IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(i) De tertio articulo, etc. Supra num. 2. proposuit tria declarare principaliter in hac quaestione, ex quibus hic incipit agere de tertio, nempe de divin sione juramenti, ut sic, et de qualitate malitiae, quam habent juramenta ii particulari.
Dicit ergo, quemadmodum dictum humanum est vel de iis, quorum est determinata veritas, hoc est. de praesentibus et praeteritis, vel de iis, quorum non est determinata veritas, sed incerta (intellige quantum ad cognitionem humanam, quae est regula veritatis dictorum nostrorum, quia ideo verum, vel falsum dicimus, quatenus dicimus rem esse vel non esse, prout nos concipimus eam esse), ita etiam juramentum esse vel de iis, quorum est determinata veritas, vel de iis, quorum non est determinata veritas.-Et quemadmodum dictum quod est de iis, quorum est determinata veritas, vocatur assertorium, et quod est de iis, quorum non est determinata veritas, vocatur promissorium, ita juramentum, quod est de primis, vocari assertorium, et quod est de secundis, vocari promissorium.
Addit ulterius utrumque quidem juramentum esse obligatorium, quia utrumque obligat ad dicendam veritatem, sicut et utrumque est assertorium, quia per utrumque aliquid asseritur, sed tamen quia assertorium non obligat ad aliquid futurum, et quia obligatio videtur ex modo loquendi respicere futurum, propterea dicit juramentum de praeteritis et praesentibus non vocari tam communiter obligatorium, quia scilicet non obligat ad futurum, sed vocari juramentum assertorium appropriate, hoc est, per appropriationem hujus nomi- nis ipsi, quod utrique juramento ex ratione sua posset competere, propter rationem jam dictam ; juramentum vero de futuro, quia obligat jurantem ad faciendam rem, quam jurat se facturum, vocari obligatorium appropriate, hoc est, per appropriationem nominis ipsi, quod ex se posset etiam competere illi juramento, quod est de praesentibus et praeteritis. Haec est expressa mens Doctoris in hac littera, in qua tam minutim explicanda haesi, ut tollerem difficultatem omnem lectoribus, etiam minus provectis.
Vis autem tota consistit in hoc, quod juramentum, ut sic, dividatur in assertorium, quod est de praesentibus et praeteritis,et in promissorium, quod est de futuris ; quae divisio juramenti est satis communis, et traditur non solum ab auctoribus citatis in Scholio, sed etiam a Suario lib. 1. de Juram, c. 8. et aliis Doctoribus ; nec potest negari ab ullo, quod detur utrumque hoc genus juramenti, et quod aliquo modo inter se distinguantur, saltem materialiter ; sed nihilominus bene dubitari potest an divisio juramenti ut sic, in illa sit bona. Et ratio dubitandi esse potest quod dentur aliqua juramenta de futuris, quae non sunt promissoria ; ergo divisio juramenti, ut sic, in assertorium et promissorium, non est adaequata ; nec etiam bene describitur juramentum promissorium esse juramentum de futuris. Probatur antecedens, quia qui juraret hodie quod crastinus dies esset calidus, non promitteret propterea illum esse calidum, et tamen juraret aliquid futurum ; ergo datur aliquod juramentum de futuro, quod non est promissorium.
Ad hoc dubium, quod solum est de modo loquendi, posset responderi breviter. Primo, omne juramentum de futuro esse promissorium, vel proprie vel reductorie, et hoc sufficere ad veritatem divisionis praedictae. Potest etiam responderi secundo, quod omne juramentum de futuro, quod non est promissorium, reducatur ad juramentum assertorium, ut, verbi gratia, praedictum juramentum, quo aliquis juraret diem crastinum esse futurum calidum, et similia, quia sensus eorum est, quod jurans cognoscat certo aut probabiliter illum effectum futurum, qui dicitur futurus, et quod juratur proprie in illis juramentis, est jurantem habere talem cognitionem. Unde quemadmodum hoc juramentum, juro esse mihi certum quod crastinus dies erit calidus. est juramentum assertorium de praesenti, ita etiam censendum est hoc alterum juramentum in re aequivalens illi, esse tale, nempe, juro crastinum diem futurum calidum.
Responderi potest tertio, per juramentum assertorium hic intelligi juramentum, quod non inducit aliam obligationem, quam quod non proferatur cum falsitate, sive juramentum sit de praeteritis, sive de praesentibus, sive de futuris ; per juramentum vero promissorium intelligatur juramentum, quod adducit aliam obligationem, praeter obligationem non jurandi falsum, nimirum obligationem faciendi id quod juratur futurum, aut habendi animum id faciendi, non solum pro tempore pro quo juratur, sed pro alio etiam tempore sequenti. Quia vero nullum juramentum potest inducere hujusmodi obligationem, nisi juramentum de re aliqua futura, quae possit fieri ab ipsomet jurante mediate, aut immediate, vel quantum ad effectum, vel quantum ad effectum et desiderium ac conatum efficacem, propterea vocatur juramentum de futuro. Haec videtur mihi realis sensus praedictae divisionis, et ille qui maxime deservit ad hunc tractatum de juramento, nam nulla divisio, juramenti hic tractari utiliter debuit, nisi divisio, cujus membra dividentia haberent aliquam specialem difficultatem, ratione cujus de illis seorsim tractari deberet. Unde quia nulla est particularis difficultas in juramento de praeterito, pro eo quod est de praesenti, nec e contra, propterea non dividitur hic juramentum in illud quod est de praeterito, et quod est de praesenti ; sed utrumque horum sub uno membro comprehenditur, nec particulariter de quolibet ex illis in particulari agitur, aut agi debet ; ergo quandoquidem in juramento de futuro non inducente aliam obligationem, quam existimandi illud esse futurum, quod juratur futurum, nulla prorsus sit specialis difficultas distincta a difficultate, quae est de juramento, quod est de praeterito et praesenti, non debebat constitui membrum distinctum in divisione juramenti, sed spectare ad illud membrum juramenti de praeterito et praesenti. At quia juramentum promissorium, et quodcumque ejusdem rationis cum ipso, inducit aliam obligationem ex se pro tempore sequenti prolationem juramenti, et natura hujus obligationis particularis exigit speciale examen, merito debebat constitui membrum divisivum juramenti, ut sic.
Et si quaeras, cur assertorium juramentum, si comprehendat aliqua juramenta de futuro, explicatur per ordinem ad tempus praesens et praeteritum, et non addebatur etiam tempus futurum, tam bene, quam tempus praeteritum ?
Respondeo primo, quia per ordinem ad futurum praecise non distingueretur a juramento promissorio seu obligatorio.
Respondeo secundo, rationem esse, quia juramenta assertoria communiter solent fieri de praeteritis tantum et praesentibus ; de futuris vero rarissime fiunt aliqua juramenta, nisi promissoria ; divisio autem non eratneeessario explicanda per ordinem expressum, nisi ad ea quae communiter accidere solent.
Haec quantum ad sufficientiam hujus divisionis. Breviter autem et clare posset tolli omnis difficultas, si divideretur juramentum, ut sic, in juramentum, quod non inducit ullam obligationem, nisi pro tempore pro quo quis jurat, illudque vocaretur assertorium, appropriando ipsi, ut inquit Doctor, nomen illud assertorii, quod non minus ex se convenire posset alteri juramento: et in juramentum inducens obligationem pro illo et alio tempore sequenti, illudque vocaretur promissorium seu obligatorium, appropriando ipsi istud nomen obligatorii, quod etiam ex se convenire posset juramento assertorio.
Sed merito hic quaeri posset, an juramentum promissorium seu obligatorium, et assertorium sint diversae - speciei in esse juramenti ? Quam dif- Acuitatem tractat Suarez lib. 1. de juramento cap. 9. et in ea solvenda propositis rationibus pro utraque parte manere videtur dubius, solumque significat se valde propensum in partem affirmativam.
Ratio autem dubitandi pro parte negativa est, quod non videtur alia differentia inter illa duo juramenta quam materialis, qualis est inter juramentum de praeterito et de futuro, et inter votum castitatis et paupertatis. Hancque partem tenet Gajetanus quaest. 89. art... et cum eo Sotus, Aragon. Valent. et alii.
- Ratio autem pro parte affirmativa est, quod in juramento assertorio invocetur Deus tanquam testis veritatis assertae solummodo ; in juramento vero promissorio non solum adducatur tanquam testis veritatis, sed tanquam fidejussor veritatis promissae suo tempore complendae ; sed diversae considerationes, quas haec juramenta formaliter respiciunt, possunt ea sufficienter distinguere specie, et non tantum materialiter. Deinde juramentum assertorium inducit unam tantum obligationem, promissorium vero inducit ex se formaliter duas obligationes, et quidem distinctae rationis: ergo videntur distinctae speciei. Rursus, magis sine dubio distinguitur juramentum promissorium et assertorium, quam unum assertorium de praesenti ab alio de praeterito ; sed haec duo distinguuntur materialiter, ergo illa duo distinguuntur plusquam materialiter. Et hae rationes mihi probabiliores videntur. Unde judico partem affirmativam esse probabiliorem. Ad rationem autem in oppositum patet ex jam dictis esse rationem distinguendi eas plusquam materialiter.
(k) Hic tamen unum dubium est. Hunc passum existimat Scholiastes supra obscurum, et ita sane mihi videtur. Doctrina autem in eo tradita deservit ad meliorem intellectionem juramenti promissorii. Quaerit enim Doctor, an quando aliquis jurat se facturum aliquid, prius consideret qualitatem rei juratae, hoc est, an vera sit in ipsius opinione, necne ; et postea ad confirmationem ejus secundum illam qualitatem adducat Deum in testem ; an vero prius consideret qualitatem testis, nempe Dei, considerando ipsum esse talem, qui non debet adduci in testimonium rei falsae aut rei ut faciendae, nisi esset facienda, et postea confirmet per Deum se facturum illam rem, prout docet facere, quod promittitur faciendum teste Deo.
Ad quod dubium respondet quod si prius consideratur qualitas facti, tum sufficeret sic juranti habere animum rem faciendi pro tempore quo juraret se id facturum: unde si postea mutaret animum, non peccaret, nec faceret irreverentiam Deo, quia scilicet nihil aliud juravit, hoc supposito, quam se habuisse animum, cum juravit, faciendi quod juravit se facturum. At si prius consideravit, aut considerare debuit qualitatem Dei, per quem jurat, non solum sufficit ipsi habere animum adimplendi promissi cum jurat, sed ulterius habebit obligationem postea faciendi quod promittit, nec potest absque peccato mutare animum, nisi in aliquibus occasionibus, de quibus postea. Et quia sententia communis est, quod maneat hujusmodi obligatio post juramentum promissorium, sed Doctor concludit prius debere considerari qualitatem testis quam rei juratae.
Summa ergo doctrinae est, quod qui jurat promissorie, habeat duplicem obligationem ; unam de praesenti, secundum quam debet habere actu, cum jurat, animum faciendi quod jurat; alteram habendi etiam talem animum , pro futuro, quando veniet tempus adimplendi promissi ; quae doctrina est communis cum Doctoribus citatis in Scholio.
Et probatur sufficienter ex communi modo intelligendi illa juramenta, quia intelligitur per ea communiter, quod qui jurat se facturum quod promittit, intendat etiam obligare se ad habendum talem animum, non solum tum, cum jurat, sed postea etiam, cum res est facienda, et in ordine ad hoc requiritur potissimum confirmari juramento promissionem ; imo melius est hominibus quod maneat obligatio habendi animum rem faciendi, cum est facienda, quam cum juramentum illam faciendi concipitur.
Circa hoc autem dubitari posset, an qui jurat se aliquid facturum non praesupposita promissione ulla de eo faciendo, obligatur post juramentum, quemadmodum ex jam dictis constat quod obligaretur, si rem illam promitteret. In hoc autem dubio supponitur quod possit dari juramentum de re aliqua facienda absque promissione, de quo supposito ego sane valde dubito, quamvis Suarez lib. 2. de jurament. cap. 1. num. 8. dicit de eo dubitari non posse, ubi etiam pro eo Lopem, Valentiam et Saucium citat.
Ratio autem dubitandi mea est, quod ex communi modo loquendi, quando aliquis dicit se aliquid facturum, eo ipso intelligatur id promittere, et quando jurat se facturum illud, eo ipso intelligatur confirmare suam promissionem juramento ; nec unquam solemus exigere aliam promissionetm aut confirmationem alicujus rei ab aliquo quam ut juret se facturum quod ab ipso promitti desideramus ;k sed hoc non esset tam vulgare, si distinctum esset juramentum promissorium de re facienda, et juramentum assertorium de ea facienda. Deinde non video quid addat promissio supra talem assertionem, nec puto bene posse explicari quem actum intellectus aut voluntatis dicat promissio, quem non dicat assertio illa de futuro, quem Suarez vocat simplicem assertionem ; si autem distinguerentur, unum ex illis deberet connotare aut includere aliquem actum intellectus aut voluntatis, quem alterum non includit. Nec refert quod qui dicit futuram pluviam cras, non promittat id proprie, cum tamen asserat aliquid futurum ; hoc, inquam, non refert, quia non comparamus jam cum promissione quamcumque assertionem de futuro, sed illam quae est de re facienda, ab ipsomet jurante seu asserente, sive per se, sive per alium.
Sed quidquid sit de hujus suppositi veritate, eo admisso, non dubito quin quemadmodum jurans se facturum quod promittit, habet specialem obligationem id faciendi transacto juramento ; ita similiter jurans se facturum quod asserit absque promissione se facturum, habeat etiam obligationem id faciendi post juramentum, quia eadem prorsus est ratio utriusque, ut patet ex ratione, quam paulo supra adduxi ad probandam obligationem juramenti proprie promissorii.
Objectiones autem, quae possent contra hanc resolutionem fieri, facile solvi poterunt ex dicendis, nec propterea est opus hic eas proponere, sed videre possunt apud Suarium supra.
Sed quaeres, qualis et quanta sit obligatio juramenti promissorii ut sic ? est Respondeo, si loquamur de obligatione illa, in qua convenit cum juramento assertorio, de qua supra egimus, tantam esse, et talem obligationem, qualis et quanta est illa prior. Si vero loquamur de obligatione illa, quam specialem habet juramentum promissorium, nempe faciendi rem promissam pro aetempore quo promissa erat:
Respondeo eam esse obligationem virtutis Religionis, quia provenit a juramento, quod est actus Religionis, et hinc sequitur quod sit distinctae rationis ab obligatione voti, quemadmodum ipsum votum est actus distinctae rationis a juramento, quamvis uterque pertineat ad Religionem. Quanta autem sit quantitas hujus obligationis, seu quam gravis sit, hoc est, an obliget sub mortali, an sub veniali, dependet ex resolutione, quae dabitur de specialibus juramenti promissorii.