IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicatis quinque, quae reperiuntur in poenitente, concludit primo poenitentiam esse actum virtutis specialis. Secundo, non esse actum virtutis intellectualis. I Tertio, non esse actum virtutis appetitivae ordinantis ad se, sed ad alterum, et sic contineri sub justitia.
Secunda (d) inquisitio est, cujus virtutis sit ille actus poenitere secundum primam significationem hujus vocabuli paenitere. Ad cujus declarationem sciendum, quod paenitere requirit praecognitionem distinctam ejus, de quo poenitet secundum istum intellectum. Ubi dico, quod ista se habent per ordinem, imperare causarum proximarum partialium tristitiae conjunctionem, et ipsae causae partiales conjunctae, quae sunt effectus proximus illius imperii ; et ultra sequitur effectus remotus hujus imperii, ipsa scilicet tristitia ; postea potest sequi complacentia tristitiae, quae est actus voluntatis habens tristitiam pro objecto : et tandem gaudium de tristitia secundum illud Augustini: Peccator de peccato doleat, et de dolore gaudeat. Patet distinctio illorum, primi quidem, scilicet imperii a causis proximis tristitiae, sicut causae principalis, et remotae a causa secundaria et propinqua. Secundi a tertio, sicut causae ab effectu, et actionis a passione. Tertii a quarto, sicut objecti ab actione. Quarti a quinto, sicut objecti a passione appetitiva de illo objecto.
Dico ergo, quod omnium istorum quinque nihil est vindicare per se, nisi primum, scilicet ipsum velle imperativum. Probatur, quia in vindicante inferiori et superiori, vel saltem in quocumque vindicante immediate idem peccatum, sub eadem ratione, et sub eisdem circumstantiis vindicandi, potest esse actus vindicandi ejusdem rationis ; sed in vindicante in seipsum, et in alium secundum rectam rationem hinc inde, non potest esse aliquid uniforme praeter primum istorum ; ergo, etc.
Hoc posset probari a posteriori, quia illae actiones pertinentes ad secundum, possunt esse a causis quantumcumque indeterminatis, sed juste vindicare non. Sed istud non curo, quia declaratio arguendo statim ex prioribus ostendetur. Sufficiat ergo hic habere, quod possibile est invenire aliquem actum priorem causis proximis tristitiae, et conjungentem illas causas, sicut declaratum est articulo ultimo quaestionis praecedentis, et per consequens ille actus praecedit tristitiam, ac per hoc complacentiam, et multo magis gaudium de tristitia. Illum primum actum possibilem voco vindicare, sive poenam infligere pro commisso, et per consequens habemus distinctam rationem ejus, quod est paenitere secundum primam significationem nominis.
Hoc supposito sit haec conclusio : Paenitere est actus specialis virtutis. Probatur, quia ille actus natus est habere speciale objectum, et speciales circumstantias ordinatas ; objectum, peccatum vindicabile; circumstantias quae conveniunt actui ut recte tendenti in tale objectum, scilicet finem, modum et hujusmodi.
Ulterius in speciali sit haec conclusio : Paenitere non est actus alicujus virtutis intellectualis. Patet statim, quia est actus appetitus, ut appetitus, quia imperare intellectui, ut consideret, et.voluntati ut detestetur, ut dictum est in praecedenti solutione, hoc imperare non convenit nisi appetitui vel voluntati; neque enim aliqua vis sensitiva potest imperare intellectui et voluntati, et conjungere eos in actibus suis: neque intellectus sibi et voluntati: sed sola voluntas sibi et intellectui, juxta illud Augustini de Trinitate: Volun tas copulat parentem cum prole. Hoc quantum ad intellectum ; quantum ad voluntatem, voluntas imperat sibi.
Haec etiam conclusio iterum patet, quia virtus intellectualis dicit verum esse, vel non verum esse, sive in speculandis, sive in agendis ; haec autem inclinat ad sic agendum, non autem ad dictandum sic esse agendum; est ergo actus virtutis intellectualis, sed appetitivae.
Sequitur alia conclusio, quod non est appetitivae virtutis ordinantis ad seipsum, cujusmodi sunt temperantia et fortitudo; ergo virtutis ordinantis ad alterum, cujusmodi est justitia. Hoc argumentum tenet, supponendo illam famosam virtutum appetitivarum distinctionem, quod ad duo genera omnino reducantur. Antecedens probatur, quia actum istum vindicandi potest aliquis eodem modo secundum rationem rectam, exercere in alterum, sicut in seipsum: si etiam exerceat in seipsum, non exercet in se, nisi ut in alterum, quia non exercet in. se, nisi inquantum sibi committitur a legislatore in istum reum vindicare .Sed accidit, quod iste cui committitur, ut ministro judicis, sit iste reus, quia eodem modo exercet secundum rectam rationem ministri in reum, si esset omnino alius in persona ; ergo ista virtus, cujus natus est esse iste actus, continetur sub justitia, prout in generali dicitur justitia. omnis virtus ordinativa ad alterum, vel quasi ad alterum: nec obstat quod ille in actu isto ordinatur ad seipsum, quia non ad se, nisi ut alterum, ut scilicet minii ster judicis in reum contra legem, in quem commissa est sibi auctoritas a judice.