IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Jurantem assertive aliquid, de quo tantum habet opinionem, peccare mortaliter; assertive autem juratur, quando agitur de aliquo condemnando. At quando agitur in favorabilibus, ut de promotione alicujus, censetur jurantes loqui secundum opinionem, et non secundum certitudinem, quia nemo praesumitur malus, donec de eo constet ; sed sive in favoribus, sive in odiis jurstur in dubio, peccatur mortaliter.
Quantum ad secundum dubium (e) dico, quod ille cui juratur, aut concipit ex lege positiva, vel ex consuetudine juramentum tanquam simpliciter assertivum jurati ; aut non tanquam simpliciter assertivum, sed tanquam probabiliter inductivum ad credendum jurato. Primo modo dico, quod jurans quomodocumque dubium, hoc est, quod non est simpliciter certum, peccat mortaliter, quia ad confirmandum illud quod asserit esse simpliciter certum et verum, inducit Deum testem, cum tamen illud non sit simpliciter certum.
Et hoc modo debent intelligi omnia juramenta illorum, qui jurant in judicio, pro quorum testimonio consuevit ferri sententia, qualis non deberet ferri, nisi illud assertum esset, ut simpliciter certum ; verbi gratia, sententia mortis non debet ferri,nisi pro crimine certo ; igitur jurans illum criminosum, cum non sit certus de hoc, quantumcumque conjecturet eum esse talem probabiliter, et jurans hoc in tali foro, ubi ex lege positiva vel consuetudine sequitur condemnatio ad mortem, peccat mortaliter. Consimiliter in foro quocumque, ubi ex hoc quod aliquis convincitur per jurantes, condemnatur ut reus simpliciter ; ibi enim non tantum fit irreverentia nomini Domini contra praeceptum primae tabulae, sed etiam est quid perniciosum, quia nocivum proximo,
Et si dicas, (f) quod est utile reipublicae, alioquin mali nimis multiplicarentur ; respondet Deus: Juste quod justum est, exequere. Sunt enim quaedam mala, quae non sunt punienda per homines, sed relinquenda ultioni divinae, puta omnia, quae homo ut homo, non potest sufficienter scire, et de quibus non potest sufficienter doceri veritatem, eo modo quo deberet doceri, ad hoc quod juste ferretur sententia debita punitiva, nec in istis sunt culpabiles soli testes, sed etiam judex.
Si tamen ipse sciat quod ex consuetudine testes non testificantur sub juramento, nisi de credulitate, tunc non debet ferre sententiam, qualis esset ferenda, si culpa esset simpliciter probata coram eo. Scit enim ex consuetudine culpam non esse sufficienter probatam coram eo, ut tali paena puniatur.
Si autem ex lege positiva, vel ex consuetudine habeatur quod jurans non tenetur deponere de certitudine, sed de credulitate, quia juramentum habetur pro credito, non autem simpliciter pro certo ; tunc jurans non peccat, dummodo ex signis probabilibus conjecturet magis partem istam quam aliam,
sicut habetur Extra de scrutinio in ordine faciendo, cap unico, Dominus Papa. Respondet enim quod quantum humana fragilitas siui noscere, scil, et testificatur illum ad hujusmodi officii onus esse dignum: et dicit Papa, quod in tali testificatione aliquem peccare non credimus.
In promotionibus igitur talibus, sive ad Ordines, sive ad quascumque dignitates per electiones fiendas in quibuscumque collegiis, puta in Universitatibus ad magisterium, in Religionibus ad praelationem, vel ad aliquos alios aduer, si sit consuetudo approbata, quod tales responsiones sub juramento praestito, vel sub fide data, vel sub obedientia promissa, non debent intelligi, nisi de credulitate quantum sinit humana fragilitas noscere, cum illum, quem non novit indignum, debeat aestimare dignum, omnes tales responsiones debent intelligi de illo secundum consuetudinem communem, nec respondentes peccant in aliquo, quamvis sic promotus non sit dignus.
Vel potest reponderi cum additione illa, quam ponit Decretalis praedicta, et non simpliciter, scilicet, quantum sinit humana fragilitas ; et in talibus etiam judex promovens talem non peccat, quia consuetudo est ut talis testificatio de credulitate sufficiat ; hic enim favor ampliatur, et odium restringitur, juxta illam regulam Juris : quia in condemnabilibus oportet testem jurantem stricte dicere veritatem, et hanc certam, quia aliter non esset propter eam sententia condemnationis ferenda. Ad sententiam vero, quae fertur in favoribus, sufficit juramentum de credulitate, potissime ubi est talis consuetudo, vel lex positiva in collegio jurare de credulitate, quia propter veritatem sic testificatam praesidens potest promovere ad talem gradum.
Universaliter autem (g) sive in favoribus, sive in odiis jurans de illo, cujus oppositum magis credit, vel de illo de quo est dubius, id est, quod non magis assentit uni parti quam alteri, peccat mortaliter, quia adducit Deum tanquam testem ejus, quod neutro modo est sibi certum, quod deberet esse certum.
Sed objicitur contra hoc (h) quod dictum est, perjurium esse contra praeceptum primae tabulae, quia videtur secundum Magistrum, quod perjurium sit quoddam mendacium, et ita contra illud praeceptum secundae tabulae : Non dices contra proximum tuum falsum testimonium. Potest dici, quod in perjurio est quandoque duplex peccatum, scilicet mendacium tanquam materiale, et assumptio nominis Dei in vanum, hoc est, non solum includit mentiri, sed etiam irreverentiam ; et primum pertinet ad secundam tabulam, sed secundum formaliter ad primam, quia irreverentia prohibetur ibi. Potest etiam esse perjurium absque mentiri, puta si simpliciter dubitans jurat partem de qua dubitat, quam forte dicendo non mentiretur, quia non habet oppositum in mente ; aut saltem in aliquo casu ubi jurans tenetur esse certus, perjuratur, si non est ita certus, et tamen si illud assereret sine juramento, credens illud plus quam oppositum, non mentiretur. Periculum igitur est habere frequenter juramentum in ore, quia in multis sermonibus sine juramento non peccaret, ubi addito juramento peccat, et graviter si fiat ex deliberatione, propter quod utile est documentum illud Matth. 5. Sit sermo vester, est, est non, non.