Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) In hoc primo argumento ut aliquid concludat, intelligitur de dilectione meritoria. Et cum dicit quod cum dicitur dilectio est Deus, si intelligatur dilectio effective, id est, quod efficit illam dilectionem, argumentum est in quatuor terminis, et major non est vera, nisi de dilectione formaliter. Ut videatur ista fallacia, formetur sic argumentum : Omne diligens dilectionem suam diligit Deum, sed dili gens proximum diligit dilectionem suam ; ergo diligens proximum diligit Deum. Si major accipiatur pro dilectione, quae formaliter est Deus, vera est. Si minor pro dilectione effecta a Deo, variatur medium et major non est vera, nisi de dilectione, quae formaliter est Deus, quia non sequitur: Diligens dilectionem aliam a Deo: ergo diligit Deum. Si etiam in ista majori accipiatur dilectio ut est alia a Deo vel a dilectione, quae formaliter est Deus, erit fallacia consequentis. Non enim sequitur: Diligit dilectionem: ergo diligit Deum vel dilectionem, quae Deus est, quia arguitur a positione consequentis ad positionem antecedentis.
(b) Item, de Trinit. Ratio consistit in hoc : Charitas est principaliter donum excellentissimum, sed Spiritus sanctus est charitas ; ergo Spiritus sanctus est principaliter donum excellentissimum. Si in minori accipiatur charitas effective, id est, quod Spiritus sanctus efficit charitatem, argumentum est in quatuor terminis, quia variatur medium, quia charitas in majori accipitur ut est formaliter donum excellentissimum, quod competit solum Spiritui sancto formaliter.
(c) Tertium argumentum stat in hoc: Quando aliquid est tale per essentiam, puta bonum per essentiam non potest intelligi non bonum ; et e contra, illud quod non potest intelligi non bonum, videtur bonum per essentiam, sed charitas non potest intelligi nisi bona ; ergo charitas erit bona per essentiam, ergo Deus: omnis autem creatura potest intelligi non bona, ergo charitas creata non debet poni.