CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum necesse sit ponere charitatem creatam formaliter inhaerentem naturae beatificabat ?
Alensis 4. p. q. 101. m.3.art. 3. sig. 2. D.Thom.2. 2. q. 23. art. 2. Richard. Me. art. I. q. 1. D. Bonavent. art. i. q. 1. Magister hic. Durand. q. A. Beli arna. lib. 1. de gratia, et lib. arb. cap. 3. et 4. Vega 7. in Trid. cap. 21. Yasq. 1. 2. disp. 202. cap. 2. Alm. in Moral, tract. 3. cap. 2. Malderus 2. 2. quaeri. 23. art. 2. sed. 2. Vide Scot. de primo princ, cap. 3. Mayron. dist. 17. quaest. 1.
Circa istam distinctionem decimam septimam in qua Magister agit de missione invisibili Spiritus sancti, quaeruntur sex. Primo quaero, utrum necesse sit ponere charitatem creatam formaliter inhaerentem naturae beatificabili ?
Quod non.
(a) Augustinus 8. de Trinit, cap. 7. Qui diligit proximum, consequens est,ut ipsam praecipue dilectionem diligat: dilectio autem est Deus, consequens igitur est ut diligat Deum.
Quaero quomodo accipit dilectionem in minore? si formaliter, habeo propositum ; si effective, tunc erunt quatuor termini, quia major non est vera, nisi de dilectione formali, qua diligitur proximus. Si etiam dicas, quod praeter istam dilectionem, quae est Spiritus sanctus, est alia dilectio formaliter ; ergo fallacia consequentis est in argumento, arguendo sic : diligit dilectionem formaliter : ergo hanc, quia antecedens potest verificari pro alia ; si ergo argumentum debeat tenere, oportet quod Deus sit formaliter dilectio, quae est formaliter in diligente respectu proximi.
Item de Trinit, (b) 15. cap. 18. Nullum est isto Dei dono excellentius, supple quod est charitas ; sed nullum donum Dei est excellentius Spiritu sancto, ergo Spiritus sanctus est charitas. Istud argumentum similiter non valeret, nisi esset de charitate formali, et quod Spiritus sanctus praecise erit illa.
Si dicatur ad istas auctoritates, quod Spiritus sanctus dicatur charitas causaliter. Obviat in hac littera Magister adducens Augustinum, quod ipse intelligat formaliter, dicit enim in 15. de Trin. cap. 17: Neque enim dicturi sumus, non propterea Deum dictum esse charitatem, quod ipsa charitas sit ulla substantia, quae Dei digna sit nomine, sed quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo: Quoniam tu es patientia mea. Non utique propterea dictum est, quia Dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio, tale enim est: Tu es patientia mea, quale est: Domine spes mea, et Deus meus, misericordia mea, et multa similia. Non est autem dictum : Domine charitas mea, aut: tu es charitas mea, sed ita dictum est: Deus charitas est, sicut dictum est: Deus Spiritus est. Praeterea, per rationem (c) omnis creatura potest intelligi non bona, quia est bona per participationem, charitas non potest intelligi non bona ; videtur enim bona per essentiam ; ergo, etc.