IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) In ista quaestione, etc. Distribuit hanc in duos articulos: quorum primus est: an Paenitentia, prout extenditur ad quatuor acceptiones ejus praemissas in praecedenti quaestione art. 3. sit actus virtutis? Secundus articulus, an aliquis istorum requiratur ut actus virtutis ?
(b) Primus articulus continet quatuor conclusiones, etc. Agit nempe suo ordine ad scopum quaesiti, de quatuor actibus seu acceptionibus paenitentiae, juxta ordinem ultimo loco dispositum. Prima acceptio est, qua est actus efficax puniendi peccatum, seu vindicandi, quod est velle vindicare, et juxta hanc acceptionem est prima conclusio.
(c) Paenitere est actus virtutis. Hanc docet Magister in hac dist. et omnes Doctores citati ad titulum quaestionis. Optime probatur in littera a Doctore, et confirmatur ratione Theologica; actus poenitentiae, de qua loquimur, paenitentiae, inquam, fructuosae, est ex gratia, et nequit fieri viribus naturae, ut patet ex Arausicano cap. 4. Trident. sess. 6. cap. 5. can. 3.
sess. 14. cap. 4. quae veritas ubique sustinetur ab Augustino et Patribus contra Pelagianos. Sed gratia non confertur, nisi ut tribuat vires libero arbitrio ad bonum justitiae et virtutis, ut patet similiter ex iisdem Conciliis et anterioribus Tridentin. sess. 6. per totum, Araus. cap. 1. 8. 9. 10. ergo actus paenitentiae est actus virtutis.
Secundo, paenitentia praeparat et disponit voluntatem ad justificationem, ex Tridentino iisdem in locis ; non est peccatum, ut definitur contra Novatores sess. 6. can. 1. 8. per eam convertitur peccator ad Deum, et avertitur a peccato, non necessitate, sed voluntate, ; ergo est actus, virtutis, nam omnis honestas virtutis in eo principaliter versatur, ut creatura rationalis sit subjecta voluntati divinae, ipsique conformis in operando, quia est regula objectiva mediante lege rectificans rationem, ut regulam proximam operandi bonum honestum, ergo, etc.
Tertio, de paenitentia est praeceptum, ut infra suo loco dicetur ; est ergo laudabilis, quod soli virtuti convenit, secundo Ethic. ordinat peccatum secundum paenam lege praescriptam ; ergo est actus virtutis. Admonet autem Doctor sub fine hujus paragraphi se intelligere actum virtutis, non qui elicitur ab habitu virtutis, quod Philosophi nonnunquam requirunt ad constituendum sapientiem et juxtum, sed intelligit actum, qui natus est elici secundum inclinationem habitus, et ex quo nata est virtus generari, et merito, quia nempe ad perfectionem ullam actus non facit, ut procedat ab habitu, caeteris uniformiter se habentibus, neque misericordiae divinae et fragilitati humanae congruebat, ut actus tantum, qui procederet ab habitu, esset dispositio ad remissionem peccati, ideo Deus habet rationem operum, quibus statuit praemium et paenam, non habitus, in quo nec meremur, neque demeremur.