In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Paenitere esse actum seu medium actus virtutis, et poenitentem esse ministrum Dei ad vindicandum in seipsum, pro peccatis commissis contra Dei legem.
In (a) ista quaestione primo oportet videre, quomodo punire possit esse actus virtutis, et hoc secundum quemlibet istorum quatuor modorum, qui positi sunt in quaest, praeced, art. 3. et cujus virtutis ; Secundo, an aliquis istorum actuum requiratur, ut actus virtutis, et ideo indistincte tractandum est in utroque articulo de quatuor, quia ex quaest, praeced, non habetur quin quodcumque istorum sufficiat.
Primus (b) articulus istorum duorum habet conclusiones quatuor, juxta scilicet quatuor significationes et rationes penitentiae, prius tactas de poenitentia. Juxta primam significationem, prima conclusio est haec : (c ) Paenitere potest esse actus virtutis medium, quia potest esse actus conformis rectae rationi. Hoc probatur, quia secundum rectam rationem quilibet legislator vindicat trangressionem legis; unde et Philosophus in fin. 10. Ethic. post doctrinam de vitiis et virtutibus statim introduxit legem positivam, tanquam ultricem vitiorum, et praemiatricem virtutum, patet in fine 10. Ethic. Sed si legislator recta ratione vindicat, minister recta ratione exequitur, quia universaliter rectitudo in actu subministrationis est ex conformitate ejus ad agens cui subministrat ; ergo secundum rectam rationem potest aliquis, ut minister Legislatoris, vindicare peccatum commissum contra legem, et hoc in illum, in quem est sibi commissum vindicare, quia alias non est subministrans. Sed unicuique commissum est esse ministrum Dei ferentis legem suam ad vindicandum in seipsum pro peccatis, quae commisit; paenitere autem primo modo dicit sic vindicare in seipsum ; tenere enim quando non additur dativus exprimens cui teneatur, significat quod sibi ipsi tenenti teneatur. Hoc patet ex communi sermone. Ideo Deus, licet puniat peccatorem, non dicitur paenitere, quia non sibi, sed alteri poenam infligit, sed sibi ipsi infligens dicitur poenitere, id est, sibi poenam applicando tenere.
Quantum ergo ad hanc conclusionem, non dico quod paenitere primo modo semper sit actus virtutis, id est, elicitus a virtute, sed virtutis, id est, natus elici a virtute, vel generare virtutem, quia conformis rectae rationi, et in hoc est bonitas moralis actus humani: accidit tamen quantum ad per se rationem bonitatis moralis, quod sit a virtute generata, vel virtutem generans, ut dictum est lib. 3. d. 33. et 34.