IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Secunda inquisitio est, etc. Hic recapitulat superius dicta quoad acceptiones poenitentiae ( supponendo cognitionem distinctam ejus, de quo quis poenitet ) ut est velle vindicare, displicere de peccato, tristitia sequens, acceptare punitionem, eamdem patienter sustinere. Hos actus diversos esse probat ex diversitate objecti, et ordine eorum inter se.
Prima ergo conclusio hujus sig. est illos actus esse diversos.
Secunda conclusio : Vindicare per se solum convenit primo actui, etc. Intelligitur haec exclusiva respective tam ad reliquos actus, quam etiam ad formale motivum eorum, in hoc sensu quod reliqui actus, licet elici possint etiam ex motivo formali vindicandi, praeter ultimum, tamen possunt etiam haberi ex alio motivo diverso ; primus autem actus ex solo motivo vindicandi, seu justitiae vindicativae.
Tertia conclusio : Paenitere hoc modo sumptum est actus specialis virtutis.
Quarta conclusio : Non est virtutis intellectualis, sed appetitivae.
Quinta conclusio : Non est appetitivae ordinantis ad seipsum, etc. ad medium rectae rationis, quod respicit temperantia et fortitudo, et species sub his contentae: Sed ad medium rei, seu justitiae ordinantis ad alterum. Singulis conclusionibus suas probationes subjungit Doctor, quae clarae sunt.
Alii varie senserunt in hac materia. Altissiodorensis lib. 4. sum. tract. 6. quaest. 3. Major in 4. dist. 14. quaest. 2. dub. 1. affirmant esse generalem virtutem non per praedicationem, ut vocant, sed quatenus cujuscumque virtutis sit detestari peccatum contra se commissum. Eam sententiam Albertus, D. Bonaventura, Alensis insinuant tanquam aliorum. Canus in reieci, de paenitentia, primapart. quaest 2. et Solo in 4. dist. 14. quaest. 2. art. 3. eam attribuit nostro Doctori ; Joannes de Medina videtur eam probabilem censere eod. de paenitentia tract. 1. quaest. I.
Contra primam conclusionem Doctoris insurgit Sotus in hac dist. qwcst. 2. art. 3. et Suarez disp. 3. sect 4. Primo, quod actus illos inutiliter multiplicaverit. Contra secundam urgent, quod displicentiam de peccato excluserit a virtute poenitentiae qui est proprius et principalis actus ejus ; secundarius vero velle vindicare. Haec est opinio D. Thomae 3. p. quaest. 85. art. 2. quem sequuntur ejus discipuli, et D. Bonaventura in 4. in hac dist. quaest. 3. asserentes poenitentiam consistere in ipsa peccati detestatione, odio et displicentia seu fuga ; velle vero vindicare esse effectum hujus displicentiae, quatenus est voluntas assumendi satisfactionem per opus externum impositum a Sacerdote. Doctor contra dicit detestationem peccati non esse actum proprium poenitentiae, hoc est. ita ut non possit esse alterius virtutis ; esse vero effectum actus proprii poenitentiae, qui est velle vindicare, et imperantis ex motivo vindicandi displicentiam et fugam peccati ex quocumque motivo ordinato hujus aut illius virtutis elicitur.
His positis quoad explicationem controversiae, conclusionem primam supra probavimus in quaestione praecedenti, articulo 3. et hunc ordinem actuum, et numerum recte assignatum esse a Doctore. Ulterius probatur distinctio eorum in littera ad ipso Doctore, et bene, ex diversitate objectorum, et ordine actuum inter se. Secundo probatur eadem distinctio quoad duos primos actus, in quibus major est controversia cum adversariis, qui putant esse posse unum, et eumdem actum in re. Contra, velle vindicare peccatum ad ponendum aequalitatem inter Deum offensum, et peccatorem, est actus prosecutionis ; detestatio et fuga peccati, seu odium propter offensam Dei, est actus fugae; ergo non sunt unus et idem actus. Patet consequentia, quia fuga et prosecutio ejusdem etiam objecti physice distinguuntur, sicut amor et odium. Antecedens probatur. imperare poenam applicatis causis, seu etiam desiderare, non est fuga ejus, sed volitio, quia non vult eam abesse, sed adesse ; odium autem est actus fugientis a peccato, quo volumus abesse peccatum.
Secundo, voluntas finis et medii sunt diversae ; sed vindicare peccatum est voluntas finis, nempe satisfaciendi injuriae per poenam ; detestari vero peccatum est medium seu ipsa poena; ergo non sunt unus et idem actus. Dices detestari peccatum includere voluntatem vindicandi, nam qui detestatur, vult abesse peccatum efficaciter. Contra, potest contingere detestatio peccati sine voluntate vindicante ; ergo, etc. Probatur antecedens, quia perfecta detestatio peccati potest provenire ex motivo charitatis, spei, timoris, virtutis oppositae ipsi peccato, gratitudinis, Religionis, et sic de reliquis ; sed in his non includitur motivum formale et expressum poenitentiae, quod est justitiae, aut ponendi aequalitem, sicut neque in motivo charitatis includitur motivum formale temperantiae aut gratitudinis, aut quodcumque aliud in specie, ex quo detestari possit peccatum; ergo non coincidunt.
Dices includere virtute saltem. Contra, quia quaeritur de voluntate formali et expressa vindicandi, an coincidat semper cum detestatione peccati. Deinde retorquetur ad oppositum responsio; si tantum virtute detestatio peccati includit voluntatem vindicandi, ergo posita hac in suo esse formali et expresso, distinguitur tanquam actus diversus, sicut effectus a causa, nam quod virtute tantum in alio est, non est ipsum formaliter. Praeterea actus perfectae charitatis Dei includit virtute contritionem peccati, seu detestationem ejus ; contritio propositum emendationis,et votum Sacramenti. Certum autem est hos actus in suo esse formali et expressso diversos esse; ergo similiter in proposito.
Imo quod amplius est, sibi contradicunt qui affirmant velle vindicare peccatum esse effectum secundarium paenitentiae, primarium vero detestari ipsum, ut Suarez. Certum enim est primarium et secundariam de eodem actu non dici, quae indicant prius et posterius ; ejusdem enim ad seipsum nullus est ordo, neque ad aliud, seu ad eamdem causam alius et alius, cum repugnet aliam et aliam habere dependentiam in una et eadem causalitate ; sed hoc clarius in sequentibus probabitur.
De aliis actibus acceptationis et sufferentiae poenae, conclusio patet, quia poena acceptari potest ex quocumque motivo quis detestetur peccatum. Deinde, acceptare poenam respicit pro objecto ipsum dolorem ; ergo non coincidunt ; sufferentia autem est actus patientiae, ut per se constat, deinde utraque voluntas supponit poenam, sive interior sit, sive exterior, quia nihil acceptatur nisi quod est.
Secunda conclusio : Detestatio seu odium peccati, seu nolle peccasse, quae synonyma sunt, non est actus semper proprius elicitus paenitentiae, sed velle vindi care peccatum;detestatio vero est actus imperatus supponens voluntatem vvndicandi peccati. Haec connexa sunt impugnatione et fundamentis, quae ad unam conclusionem licet diversa reducuntur, ne ad idem saepius recurratur.
Probatur conclusio primo: Poenitentia est specialis virtus ; ergo actus ejus elicitus ex objecto talis est, ut nequeat elici ex alia virtute. Totum hoc concedunt adversarii , sed detestatio peccati potest elici a quacumque virtute, cui peccatum in genere aut specie repugnat ; ergo non est actus proprius poenitentiae. Probat subsumptum Doctor, quia ejusdem virtutis est prosequi bonum, et fugere a malo, seu contrarium detestari, et in eo displicere ; sed cujus est displicere de aliquo, ejusdem est de eodem dolere, si adsit, et applicetur: ergo cujuscumque virtutis ex proprio motivo est dolere et detestari peccatum.
Totum etiam concedunt adversarii, et speciatim D. Thomas art. 2. ad primum, admittens dolere de peccato, quatenus est esse charitatis ; dolere vero de peccato delendo, quatenus est offensa Dei, est actus specialis poenitentiae, qui alteri non convenit, et sic communiter ejus discipuli per eamdem distinctionem respondent. Contra, dolere de peccato, ut praeterito, est actus charitatis ; ergo etiam dolere de eodem, ut praesente, est charitatis. Probatur consequentia, quod peccatum sit sive praeteritum, sive praesens, non determinat motivum aliquod charitatis, neque variat, quia detestatur peccatum, qua peccatum est ex motivo divini amoris, sive autem praeteritum, sive praesens, manet idem, et ejusdem malitiae, et ejusdem offensae, et quod nunc est offensa, fuit offensa ; imo nunc ideo est offensa, quia fuit vera offensa pro eo tempore quo habuit suum inesse ; ergo si charitatis est dolere de praeterito, ejusdem est dolere de praesenti et vice versa, de paenitentia.
Dices, charitatem non respicere peccatum sub ratione offensae, sicut poenitentia. Contra, repugnat charitatem dolere de peccato, nisi sub ratione offensae ; ergo, etc. Probatur antecedens, eatenus dolet charitas de peccato, quatenus est contrarium suo objecto, id est, ultimo fini, et Deo ; sed praecise est contrarium in ratione offensae, ergo, etc. Probatur consequentia, eatenus est offensa, quatenus tollit amicitiam, vel quatenus est aversio ab ultimo fine, et conversio ad creaturam ; sed haec duo specificant motivum formale charitatis, ergo charitas non aliter fertur in peccatum, nisi ut offensa Dei est.
Confirmatur, ejus virtutis est detestari peccatum sub formali ratione offensae divinae, seu contrarietatis ad Deum, cujus est operari circa ipsum Deum immediate,
sicut ejusdem est amare Deum, ac reliqua, quatenus in Deum referuntur sub hac formalitate, sed ad charitatem hoc spectat, quae est virtus Theologica, non vero ad paenitentiam, aut aliam virtutem moralem ; ergo offensa Dei non specificat motivum paenitentiae, sed solius charitatis.
Dices offensam, quatenus includit injuriam Dei, esse objectum formale poenitentiae. Contra, eadem ratio currit, vel motivum formale Deus, qua Deus, vel injuria, qua injuria ; si primum, ergo charitatis est sic detestari peccatum ex principio jam posito, quia nullius virtutis est fugere malum, nisi ejus quae prosequitur bonum ; si secundum, ergo motivum formale est medium, seu aequalitas ponenda per applicationem congruae satisfactionis, quae est poena ; huic autem extranea est ratio offensae, quamvis in eodem materiali communicent ; nihil enim aliud respicit, quam vindicare culpam poena, sive offensa per hoc remittatur, sive non. Punitio etiam sceleris et offensae remissio separari possunt, sicut contingit in damnatis, in quibus Deus justitiae vindicativae medium conservat per punitionem, sine remissione culpae ; quod vero ad poenitentiam peccatoris de facto Deus remittat offensam, gratis contingit, ut definit Tridentinum ; quod autem ex gratia et liberalitate contingit,separari potest in poenitentia ab eo quod respicit medium justitiae, et debitum punitionis peccati ; et licet simul concurrant de facto, suis rationibus formaliter distinguuntur.
Si dicas esse ex utroque motivo, contra, ergo hoc habetur, quod non sit ex motivo poenitentiae inquantum respicit offensam, quia sic est ex motivo charitatis. Deinde id repugnat, ut unus et idem actus habeat duo formalia motiva, vel objecta ; quod supponere debent adversarii ex fundamentis, quibus assignant speciale motivum poenitentiae, diversum a motivo charitatis, quia virtus distincta est.
Dices ergo quod sicut detestatio peccati contingit ex motivo speciali hujus aut illius virtutis, ut supponit argumentum, ut est actus ipsius virtutis elicitus et proprius, non tantum ex fine, seu imperatus, ita etiam detestatio peccati ex motivo particulari poenitentiae erit elicitus et proprius ipsius poenitentiae. Contra, sic etiam elicitus non erit de peccato sub ratione offensae, quia hoc motivum est charitatis, et non poenitentiae. Praeterea, fuga mali est ex motivo formali boni oppositi; ergo supponit prosecutionem et affectum boni, et consequenter detestatio hoc modo sumpta sequitur ad actum prosecutionis poenitentiae. Antecedens patet, quia eatenus fugit voluntas aliquid in ratione mali, quia contrarium est bono, quod amat: quod si non amat, nec etiam malum fugit, ut constat, alias non fugeret illud ex motivo formali boni; quod si supponit actum prosecutionis, ergo prior ille erit proprius actus poenitentiae, et primarius, sicut contingit in aliis virtutibus, quarum quaelibet primario consistit in sui objecti prosecutione, secundario in fuga mali oppositi.
Dices poenitentiam respicere primo malum, qua malum est. Contra hoc currit ratio jam facta, et argumentum principale, quia ejus est fugere malum, cujus est prosequi bonum, sicut contrariorum eadem est disciplina et intellectus, et quaelibet virtus affectiva detestatur malum, et prosequitur bonum contrarium sine multiplicatione sui, imo repugnat malum fugere, nisi ex motivo formali boni: ergo quod nequit prosequi bonum contrarium, nequit etiam detestari malum qua malum, ex quo sequitur, si detur ratio specialis mali, quam detestatur poenitentia, dari etiam bonum aliquod, huic contrarium, in quod prosecutione fertur.
Secundo, ad poenitentiam fructuosam, verbi gratia, in Sacramento, non requiritur odium peccati ex motivo speciali et determinato secundum adversarios, maxime quia sufficit odium peccati ex motivo spei vel timoris, ut ex consideratione poenae infernalis, ex turpitudine peccati; et id ipsum definire contendunt Trid. sess. 14. cap. 4. de attritione quam motivo formali distinguunt a contritione; sed ad paenitentiam requiritur aliquis actus, qui sit proprius penitentiae, ergo actus proprius ejus non consistit in detestatione peccati, ut offensae. Minor probatur, quia virtus poenitentiae subordinatur Sacramento tanquam propria dispositio, nam licet actus perfectus charitatis divinae extra Sacramentum deleat peccatum, si contingat oblivio poenitentiae faciendae tamen in Sacramento casus tollitur, in quo haberi possit oblivio.
Confirmatur, quotquot possunt esse motiva gratiae excitantis, seu vocationis divinae, tot possunt esse motiva detestandi peccati, quia ipsa excitatio in hoc consistit, ut avertat voluntatem a peccato, et convertat ad Deum, in quo consistit peccati detestatio et fuga. Sed excitatio divina est multiplex, et ex diversis motivis, sicut ex mediis, ut patet ex Prospero lib. 2. de vocatione Gentium c. 9. et contra collatorem, cap. 14. Argumentum procedit contra eos, qui distinguunt attritionem et contritionem, neque faciunt differentiam inter motivum specificans et excitans, saltem ex differentia contritionis et attritionis specifica distinguunt formalia motiva ; ergo non requiritur detestatio peccati ex eodem formali motivo, ac proinde actus proprius paenitentiae in hoc non consistit ; vindicare autem peccatum, seu velle vindicare, semper requiritur, neque trahi potest ad aliud motivum distinctum a motivo paenitentiae, ergo, etc.
Ex his patet, quod detestatio peccati cum motivo suo formali non spectet ad virtutem paenitentiae, sed ad illam virtutem, ex cujus motivo elicitur ; non posse vero reduci ad paenitentiam, nisi in ratione effectus, quatenus ab ipsa saltem remote imperatur, ac proinde ad euro supponi actum imperantem, qui sit proprius poenitentiae.
Plura tamen objiciunt adversarii. Primo, ex objecto formali, quia hujus virtutis est detestari peccatum sub ratione generali offensae. Ad hoc autem responsum est argumento primo ad conclusionem, probando id esse charitatis; paenitentiae vero est restituere jus per vindicationem peccati.
Secundo objiciunt, vindicare, seu exactio poenae non est actus primarius poenitentiae, quia detestationem peccati respicit: finis enim poenitentiae est tollere culpam. Respondetur negando antecedens, sumendo poenam late, prout extenditur ad interiorem, qui est ipse dolor, et exteriorem, quae nomine satisfactionis comprehenditur. Ad cujus probationem respondetur, quod finis intrinsecus paenitentiae sit vindicare culpam, quoad actum primarium : quoad secundarium actum, est reconciliari Deo per oblationem culpae, qua ipsa subest charitati, quae respicit offensam per se, et imperatur a charitate, ut est ergo actus imperatus a charitate, tanquam medium reconciliationis, sic respicit offensam, et qua ex lege ipsi est connexa reconciliatio: ut sistit autem in motivo suo formali et proprio, quod dicitur intrinsecus ejus finis, respicit satisfactionem legis, aequalitatem ponendam per medium punitionis: utrumque ergo respicit paenitentia tanquam effectum, sed ordine servato, qui intervenit inter actum elicitum et imperatum.
Tertio objicit Suarez male intellecto Scoto: Detestatio, inquit, peccati potest esse ex motivis diversarum virtutum, verbi gratia, charitatis, ita ut ad singulas pertineat, quando ex earum motivo elicitur ; ergo non est actus alicujus virtutis generalis, aut communis, prout asserit Scotus.
Respondetur, ex antecedente seipsum destruit; nam si potest esse destestatio ex motivo charitatis et aliarum virtutum, male esse asseritur actum proprium poenitentiae, ut est specialis virtus. Ex hoc patet ad consequentiam, nam Scotus non sic intelligi detestationem esse actum communem, quasi per abstractionem a reliquis, seu per extensionem ad reliquarum motiva, sed tantum quatenus non est specialis virtutis ita proprius, quin haberi possit ab aliis ; vocat ergo communem, sic autem fuga seu detestatio peccati, sive ex hoc vel illo motivo fiat, est perfecta fuga et detestatio ejus, quantum ad finem Sacramenti, ideo autem est communis, quia a singulis virtutibus, ex propriis licet motivis, haberi potest.
Objiciunt quarto: Sancti Patres et Concilia, nomine paenitentiae exprimunt tantum dolorem de peccatis, ac detestationem, et in his completur ultima et perfecta dispositio ad Sacramentum; ergo hic est actus proprius paenitentiae. Probatur ex Trid. sess. 14. cap. 4. definitur contritio dolor animi, ac detestatio de peccato commisso. Respondetur, quod detestatio de peccato includitur tanquam effectus in actus vindicandi, qui non potest stare, si est. efficax, sine suo effectu, qui est infligere poenam ; quae poena consistit in illo dolore imperato, alias certe non ordinaret culpam debita poena. Sancti autem Patres loquuntur hoc modo de paenitentia, et secundum etymologiam nominis quam supra diximus, esse poenae tenendam, quae tenentia tunc est, quando infligitur poena vel dolor, et secundum quod paenitentia habet suum terminum seu effectum, quo posito censetur completa in actu secundo justitia, quae per vindicationem restituit suum jus Deo.
Ideo ab Augustino, seu Auctore lib. de vera et falsa paenitentia, recte definitur cap. 8. Paenitentia est doloris vindicta puniens in se, quod dolet commisisse, ubi ponitur in recto, quod sit vindicta, doloris additur tanquam terminus ; vindictae enim terminus est poena, quae in proposito consistit in dolore. De voluntate autem vindicandi in actu primo, seu seorsim considerata ab actuali inflictione poenae, intelligi potest Canon Arausicani IV. qui talis est : Si quis ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus per Spiritus sancti infusionem et operationem in nos fieri confitemur, etc. Voluntas purgandi se a peccato est voluntas puniendi in se peccatum, qui est actus proprius paenitentiae. Caeterum sancti Patres, ut dixi, loquuntur frequentius de poenitentia, ut est efficax ad delendum peccatum, ac proinde ut actu vindicat, quia sic est poenitentia.
Objicies quinto,Trident. sess. 6. cap. 6. assignans modum praeparationis et conversionis, non facit mentionem ullam de vindicatione peccati, ponit autem quinto loco detestationem. Respondetur Concilium supponere regulas generales, quando dicit: Moventur adversus peccata, per odium aliquod, et detestationem, hoc est, inquit, per paenitentiam, quam ante
Baptismum agi oportet, etc. Paenitentia autem quae ante Baptismum agi oportet est vindicativa, et hoc concedunt ipsi adversarii, si supponunt detestationem esse actum poenitentiae specialis virtutis, ex proprio motivo ejus. Unde retorqueo argumentum, detestatio, de qua loquitur Concilium, est ex motivo charitatis, ut patet ex verbis antecedentibus : Illumque (id est, Deum) tanquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt, ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod, et detestationem, etc. propterea denotat motivum, et causam odii esse dilectionem Dei ; ergo illa detestatio, de qua Concilium, non est actus elicitus paenitentiae, sed charitatis, et consequenter erit tantum imperatus, seu effectus ejus, quod est intentum nostrum neque dubium est talem detestationem sufficere, quae concepta est de peccato ex motivo charitatis ; ergo praeter eam requiritur aliquis actus justitiae vindicativae, proprius, qui sit paenitentiae, quamvis simpliciter sufficiat contritio perfecta ad deletionem peccati ex motivo charitatis ; non puto tamen eam contingere sine eo quod adsit antea voluntas vindicativa peccati.
Ex dictis manet probata i. 2. 3. et 4. conclusio ; de quarta non est controversia paenitentiam esse virtutem appetitivam, ut omnes supponunt: alia vero illa controversia, an imperium sit in intellectu vel voluntate, quantum ad potestatem imperandi, est alterius loci.