IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit species juramenti promissorii. Prima, id est, dolosum, est quando non intendit jurans implere, quo peccatur mortaliter, sed non est obligatio adimplendi. Ita communis. Vide Sanchium supra num. 16. Quod vero non teneatur adimplere, tenent D. Bonavent. hic art. 3.quaest. I. Richadr, art. 2. quaest, 1. Rub. quaest. 2. art. 1. Alm. quaest. 1. Navar. cap. 12. num. 38. Secunda, est incautum, et est triplex: Primo, quando juratur illicitum. Secundo, quando est contra opera perfectionis. Tertio, quando juratum est impossibile juranti. Primo, et secundo modo, tenetur jurans,non adimplere, peccavit tamen (inquit Doctor) mortaliter, sic jurando. Quod intellige quoad primum si illicitum juratum est mortale, non aliter, quia si tantum est veniale id jurare, erit veniale.
Ita Sylv. v. Juramentum 4. quaest. 1. Cajetau. 2. 2. quaest. 98. art. 2. et Summ. v. Perjurium 1. 2. Solo 8. de Just. quaest. 2. art. 3. con. 5. Navar. cap. 12. num. 15. Assor. tom. 1. lib. 11. cap. 5. quaest. 1. Sayrus lib. 5. cap. 4. num. 3ii. Lessius lib. 2. cap. 42. dub. 4. Quoad secundum, ita tenent Abutens. in cap. 2. Matth. quaest. 301. Angelus v. Juramentum 5. num. 3. Sylv. v. Juramentum 2. quaest. 7. Communior tamen tenet eo casu esse tantum veniale. Ita Solus, Assor, Navar. citati. Vide Pitigianis hic art. 10. Tertia species est, juramentum coactum de quo nihil resolvit Doctor, sed obligare tenet communis, cum D. Thom. supra quaest. 89. art. 7. ad. 3. et quaest. 98. art. 3. et habetur cap. si vero, cap. Verum, de jurejur. cap. Ad audientiam, de iis quae vi. Sed non adimplere hoc, esse veniale tantum tenent Panorm. d. cap. si vero. Joan. Andr. et Host. d. cap. rerum. At communis Theologorum tenet esse mortale, si sit de re gravi, pro quo Pitigian. hic art. 11. citat multos. Quarta species est juramentum carens dolo, incautela et coactione, et tale semper obligat, et contra hoc, tunc primo peccatur, quando habetur voluntas non adimplendi, sed an obligat hoc sub mortali non explicat Doctor. Et quidem sic obligare quando res est notabilis, certum est, tamen quando res jurata est levis, supposito animo adimplendi quando juratum est, videtur quod non adimpletio est tantum veniale. Ita D. Thom. 2. 2. quaest. 110. art. 3. ad 5. ubi ait non esse mendacium, sed infidelitatem, quae in re levi est veniale. Sed expresse sic docent Suar. tom. 2. de Relig. de juram. lib. 3. cap. 16. Navar. cap. 12. num. 10. et cap. 18. num. 7. Sylv. v. Juramentum 4. quaest. 1. Soto 8. Just. quaest. 1. art.7. dub. 1. Assor. tom. 1. lib. a. cap. 27. quaest. 2.
Quantum ad perjurium (1) promissorium vel obligatorium, dico quod potest esse quadruplex, scilicet, dolosum, incautum, coactum, et carens istis tribus conditionibus indebitis.
Dolosum est, quando jurans (m) aliquid esse factum in ipso actu jurandi intendit oppositum, et non intendit se obligare ad illud quod juratur ; et talis in ipso actu jurandi peccat mortaliter, quia adducit Deum tanquam testem sui propositi de aliquo implendo, cum tamen intendat oppositum. Tamen post illud juramentum non remanet obligatus, quia in obligationibus privatis nullus obligatur, non intendens se obligare. Nec sequitur quod talis ex peccato suo reportet commodum, quia si non jurasset dolose, esset obligatus, quia nullum commodum est reportare peccatum mortale, quod non reportaret, si non jurasset dolose, licet teneretur implere juramentum, quae tamen tentio non est ita damnosa, sicut peccatum mortale, quod incurritur in jurando dolose. Juramentum incautum (n) potest esse duplex, vel quia transit super materiam omnino illicitam, ut cum quis jurat se occisurum, vel adulteraturum ; et tale juramentum non obligat jurantem ad impletionem sui juramenti, ita quod post juramentum debeat illum actum implere. Tamen quando juravit, si non habuit intentionem implendi illud, peccavit mortaliter, quia adduxit Deum in testimonium falsi. ,. Si etiam habuit talem intentionem, . peccavit mortaliter, quia velle peccare mortaliter est peccare mortaliter ; talis igitur in ipso actu jurandi omni modo peccat mortaliter. Post juramentum tamen debet illum actum non implere, quia non debet addere peccatum peccato ; non enim, quia juravit illicite, fit sibi licitum, quod prius fuit illicitum.
Alio modo est juramentum incautum (o), quod transit super aliquam materiam, quae de se esset licita, sed non est materia juramenti licita, ut cum aliquis abjurat opera perfectionis, in hoc enim ponit obicem motioni Spiritus sancti ; unde tale juramentum servare, vergit in pejorem exitum, et ideo post actum non est servandum : quod juratur, licet enim absolute liceat non facere opera perfectionis ; non tamen licet habere fixum velle nunquam faciendi opera perfectionis, quia hoc est habere velle fixum contra motionem Spiritus sancti. In his igitur duobus juramentis, scilicet doloso et incauto, duobus modis praedictis, patet quod jurans non manet obligatus ad implendum quod juratur post juramentum, sed in actu jurandi peccat mortaliter.
Posset poni aliud juramentumincautum (p), ut quando aliquis jurat se facturum, quod non potest facere, licet, cum jurat, putet se posse illud facere. Et de hoc judicandum est, sicut dictum est in articulo de juramento in communi, quia si possit in futurum, tenetur ; si non possit, excusatur in favorem.
De juramento coacto (q), coactione quae potest cadere in constantem virum, sunt opiniones, quaere.
Juramentum promissorium ; (r) carens istis tribus conditionibus, dolo, incautela et coactione, obligat jurantem ad nunquam habendum oppositam voluntatem ei, quod juravit, et licet differat implere illud propter circumstantias, propter quas videtur rationabiliter differendum, non peccat ; sed tunc est primo perjurus, quando habet voluntatem non implendi illud quod juravit, quia tunc vult Deum primo fuisse testem falsi. Ad primum argumentum (s) patet in turpi voto, mutans decretum ; in jurando tamen peccavit mortaliter.
Ad aliud dico (t) quod, caeteris paribus, maximum juramentum est jurare per Deum, quia per nihil aliud licite juratur, nisi inquantum in eo speciali modo habitat Deus, vel est, puta, per Evangelium, quia in eo specialiter relucet Deus ; per caelum, quia ibi speciali modo habitat Deus ; per Ecclesiam, quia ibi speciali modo colitur Deus. Consuetudo tamen rationabilis hoc exigit, ut quaedam juramenta fiant cum majori solemnitate quam alia, et de factis cum solemnitate praesumitur quod nunquam fiant sine deliberatione. Statuit igitur Ecclesia ad terrorem, ut per hujusmodi non juretur, nisi solemniter tantum, et per consequens deliberate, et ubi veritas simpliciter est communiter asserenda ; per Deum autem juratur communiter et leviter, et frequenter, sine deliberatione.
Dico tamen, quod, caeteris paribus, gravissimum est jurare per Deum, sed posita indeliberatione ex illa parte, et plena deliberatione ex alia parte, qualis habetur, quando juratur super Evangelium, ponitur hoc esse peccatum mortale, non solum propter irreverentiam illius per quod juratur, sed propter deliberationem, quae ponitur hic et non ibi. Et si quaeratur, quare igitur perjurans per Evangelia est infamis; jurans per Deum non est infamis ? Respondeo, infamatio non sequitur semper qualitatem culpae, sed crimen publicum ; statutum est autem quod juramentum publicum, et cum deliberatione est, quando juratur super Evangelia, et ideo transgressor talis juramenti praesumitur tanquam violator fidei, et ideo rationabiliter habetur infamis ; non sic autem potest praesumi de aliquo leviter perjurante per Deum.
Ad ultimum, patet quomodo juramentum promissorium obligat, et quod non ad implendum actum juramenti.