IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Poenitentiam non esse actum amicitiae, quia licet per eam reconcilietur quis Deo, tamen vindicatio poenitentiae, de per se tantum respicit aequalitatem poenae ad culpam, et ut servetur lex punitiva Dei.
Ulterior (e) inquisitio est: Sub justitia continetur amicitia, loquendo de justitia in communi, quia amicitia est virtus ad alterum 8. et 9. Ethic. Numquid igitur actus iste poenitendi est actus amicitiae ? Videtur quod sic, quia amicitia est actus reconciliandi amico: talis est iste.
Item, amicitiae est corrigere amicum, ut sit dignus amari, illo quod repugnat honestae amicitiae excluso ; istud vindicare est corrigere amicum, ut fiat digne amabilis: ergo, etc. Probatio minoris, quia si tantum punitur, ut vindicetur, vel ut vindicans satietur, crudelitas est: ergo non est secundum rectam rationem vindicta, nisi ut ille, in quem vindicatur, corrigatur: sed haec est amicitia: ergo, etc.
Confirmatur per Philosophum 2. Rhet. c. 12. ubi vult, quod differt correctio a punitione stricte accepta, in hoc, quod correctio fit correcti gratia, ut scilicet emendetur: punitio autem fit punientis gratia, ut satietur. Secundum videtur esse omnino crudelitas, et hoc tam in ministro quam in judice, quia propter eumdem finem debet minister exequi, propter quem fert judex sententiam, quia finis ejus debet esse finis moventis ipsum, et per consequens, quod est crudelitatis in uno,et in alio.
Respondeo, vindicare etiam, quando est actus ordinatus, non est actus amicitiae ad illum in quem vindicatur, quia vindicta proprie respicit correspondentiam poenae ad culpam secundum legem, licet non concomitetur correctio ipsius puniti. Unde, et quandoque justa vindicta fit exterminando reum, et patet, quod non corrigendo: nec tamen crudelitatis est, ut procedit secunda objectio, quia finis istius proximus est conservatio legis, et ulterior finis ille, qui est finis legis. Finis autem legis positae ab homine legem ferente non est ipse legislator, vel bonum ejus, sed bonum commune: propter illum ergo finem est lex, et observatio ejus, et ita rationabilior est vindicta, inquantum est ad istum finem, quam si esset ad bonum privatum personae punitae.
In proposito autem posset dici similiter, quod lex divina est propter bonum commune hominum, quibus data est, et punitio cujuscumque contra legem peccantis: et hoc secundum est propter observationem legis, et ulterius propter bonum commune illorum, quibus data est lex, tandem vero propter ipsum legislatorem: et hoc ideo hic, non autem in lege posita ab homine, quia hic bonum legislatoris est simpliciter melius bono communitatis ; non autem ibi. Actus autem amicitiae qui imperaret aliquam punitionem amati, ut amati, non imperaret illam, nisi praecise propter correctionem amati; et licet illa esset via corrigendi,tamen si alia esset via facilius corrigendi, amicitia, ut amicitia,magis imperaret illam aliam viam.
Per hoc patet ad instantiam primam, quia si per paenitentiam reconciliatur quis Deo, tamen Deus non vindicat principaliter de illo ut reconciliet ipsum sibi, vocando reconciliationem reductionem in amicitiam pristinam,sed ut reconciliatus immunis a poena debita habeatur, soluta jam poena illa quam vindicans requirit solvi per se propter correspondentiam praemissam ad culpam secundum legem.
Consimiliter ad secundam, dico enim quod vindicare non est principaliter propter correctionem puniti, licet quandoque illa correctio sequatur, sed est per se, ut ordinetur culpa per poenam, et ut observetur lex punitiva, in quem transgressum est. Et cum dicitur hoc esse crudelitatis, patet quod non, quia ulterior finis est bonum commune; sed crudele esset, si staret in fine alio quam communi vel quam in fine ultimo.
Ad confirmationem de primo Rhetor. dico quod corrigens corrigit gratia correcti, sed vindicans non gratia correcti per se, nec gratia sui ipsius, sed gratia legis et ulterius gratia boni communis, et tunc gratia sui, si est ipse finis legis, ut est in proposito.
Est ergo iste actus justitiae punitivae,quae distinguitur contra justitiam commutativam,et etiam contra amicitiam. Et forte iste actus . est nobilior inter omnes actus justitiae in communi, excepto actu praemiationis, quia ille est proprius legislatori, et nulli alii conveniens nisi ex commissione a judice, quasi vice ejus.
Alii autem actus commutationis, amicitiae ; et hujusmodi, possunt convenire regulariter quibuscumque personis, actus autem, qui excellentiori personae est proprius, caeteris paribus, est excellentior. Sed adhuc actus praemiandi excellentior est, quia cum ista excellentia communi utrobique, scilicet quod soli principi convenit, praemiare habet utrumque extremum nobilius, et scilicet meritum pro quo fit, et praemium quod confertur, et personam meritam cui confertur, quae excellunt poenam, culpam, et personam ream cui poena infligitur.