. Sed nescio prorsus unde id sequeretur, si enim mediante aliqua operatione aut effectu a se producto constitueret quis alium in loco quo non fuit ante, cur non diceretur iste alius mitti in illum locum; imo de facto quando mittimus aliquod corpus in locum aliquem, hoc facimus mediante operatione, qua producimus ubi intrinsecum istius corporis, quo formaliter constituitur in illo loco quo missum est.
Objicies praeterea non explicari egressum missi a mittente per illam sententiam, sed ille egressus significatur per missionem, saltem partialiter ; ergo. Respondeo distinguendo majorem, egressum missi a mittente quoad suum me proprium et simpliciter, concedo majorem, et nego illum egressum ullo modo importari per missionem, alioquin non posset quis lapidem ab alio productum mittere ad aliquem locum ; egressum missia mittente quoad illam communicationem novam ipsius, nego majorem ; et ille egressus amittente est, qui solummodo significatur per missionem. Quamvis enim secundum Magistrum et omnes, qui negant Patrem mitti posse, involvatur in missione personarum productio earum realis ad intra, tamen non involvitur quod illa productio debeat esse a mittente, alias Spiritus sanctus non posset mittere.
Tertia sententia est ipsius Suarez supra, et Vasquez disp. 170. cap. 2. tenentium missionem divinae personae esse processionem ipsius ad intra cum connotatione temporalis effectus. Pro hac citant S. Thomam I. pari, supra, Cajetanum et alios Thomistas, qui tamen nullo modo favent ; nam quamvis dicant missionem importare et processionem ad intra, et operationem ad extra, non dicunt tamen illam consistere in processione ad intra cum connotatione productionis ad extra. Nec possunt id dicere congrue de missione temporali, de qua loquimur, quae polius consistit in operatione ad extra cum connotatione processionis ad intra, ut tenet praecedens sententias quia missio formaliter potius consistere debet in illo quod fit a mittente, tum tantum quando formaliter mittit, quam in illo quod tum non fit ab ipso, sed operatio ad extra est quae tum tantum fit, non vero processio ad intra; ergo potius formaliter consistit missio temporalis in operatione ad extra quam in processione ad intra.
Nec fundamenta Suarez sunt ullius momenti. Primo adducit quasdam auctoritates, quibus tamen vel nihil aliud concludilurquam quod processio aeterna sit missio, quamvis non temporalis, juxta primam sententiam ; vel certe non concluditur, nisi ad missionem temporalem praerequiri processionem ad intra, quod fatetur praecedens sententia, licet non in sensu Suarez, qui requirit ad missionem processionem a mittente, quod Magister non requirit. Secundo adducit rationem, quia scilicet missio dicit egressum a mittente. Sed paulo ante responsum est, si loquatur de egressu simpliciter ipsius rei missae quoad suum esse simpliciter, id esse falsum ; si de egressu quoad apparitionem temporalem aut communicationem, transeat, sed nihil favet Suarez. Quod si etiam requireretur talis egressus quoad esse simpliciter personae missae, non tamen tanquam ratio formalis missionis, sed tanquam conditio praerequisita. Per quod patet etiam ad fundamenta Vasquez.
Quarta sententia est, quod missio temporalis personae consistat in communicatione temporali personae procedentisapersona mittenlequoad suum esse reale. Haec distinguitur a sententia Magistri, quatenus requirit tanquam conditionem necessariam ad hoc ut persona mittatur, quod procedat a persona mittente, quod Magister non requirit, exigens tantum quod procedat ab aliqua persona. Hanc sententiam probabilem existimat Scotus quaestione praecedenti, num. 4 et fortassis in re intenditur a Suarez ac Vasquez ; expresse autem eam docet Aversa quaest. 43. sect. 1. qui pro ea citat aliquos Patres, qui tamen parum omnino favent.
Probat Aversa ex ipsa vi hujus nominis missio, quod denotat exitum quemdam missi a mittente, et auctori tatem quamdam mittentis supra missum ; sed non potest considerari alius exitus unius personae divinae ab alia, nisi secundum processionem ab ipsa, nec etiam auctoritatem unius supra alteram, nisi quatenus ipsam producit: ergo missio necessario involvit processionem a mittente.
Verum haec ratio satis infirma est: nam omnino falsum est quod missio prae se ferat alium exitum missi amittente, aut auctoritatem mittentis supra missum ex vi sua, quam communicationem ipsius missi factam a mittente ; eo enim ipso quo potest quis communicare lapidem alicui,cui antea non erat communicatus, aut efficere ut sit in loco in quo ante non erat,dici potest et communiter dicitur mittere lapidem, quamvis lapis non procedat ab ipso quoad esse reale proprium, et simpliciter lapidis, nec ipse habeat ullam auctoritatem supra illud esse proprium lapidis, imo et quamvis lapis produceret illum et haberet auctoritatem supra eum.
Melius ergo Scotus probat hanc sententiam secundum ipsum Magistrum et alios, communiter requiritur ad missionem personae divinae quod sit producta, ila ut nulla possit mitti, quae non sit producta et hinc negatur Pater mitti posse. Sed non est potior ratio, cur, ut mitteretur persona, requiratur conditio productionis passivae, quam quod in mittente requiratur conditio productionis activae ; ergo missio involvit productionem activam in mittente, non minus quam passivam in persona missa. Sic intelligo discursum Scoti quaestione praecedenti, num. 3. g Praeterea mittere et mitti.
Probatur etiam ex Scoto eodem num. g Contraislam. Persona missa ut missa, non debet dicere necessario ullum respectum, nisi ad terminum cui mittitur vel ad mittentem ; ergo si dicit respectum productionis passivae, vel terminus illius respectus erit illud ad quod mittitur, vel persona aqua mittitur: sed non est illud ad quod mittitur, ut patet, quia alias persona divina missa ad creaturas produceretur ab ipsis : ergo debet esse persona a qua mittitur, et consequenter persona mittens debetesse producens personam missam.
Confirmatur, quia nulla potest assignari ratio cur respectus productionis passivae requiratur in persona divina missa, nisi quia requireretur productio activa in mittente ; nec consequenter potest dari ratio cur Pater aeternus non mitteretur, si mediante operatione communi totius Trinitatis incarnaretur, quemadmodum Filius incarnatus est, ut optime fieri posset: sed est absurdum quod mitteretur in tali casu, quia secundum Augustinum 4. Trinit, cap. 20. Si voluisset etiam Deus Pater, per subjectam creaturam visibiliter appareret, absurdissime tamen, aut a Filio, quem genuit, aut a Spiritu sancto, qui de illo procedit, missus diceretur ; congruenter autem ille missus dicitur, qui in carne apparuit, misisse autem eum, qui in carne non apparuit.
Confirmatur secundo, quia in missione creata, ubi non requiritur productio activa rei missae quoad proprium esse in mittente, sicut revera non requiritur saepissime, cum res producta realiter ab alia possit illam alteram rem mittere, ut patet in Filio, qui posset mittere suum Patrem ; in hujusmodi, inquam, missione non requiritur productio passiva in re missa ad hoc ut sit missa: unde si lapis aliquis parvus per impossibile esset a nullo productus et necessario ab aeterno existens, adhuc posset ab aliquo mitti ab uno loco in alium, ut patet. Et quamvis requiratur de facto in re missa quod sit producta, hoc tamen non requiritur formaliter ut sit missa sed ut sit existens. Per haec maxime infirmatur sententia Magistri, et colligitur probabilitas hujus sententiae quam tradit Scotus quaestione praecedenti, num. 4. et secundum eam duae erunt tantum personae mittentes, nimirum Pater et Filius, duae missae Filius et Spiritus sanctus, una mittens non missa, nempe Pater: una missa non mittens, nempe Spiritus sanctus : una mittens et missa, nempe Filius ; nulla mittens se aut missa a se, sicut etiam contingit juxta primam sententiam.
Sed contra hanc sententiam duae praecipuae difficultates occurrunt, una ex auctoritate Patrum, nam S. Augustinus 2. de Trinit. 5. attribuit missionem Filii Spiritui sancto: Misit, enim, Deus Filium suum, factum ex muliere, ubi satis ostendit eo ipso missum Filium quo factum ex muliere. Proinde millia Patre sine Spiritu sancto non potuit, quia Pater intelligitur misisse eum cum fecit ex faemina, quod utique non fecit sine Spiritu sancto. Item Ambrosius lib. 2. de Spiritu sancto: Quis est qui dicit : me misit Dominus et Spiritus ejus, nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores, id est, Christus 1 ergo et Pater Filium misit et Spiritus sanctus. Item idem Ambrosius ibid, rursus : Datus est a Patre ut Isaias dicit: Puer natus est nobis, et Filius dalus est nobis. Datus est audeo dicere et a Spiritu Sancto, quia et a Spiritu sancto missus est. Dicit enim Filius Dei Spiritus Domini super me, propter quod unxit me,
evangelizare pauperibus misit me. Item, Concilium Toletanum 11. in confessione fidei: Filius missus non solum a Patre, sed a Spiritu sancto credendus est in eo, quod per Prophetam dicitur, et nunc Deus misit me, et Spiritus ejus. Nec haec restringenda sunt ad Filium quoad humanitatem ; tum quia gratis id diceretur: tum quia ex discursu Augustini maxime patet eum loqui de Filio quatenus persona divina, et sic antiquiores ipsum et Ambrosium intellexerunt. Unde et Scotus bene quaest, praecedenti num. 5. ait, postquam proposuisset illam expositionem de Filio, ut homo et incarnatus: Auctoritates Augustini videnlur sonare non tantum de Christo homine, sed de Verbo, eo misso, quia incarnando, sicut ipse, scilicet Augustinus, dicit.
Dices cum Vasquez et Suarez, si illae auctoritates intelligerentur de Christo non quoad humanitatem, non posset probari contra Graecos quod Spiritus sanctus procederet a Filio, ex eo quod dicatur missus a Filio, sed hoc est absurdum. Respondeo, negando minorem, nam cum Magister, D. Thomas et alii plures Theologi dicant Filium, quatenus persona divina, missum a Spiritu sancto, quamvis non procedat ab illo ; non male sane Graeci similiter negarent ex hoc praecise sequi Spiritum sanctum procedere a Filio quod dicatur ab ipso missus, ut bene advertit Aversa supra: nec propterea desunt aliae auctoritates et rationes, quibus convincantur.
Propter has auctoritates concedit Aversa missionem dari duplicem: unam propriam, quae exigit productionem personae missae a mittente: et de hac non loquuntur hae auctoritates,
cum certum sit Spiritum sanctum non posse mittere Filium tali missione, quandoquidem Filius ab ipso non procedat. Alteram impropriam, quae hoc non arguit, sed solum quod persona communicetur temporaliter aliis absque speciali modo ; et de hac missione intelligit praedictas auctoritales et Magistrum, eosque qui ejus sententiam tuentur.
Sed contra hoc facit altera difficultas, quod non possit assignari ratio, cur missio proprie dicta requirat productionem activam in persona mittente, aut passivam in persona missa quoad proprium esse ejus ; quemadmodum enim lapis possit ab aliquo proprie mitti, quamvis nec ab ipso, nec ab alio produceretur quoad esse reale ejus, per hoc solum quod produceretur ubi ipsius in alio loco de novo, cur non posset similiter una persona mitti ab alia per hoc quod produceret de novo aliquid, mediante quo communicaretur illa persona alicui, cui ante non communicabatur, verbi gratia, cur Pater non posset mitti a Spiritu sancto per hoc quod Spiritus sanctus produceret unionem hypostaticam, qua mediante Pater fieret homo et appareret hominibus ? Propter hoc posset esse alia sententia in hac re, quae negaret requiri ad missionem proprie dictam processionem personae missae quoad esse reale, quae sane sententia esset facilis, nec haberet aliam difficultatem quam quod dicat Augustinus non solum non legi Patrem missum, cum tamen communicetur de novo per gratiam justis, et apparuerit olim Patribus, sed etiam. 4. de Trinit. cap. 20. asserat quod absurdissime diceretur a Filio missus quamvis incarnaretur. Ad hoc tamen responderi posset, qu cd Ic qu alui Augustinus non de missione quacumque proprie dicta, sed de missione tali quali Pater ipse de facto misit Filium, et Pater ac Filius Spiritum sanctum, hoc est de missione quasi auctoritativa, involvente non solum auctoritatem super missum, quantum ad communicationem ejus, sed etiam quantum ad esse proprium ejus.
Itaque juxta hoc duplex admittenda est missio et utraque propria: una auctoritativa, qua mediante et producitur persona missa quoad esse reale et communicatur aliis, et haec involvit processionem realem admittentem, juxta sententiam quartam. Altera, non ita auctoritativa, qua mediante fit communicatio tantum alii rei missae, et hoc non involvit processionem personae missae, nec a mittente, nec ab alia, potestque per eam quaelibet persona divina mitti et mittere juxta hanc ultimam sententiam.
Aliam adhuc insinuat Scotus quaestione praecedenti, num. 2. acceptionem missionis quam supponit in quaestione praesenti; et est quod missio sit manifestatio processionis personae, ita scilicet ut mitti sit manifestari personam procedere, quod non convenit omnibus personis, sed solis productis, nempe Filio et Spiritui sancto ; mittere vero sit manifestare personam procedere quod convenire potest omnibus personis. Hanc acceptionem missionis colligit Doctor ex Augustino 4. de Trinit. 20. dicente : Mitti est de Filio cognoscere quod a Patre est; et hoc modo explicat ac probabilem putat sententiam Magistri, requirentem in persona missa productionem, non tamen ab omni mittente. Haec explicatio cum fundetur in Augustino, non potest non esse probabilis,non autem videtur mihi intelligenda sic : ut sufficiat ad hoc quod dicatur mitti persona divina quod cognoscatur ab alio procedere, alias quando Deus vellet revelare quod Filius a Patre procederet, diceretur mittere Filium ; imo et quando unus homo revelaret alteri homini quod Filius procederet a Patre, et Spiritus sanctus a Filio, dicendus esset mittere Filium et Spiritum sanctum. Non sic ergo explicanda est, sed ita, ut mediante aliqua communicatione ipsius personae missae intelligatur ipsam procedere, unde missio erit talis communicatio personae, ut colligatur per illam communicationem quod illa persona procedat ab alia.
His suppositis de natura missionis divinarum personarum, et reliquas, quae de ea moveri solent, difficultates, et praesertim eam, quae ex hac praesenti quaestione proponitur difficultas, facile erit expedire, circa quam conclusio Doctoris est affirmativa, nimirum convenire Spiritui sancto missionem visibilem. Probatur ratione Doctoris, missio passiva, juxta ultimum modumdicendi de missione supra propositum, est talis communicatio personae alicujus, ut ea mediante possit cognosci personam missam procedere: ergo missio passiva visibilis est communicatio personae mediante aliquo visibili effectu ex quo possit cognosci personam procedere, sed talis communicatio potestfieri respectu Spiritus sancti ; ergo, etc. Probatur subsumptum, quia talis communicatio de facto fuit facta respectu Filii in ipsius Incarnatione ; ergo potuit similiter fieri respectu Spiritus sancti a paritate rationis.
Et haec sane ratio probat possibilitatem missionis Spiritus sancti, non solum si accipiatur missio praedicto modo ; sed quomodocumque accipitur missio visibilis, si competat Filio, ut manifestum est ex Scriptura competere,et ex Patribus pari modo sequitur manifeste missionem talem visibilem posse competere Spiritui sancto. At non propterea probatur quod de facto Spiritus sanctus missus sit visibiliter, unde hoc aliunde stabiliendum est hic, relicta probatione missionis visibilis) Filii factae in Incarnatione, pro tertio Sententiarum. Probatur ergo de facto Spiritum sanctum missum fuisse visibiliter Joan. 1. Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et Act. ubi describitur Spiritus sancti adventus ad discipulos in specie linguarum ignearum. Exquibus locis habetur Spiritum sanctum communicatum fuisse in forma sensibili aliis, nimirum Christo in primo loco, et Apostolis iii secundo. Et quandoquidem illa communicatio ipsius facta fuit a Patre et Filio, a quibus ipse ad intra procedit, sequitur illam communicationem ipsius habere rationem missionis secundum quamcumque acceptionem misionis ; sive scilicet dicatur missio personae consistere principaliter in processione ad intra cum connotatione alicujus effectus temporalis ad extra, mediante qua persona missa esset aliquo speciali modo ad extra ubi ante non fuit ; sive dicatur consistere principaliter in communicatione temporali et connotatione processionis ad intra: sive dicatur processionem ad intra quae connotatur in missione, debere esse a persona mittente ; sive dicatur requiri quidem processionem ad intra, sed eam non debere esse necessario a mittente ; sive denique dicatur nullo modo requiri necessario illam processionem ; quidquid, inquam, ex his dicatur, patet communicationem Spiritus sancti praedictam habere veram rationem missionis.
Objicies, ut una persona divina temporaliter mittatur missione visibiJi, oportet eam speciali aliquo modo apparere in loco in quo ad alios missa dicitur, quo modo ipsa ante sic non fuit, cum non dicebatur missa, et quo modo etiam personae aliae mittentes, quae tum missae non dicuntur, in eo loco illis aliis, nec apparent, nec communicantur. Sed non videtur in die Pentecostes Spiritum sanctum apparuisse aut communicatum fuisse discipulis alio modo quam ante; aut quam apparuit tum, et communicabatur Filius, qui tamen tum non mittebatur ; ergo tum non erat missus Spiritus sanctus visibiliter. Et idem argumentum potest fieri de missione ipsius quacumque alia vice, est enim eadem ratio. Probatur minor, quia nulla speciali ratione Spiritus sanctus conjungebatur istis linguis qua non conjungebantur Pater et Filius, omnes enim merito negant, praeter unum Tertullianum lib. de carne Christi, cap. 3. quod assumpserat Spiritus columbam in qua descendit super Filium, aut linguas, in quibus descendebat super Apostolos, hypostatice, sicut assumpsit Filius naturam humanam in Incarnatione. At non potest cogitari, qua alia speciali ratione conjungeretur istis linguis, qua Pater et Filius non conjungerentur, qui aeque concurrebant et ad productionem ipsarum linguarum, et ad productionem cujuscumque effectus tum per eas in Apostolis producti, cum opera Trinitatis ad extra sint indivisa. Et si dicas hoc argumentum aeque probare non dari missionem invisibilem Filii aut Spiritus sancti: nec ullam omnino missionem ullius ex illis posse dari, nisi missionem per unionem hypostaticam, quia in nulla alia missione potest magis haberi specialis conjunctio eorum cum operatione temporali, aut effectu ejus visibili aut invisibili, quam habetur conjunctio specialis Spiritus sancti cum linguis. Noster Gorduba quaest. 41. concedit totum et asserit non fuisse missum Spiritum sanctum proprie et peculiariter, quasi ipse solus tum mitteretur, et non Filius, sed tantum appropriate, eo modo scilicet quo opera sapientiae tribuuntur Filio, et opera potentiae Patri, et opera bonitatis Spiritui sancto ; et idem similiter docet de missione invisibili personarum quae fit per gratiam sanctificantem. Imo Suarez, Aversa et alii dicunt, quando Filius aut Spiritus sanctus dicuntur mitti invisibiliter, unum ex ipsis non magis realiter mitti quam alterum, sed solum appropriate Spiritum sanctum dici mitti, quando communicatur aliquis effectus conducens ad amorem ; Filium vero quando communicatur effectus aliquis conducens ad cognitionem, aut sapientiam.
Respondeo negando minorem, ad cujus probationem dico Spiritum sane, tum specialiter, et solum ex divinis personis mediantibus illis signis visibilibus communicatum, quatenus illa signa non ex natura sua intrinseca, sed eo modo, quo nomina ex instituto divino significabant Spiritum sanctum. Quemadmodum enim dicimus Spiritum sanctum esse saepe in ore et corde alicujus, qui de ipso saepe cogitat et loquitur, quia in corde et ore tales saepe sunt cogitationes et verba significantia Spiritum sanctum, cur similiter non posset dici Spiritus sanctus particulariter esse, ubi esset signum institutum ad ipsum repraesentandum. Itaque Spiritus sanctus non aliter dicitur visibiliter missus ad Apostolos, nisi quatenus mittebatur ad illos signum sensibile ex instituto significans et supponens pro Spiritu sancto, et habens etiam, quod fortassis ulterius requiritur, talem connexionem cum ipsa praesentia reali Spiritus sancti, ut, si ipse alias ratione immensitatis suae non esset ibi praesens, ubi esset istud signum : et si etiam posset esse praesens, absque eo quod Pater aut Filius essent praesentes, ob institutionem et ordinationem particularem Dei, esset praesens posito illo signo. Qua ratione explicat Suarez praesentiam realem quam habent omnes tres personae, ratione gratiae sanctificantis, mediante qua invisibiliter mittitur Filius et Spiritus sanctus ad justum, et donatur ipsi Pater: qui etiam simul cum ipsis mitteretur si ad intra procederet, et non potest mitti propterea quod non sit sic procedens, potest tamen dari et donari.
Quaeritur autem hic, an missio visibilis personae facta mediante signo sensibili, habeat necessariam connexionem cum missione invisibili facta per gratiam sanctificantem? Et respondendum negative, neque enim est unde colligatur talis connexio: et certe quando missus fuit Spiritus sanctus in specie columbae ad Christum, non contulit ipsi aliquam gratiam, qui semper a nativitate omni gratia ipsi competente plenus erat. Quod si dicatur missus tum Spiritus ad Joannem Baptistam, aut multitudinem ibi praesentem, nullum est indicium unde colligatur datam fuisse gratiam aliquam novam sanctificantem, aut Joanni, aut multitudini illi.
Quaeritur ulterius : Quoties missus est visibiliter Spiritus sanctus ? Respondeo primo ipsum missum fuisse in specie columbae, Joannis I. Secundo sub specie nubis lucidae, quae apparebat in transfiguratione Domini, ut tenet cum Augustino epist. 102. S. Thomas 3. part, quaest. 45. Tertio quando post resurrectionem Christus intonuit ad discipulos et in eos insufflavit ac dixit eis : Accipite Spiritum sanctum, secundum eumdem Augustinum 4. de Trinitale cap. 20. Quarto in die Pentecostes in forma linguarum ignearum. Quinto satis probabiliter,quamvis non tam certo, quando in initio Ecclesiae ad confirmandos fideles dabatur Spiritus sanctus per impositionem manuum Apostolorum : quod enim illa datio Spiritus sancti fieret mediante signo sensibili, innuunt verba Petri Actor, ii. Cecidit Spiritus sanctus super eos, sicutm et in nos in initio. Hae suntmissiones visibiles, de quibus in Scriptura fit particularior mentio : an autem aliae factae sint, et incertum est, etscitu parum necessarium.
(b) Ad primam rationem, etc. Respondet ad argumenta principalia, quorum primum est, quod Filius, secundum Augustinum, dicatur minor Patre inquantum factus est, et in tantum factus in quantum missus missione visibili Incarnationis, in qua factus est: ergo si Spiritus sanctus missus fuisset visibiliter, esset minor Patre, sed hoc non admittitur: ergo nec admitti debet quod sit missus visibiliter. Respondeo negando consequentiam et assignando disparitatem, quia Filius missione sua visibili factus est homo, assumpta hypostatice natura humana ;
unde per communicationem idiomatum quaecumque praedicata dicuntur de homine, de ipso etiam dici possunt: quare, cum quatenus homo sit minor Patre, propterea simpliciter minor Patre dici potest propter missionem illam visibilem. Et similiter etiam dici posset de Spiritu sancto quod esset minor Patre, si sic missus esset, ut uniret sibi hypostatice naturam aliquam creatam. At de facto, quia supponunt omnes, praeter Tertullianum supra citatum, quod sic sibi non univerit ullam naturam, propterea quamvis missus sit visibiliter mediante signo visibili, non debet dici minor Patre.
(c) Et concedo quod frustra esset, etc. Respondet ad secundum argumentum, quod clarissime proponitur in littera, concedendo necessariam esse revelationem praeter applicationem signi sensibilis, in quo mitteretur Spiritus sanctus, ut mitti cognosceretur idem Spiritus sanctus ; sicut etiam, nisi accideret alia revelatio praeter unionem hypostaticam productam in Incarnatione,non cognoscereturmissa esse ulla persona divina : et si cognosceretur aliqua esse missa, non cognosceretur particulariter esse missum Verbum potius quam Spiritum sanctum. Ita similiter quamvis missus esset Spiritus sanctus, non tamen cognosceretur esse missus a vidente signum illud sensibile in quo mitteretur, cum ex natura rei nulla possit esse particularis connexio talis signi, verbi gratia, columbae aut linguae igneae, cum Spiritu sancto potius quam cum Patre et Filio, nisi revelaretur specialiter quod Spiritus sanctus essetmissus in tali signo. Cum autem dicitur in argumento quod signum sensibile esset impedimentum revelationis percipiendae, et consequenter quod non esset adhibendum. Respondet Doctor quando sensus externus versatur circa idem objectum, circa quod versatur potentia interna non distrahi, sed potius colligi potentiam internam, quae nullo modo per hoc avertitur a consideratione istius objecti : sed potius averti posset, si potentia externa consideraret aliud objectum, quia per species istius alterius objecti, quae ex perceptione ejus externa facile possent excitari in potentia interna, posset illa potentia interna a consideratione quam ante habuit averti ; et hinc solent aliqui claudere oculos quando considerant interne aliqua, ne objecta, quae objicerentur oculis apertis, ab illa consideratione eos abducerent: et si objecta externa adessent quae ordinata essent ad repraesentanda objecta interne considerata, tum solent aperire oculos et aspicere illa objecta, ut sic majori cum attentione advertant ad illa objecta interne considerata. Itaque quandoquidem signum visibile aut sensibile, in quo mitteretur Spiritus sanctus, haberet esse ex instituto repraesentativum ipsius, ut constaret per revelationem sive externam sive internam, non solum non distraheretur homines a consideratione praesentiae Spiritus sancti, sed potius eo viso reducerentur ad memoriam praesentiae ejus, et facilius possent remanere in illa consideratione ; unde ex hoc ipso capite colligi potest congruitas missionis visibilis, de qua haec modo dicta sufficiant.