CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum habitus sit principium activum respectu actus?
Mensis 4. p. q. 19. m. 1. art. 2. D. Thom. 1. 2. q. 49. art. 3 et q. 51. art. 2. Capreol. prol. q. 3. Hervaeus quodl. 1. q. 13. Occham quadi. 3. q. 20. Conimbricen. in 6. Elh. d. 7. q. 3. art. 2. Suar. in Met. disp. 44. s. 6. affirmant. Durand. 3. dist. 23. q. 2. 3. Palud. ibi. q. 2. Rubion. q. 1. art. 3. concl. 4. Aureol. hic q. 1. art. 2 Joannes Andreas 5. 2. negant. Vide Scot. 9. Metaph, q. 4. Mayron. dist. 17. q. 1.
Secundo juxta istam quaestionem aliam in generali propono de habitu : utrum sit necesse in habitu ponere rationem principii activi respectu actus.
Quod sic: Habitus est, quod habens utitur cum voluerit, secundum Commentatorem 3. de Anima, super illud : Oportet ulin easitinlellectus:Haec, inquit, est de finitio habitus, ut habitu intelligat illud quod est proprium sibi secundum se, et quando voluerit absque hoc, quod indigeat in eo aliquo extrinseco. Sed uti competit agenti, nam patiens principio passivo non utitur.
Praeterea, quatuor conditiones attribuimus habenti habitum. Primo, quod operatur delectabiliter, faciliter, expedite et prompte, ex qualibet potest argui propositum. Ex prima, quia actus, qui fuit prius disconveniens agenti, non fit sibi conveniens, nisi ipsum inquantum agens aliter se habeat ; igitur per istum habitum, per quem convenit sibi sic operari, fit conveniens sibi, et ita delectabile ipsum aliter se habet habitu agens inquantum agens.
Ex secunda via arguitur, quidquid est ex se summe dispositum ad patiendum, non indiget facilitan, ut patiatur: sed potentia habitabilis sicut voluntas et intellectus, est ex se summe disposita ad recipiendum actus, quia non habet contrarium, et propter hoc non indiget motu ad hoc ut agat ; ergo habitus, per quem facilitatur, disponit ipsam ad agendum, non ad patiendum.
Ex tertia conditione arguitur, quia cui competit impediri, ei competit expeditio, sed impediri convenit agenti, quando virtus ejus activa deficit et ab alia superatur ; igitur habitus, per quem convenit alicui expedite operari, est ipsius ut activum est.
Ex quarta via arguitur, quia cujus est tarde et non prompte operari, ejus est etiam promptitudo ; sed non prompte operari convenit agenti inquantum activum, non passivum, ergo et promptitudo, quam tribuit habitus, pertinet ad agens inquantum agens.
Praeterea ad principale, habitus inclinat potentiam ad actum. Duplex autem est inclinatio, scilicet potentiae passivae ad formam, et potentiae activae ad ageret habitus non inclinatur primo modo, nam actus recipitur impotentia immediate, alioquin actus perfectus et imperfectus, non haberent idem susceptivum ; ergo inclinat secundo modo, ut principium activum ad agere, quod est propositum.
Praeterea, secundum Philosophum 8. Physic. 2. de Anima : Anima ante scientiam, est in potentia essentiali, habens autem scientiam est in potentia accidentali: quod autem reducit de potentia essentiali ad accidentalem respectu operationis, videtur esse principium activum respectu ejus, quia est quo habens operatur. Unde Philosophus vult 2. de Anima, quod sicut scientia est qua scimus, ita anima est qua vivimus et sentimus et intelligimus, et per consequens sicut anima est, qua agimus actus vitales, ita scientia est, qua active speculamur.
Praeterea, aliquis habitus est practicus, et talis est activus ut prudentia, aliquis factivus ut ars ; ratio practici in communi, et specialiter factivi videtur concludere in tali habitu rationem principii activi.
Contra, relatio non estprincipium activum, nec aliquid essentialiter includens relationem ; habitus autem est ad aliquid secundum Philosophum 7. Physicorum) ergo, etc. Confirmatur, quia non minus requiritur entitas realis absoluta in principio motus quam in termino motus ; si ergo habitus caret entitate: absoluta, quae sufficiat ad terminandum motum secundum Philosophum, ibi multo magis caret ea, quae requiritur in principio activo.
Praeterea, unius actionis videtur esse una potentia activa, 5. Phys. secundum Commentatorem commento 37. et 38. sed non solum habitus est potentia activa respectu operationis, quia tunc ipse habitus esset potentia, quia potentia est qua simpliciter possumus, et habitus non esset illud, quo simpliciter perficitur potentia ; ergo solum illud quod perficitur per habitum, est principium activum actionis.
Confirmatur ista ratio, quia una actio requirit principium formale, quo eliciatur per se unum ; aggregatum autem ex potentia et habitu est unum per accidens non per se ; igitur totum non potest esse quo, respectu operationis per se unius.
Praeterea, accidens non est principium agendi in subjectum proprium, sed operatio, ad quam ponitur habitus, recipitur frequenter in potentia, cujus est ille habitus ; ergo respectu istius non est habitus principium activum.
Praeterea, aliqui habitus sunt in potentiis sensitivis appetitivis, et ille appetitus non est activus, quia secundum Damascenum sensus non ducit se, sed ducitur; ergo nec forma, id est, habitus ejus, potest esse principium activum, quia si esset, oporteret quod concurreret cum potentiis in agendo.