CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Positis argumentis pro utraque parte quaestionis, incipit disputare hanc secundam quaestionem, et affert primam sententiam, quae est Henrici dicentis, habitum acquisitum dare expeditionem , non tamen concurrere ad substantiam actus ; habitum vero infusum elicere totum actum , potentia passive se habente. Hanc quoad secundam partem refutat Doctor 5. rationibus. Prima, sequeretur quod habitus esset potentia. Secunda, non magis voluntas esset bona operando per charitatem quam lignum calefaciendo per calorem. Tertia, velle non esset liberum, quia ab habitu naturali agente. Quarta, habens charitatem nunquam peccaret. Quinta, operatio talis, habitus non esset hominis.
Ad istam secundam (a) quaestionem dicitur, quod aliter est de habitu acquisito, et aliter de habitu infuso, nam ab alio est actus hominis naturalis, et expeditio actus propter indeterminationem, quam habet natura respectu istius actus. Et ideo virtus acquisita est perfectio naturae praesuppositas in ratione principii actus ; sed si virtus supernaturalis esset perfectio naturae praesuppositae in isto esse, cui correspondet talis actio, tunc ipsa tantum facilitaret naturam sicut virtus acquisita, sed hoc est falsum, imo ab eodem est esse gratuitum, et simpliciter elicitur actio gratuita secundum illum gradum, ita quod virtus acquisita est virtus secundum illam rationem virtutis, quae ponitur 2. Ethicorum : Virtus est, quae habentem perficit et opus ejus bonum reddit ; sed virtus Theologica non sic, sed secundum illam rationem virtutis, quae ponitur primo de Caelo, quod scilicet virtus est ultimum in potentia.
Contra istam (b) opinionem : Si sic intelligat, quod habitus supernaturalis est simpliciter principium respectu actus, arguo sic: Quo quis potest simpliciter operari, illifd est potentia, sed habitus supernaturalis, per te, est hujusmodi ; igitur habitus supernaturalis erit potentia. Antecedens patet, quia potentia est, qua simpliciter et primo possumus.
Praeterea (c), ex hoc sequitur ulterius, quod non plus erit voluntas bona, si operetur per habitum charitatis, quam lignum perficitur in agendo, si agit per calorem sibi accidentaliter inhaerentem. Nam sicut ex hoc nulla convenit actio ligno per formam ligni, sed tantum illi accidenti, quod recipitur in ipso, ita etiam videtur, quod actio illa, quae competeret charitati, ut principali principio, nullo modo competeret voluntati, ut voluntas. Ex hoc sequitur ulterius, quod sicut calor, si esset separatus, aeque calefaceret, ita charitas si esset separata, aeque ageret. Nam omnis forma, quae est principium totale agendi, ut est in subjecto, si per se est, potest per se operari, et ita sequitur evidenter propositum, quod habitus est potentia.
Praeterea, operatio non elicitur libere, cujus principium activum est mere naturale et agens per modum naturae, sed habitus cum non sit formaliter voluntas, nec per consequens formaliter liber, si est principium activum, erit mere naturale ; ergo operatio ejus non erit libera, et ita nullum velle erit liberum, si eliciatur ab habitu, ut a totali principio activo.
Praeterea, tunc homo habens semel charitatem nunquam possetpeccare mortaliter, quod est inconveniens. Probatio consequentiae, quia habens formam aliquam activam sibi praedominantem, nunquam potest moveri contra inclinationem illius formae praedominantis, sicut nunquam corpus mixtum grave potest ascendere contra inclinationem terrae praedominantis ; sed charitas, si est principium activum totale, praedominatur ipsi voluntati, quae non potest in actum illum; ergo voluntas semper sequetur inclinationem charitatis in agendo, et ita nunquam peccabit.
Praeterea, actus non est meus qui non est in potestate mea, sed actio ipsius habitus non est in potestate mea, quia ipse est activus, non erit liber, sed principium naturale ; ergo illud diligere non erit meum, nec potero dici agere ista operatione, et ita actiones meritoriae non sunt voluntatis nec sup-: positi volentis, quod est inconveniens.