IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Ulterior inquisitio est, etc. In praecedente sig. definivit actum proprium poenitentiae, et quod sit virtutis specialis et distinctus ab aliis actibus sequentibus, et quod sit virtutis appetitivae, et secundum medium justitiae. Deinceps in hoc sig. resolvit cujus justitiae sit, et quomodo distinguatur ab aliis speciebus justitiae, et potissimum ab amicitia et justitia commutativa, quae sunt species, quibus magis videtur communicare paenitentia; nam quoad alias justitiae species, facilis est differentia, et magis nota ex natura medii circa quod versantur.
Durandus in hac dist. quaest. 2. docet poenitentiam non esse generalem virtutem, sed specialem, quia ejus actus non spectat ad omnes virtutes ; pertinere antem ad justitiam non tanquam pars ad totum, seu inferius ad superius, sed esse ipsam justitiam, quae redditur cuique quod suum est ; sic per justitiam redditur observantia mandatorum, et si fiat transgressio, redditur opus paenitentiae in satisfactionem, fundatur in eo quod alias sequeretur quod qui frequentius peccat, haberet perfectionem virtutem poenitentiae, quia frequentius paeniteat, hoc autem est incommodum, quod homo ex lapsu crescat in virtute. Sed haec ratio ad hominem facile torquetur, quia sive sit justitia, sive virtus distincta specialis poenitentia, eodem modo ex actu suo perficitur, neque magis incommodum est ut homo ex peccato evadat magis poenitens, quam magis justus. Alii constituunt eam sub justitia commutativa, alii sub distributiva. Cajetanus dicit spectare ad virtutem religionis 3. part. quaest. 85. art. I.
Prima conclusio : Poenitentia non est justitia communis. Probatur, quia alias non esset specialis virtus distincta ab omni alia, communis autem sententia ponit distinctam. Alii probant, quia scilicet, nostri ad Deum nulla est justitia, sicut neque filii ad Patrem, aut domini ad servum ; sed haec ratio licet de justitia commutativa vera sit, quando medium habet per commutationem, tamen de vindicativa non usque adeo concludit. Probatur ergo aliter: actus vindicandi est distinctus objecto formali, et specie ab actu justitiae, verbi gratia, commutativae, amicitiae, religionis, obedientiae ; ergo habet honestatem in specie diversam ab honestate illarum ; ergo est diversa specie ab illis. Major per se patet, quia finis amicitiae est correctio amici, punitio vero respicit correspondentiam poenae ad culpam, obedientia subjectionem, et sic de reliquis, quae specie distinguntur, quia contingit aliquem esse inimicum, qui non est inobediens, et obedientem, qui non sit amicus, etc.
Probatur minor, quia de his sunt varia praecepta tam affirmativa quam negativa, ut patet ex sacra pagina, et sacris Canonibus ac legibus: unius autem virtutis non dantur varia praecepta, sicut neque diversa media, quae spectari possunt tanquam diversi fines et honestates. Confirmatur ex praxi confessionis, nam si quis confiteatur se injustum esse, non ideo censetur confessus inobedientiam, impaenitentiam, aut alia haec peccata in specie; deinde quando quis furatur ob finem inobedientiae, censetur contrahere malitiam in specie diversam ; patet etiam ex praeceptis Decalogi secundae tabulae, ubi aliud est de honore parentum, aliud de furto, aliud de aliis. Neque valet ad haec dicere, quod justitia est virtus quaedam generica, quae sub se continet omnes enumeratas, sicut alias; hoc, inquam, non valet, quia quaeritur utrum Religio, paenitentia, et ejusmodi, superaddant aliquam in specie honestatem? si sic, ut probat argumentum, ergo est talis in specie paenitentia, cujus honestas nulli alteri convenit, quam jus sub genere justitiae continetur, sicut charitas et Religio ; quis autem asserit charitatem nihil aliud esse quam justitiam ? quia sic possemus omnes virtutes reducere in suum genus primum, id est, in honestatem sui generis tantum, quod esset magnae confusionis et improprietatis. Dices justitiam esse unam habitualem, quae habet diversos in specie actus. Contra, justitia producitur per actus suos sicut et alia acquisita ; ergo quilibet actus in specie producit habitum proportionatum, qui respiciat idem objectum in specie, alias non univocaretur cum suo habitu. Probatur consequentia, quia repugnat aliquem actum ferri extra suum objectum formale: ergo etiam repugnat esse causam alicujus habitus, qui ad aliud objectum formale inclinaret; alias certe tolluntur omnia principia diversificandi actus et habitus.
Deinde, quilibet habitus dependet ab aliquo objecto formali primo, a qua dependentia nequit abstrahere; ergo habitus ille justitiae debet habere aliquod tale, sed nullum creatum medium includit formaliter aut virtualiter reliqua media justitia in specie, ergo nullus unius in specie habitus ad singula, et simul inclinat, neque instare licet de habitu charitatis, qui habet plures in specie actus, quia ille est infusus non dependens ab actibus, sicut dependent acquisiti ; et quidquid sit de hoc, non respondet ad argumentum de diversitate objecti formalis, qualem non admittit charitas, licet diversimode circa illud varie applicatum agat. Dices, quaelibet virtus agit prosecutive circa proprium objectum, et circa oppositum fugiendo, qui sunt actus specie distincti. Contra, hoc nihil juvat, quia fuga virtute continetur in prosecutione: nam accessus ad extremum contradictionis est recessus ab alio ; unde hoc ipso, quo quis velit bonum, fugit malum, et etiam in speculabilibus contrariorum eadem est disciplina, eadem scientia de privatione et habitu, ita similiter omnis nolitio includitur in aliqua volitione, ut recte Doctor quaest. 1. hujus sig. secunda conclusione, etc. in secunda descriptione poenitentiae, quatenus significat detestationem et dolorem de peccato. Nec valet ulterius . instare quod sit eadem virtus ad finem et media, quamvis diversis actibus, intentione scilicet et electione, illa respiciat ; hoc, inquam, non solvit argumentum, quia secundus includitur in priori virtute, sicut effectus in causa, sine qua nequit esse ; actus autem paenitentiae non ita se ad actus justititiae enumeratos habet. Secundo, eatenus exigitur poenitentia ad deletionem peccati, quatenus habet honestatem propriam ; et eatenus impoenitentia est peccatum speciale, quatenus rectitudo poenitentiae cui opponitur, est spe -cialis ; ergo poenitentia non est justitia in genere, sed species ejus. Antecedens patet, quia poenitentiae actus est meritum de congruo, et dispositio ad remissionem peccati ; Deus autem non acceptat nisi actum bonum laudabilem, qui imputari posset, et est ex gratia. Secunda pars antecedentis patet ex definitione peccati. Probatur consequentia: si justitia in genere eadem esset ac poenitentia, tunc quicumque actus justitiae sufficeret ad remissionem peccati,verbi gratia, restituere quod injuste ablatum est, obedire parentibus, etc. hoc autem nequit dici ; ergo.
Conclusio secunda : Paenitentia non communicat cum amicitia. Haec probatur a Doctore, patet autem ex rationibus jam positis. Est contra Sotum aliosque Thoroistas, qui dicunt consequenter, sicut poenitentia respicit peccatum in ratione offensae, ejus finem esse reconciliationem cum Deo, qui est finis amicitiae. Contra, ratitt Doctoris est: vindicta respicit finem legis, qua ordinatur culpa per poenam praescriptam ; unde aliquando contingit talis actus per destructionem rei, ut patet in suspensione furis, et aliis similibus poenis per legem poenalem inductis ; ergo per accidens est si concurrat reconciliatio ; amicitia autem respicit correctionem, qui est finis extraneus justitiae vindicativae, cujus est intendere satisfactionem per poenam debitam.
Unde si correctio posset alia via haberi per amicitiam sine poena, lex amicitiae, quae intendit bonum correcti, praescriberet non esse puniendum, aut ullum ei inferri detrimentum ; non sic justitia vindicativa, quae directe praescribit malum poenae in vindicationem culpae, sive correctus inde decedat, sive non ; de facto autem licet concurrant caeterae virtutes cum poenitentia, ut charitas, spes, etc. non sunt confundendas in motivo formali inter se, aut cum poenitentia. Per hoc patet ad objectiones, quae fieri possent ex Conciliis, Scriptura et Patribus, a quibus reconciliatio tribuitur poenitentiae, quia loquuntur de poenitentia, prout habet annexam charitatem et alias virtutes, tam morales, ut patientiam, humilitatem, temperantiam ab inordinatis passionibus per cessationem a peccatis, et propositum emendationis, ac novae vitae, quam etiam fidem et spem infusam, quibus voluntas ad poenitendum erigitur. Deinde ut plurimum loquuntur de poenitentia secundo modo sumpta, pro detestatione et dolore de peccato. Ad alias objectiones respondet Doctor in littera.
Ex his impugnata manet opinio Cajetani, qui adstruit poenitentiam esse virtutem Religionis, aut speciem ejus, quia in hoc est contrarius rationi, et D. Thomae, ,quia neque D. Thomas enumeravit poenitentiam inter actus aut species Religionis, 2. 2. quaest. 81. et 82. et in 4. dist. 15. quaest. 4. art. 1. quaestiunc 1. ad 2. docet actum latriae imperari ab actu poenitentiae ; et dist. 14. dicit quod alio modo Religio reddat debitum Deo, alio modo poenitentia. Deinde, ratio ex dictis est manifesta, quia Religione protestamur cultum Dei, ut est primus Auctor et Dominus rerum, ad quam spectant illi soli actus externi, qui reverentiam et subjectionem significant, ut sacrificium, votum oratio, genuflexio, inclinatio, et ejusmodi ; qui actus, licet imperari possunt a poenitentia in finem remissionis peccati, aut vindicationis, ut proprius loquar, sicut imperatur actus charitatis, differunt tamen a propriis actibus ipsius poenitentiae.
Tertia conclusio : paenitentia est justitia vindicativa, seu species ejus ; ita Doctor in tertia conclusione hujus sig. est ergo iste actus justitiae punitivae. Probata manet ex definitione assignata poenitentiae, quam communiter admittunt Doctores, ex Auctore de vera et falsa poenitentia ; quam etiam S. Thomas quaest. 85. art. 3. attribuit Augustino, dicitur quod sit doloris, aut dolentis vindicta semper puniens in se, quod dolet commisisse, si est vindicta:
est ergo vindicativa. Secundo poenitentia Sacramentum est tribunal justitiae, non alterius quam vindicativae, ut patet ex Trident. tess. 14. cap. 2. ubi docet distinctionem inter effectum poenitentiae et Baptismi, quod tribuat omnium peccatorum remissionem : Ad quam tamen, inquit, novitatem et integritatem per Sacramentum paenitentiae, sine magnis nostris fletibus et laboribus, divina id exigente justitia, pervenire nequaquam possumus, etc. Supra autem praemisit poenitentes tanquam reos sisti ante hoc tribunal ; justitiae autem vindicativae subjiciuntur rei. Patet etiam ex cap. 5. et speciatim cap. 8.ubi dicit Concilium, quod spectet ad divinam justitiam aliter recipere in gratiam peccantem ex ignorantia ante Baptismum ; aliter vero peccantem post Baptismum, ostendens poenam remanere peccantibus post Baptismum, pro qua ordinatur opus satisfactorium, quod aliter appellat poenas satisfactorias,quarum necessitatem ostendit ex condecentia divinae justitiae vindicantis peccatum.
Ex quibus argumentor: Deus ex justitia vindicativa ordinat peccatum per poenam, et actus paenitentiales in hoc Sacramento; sed idem est finis exequentis poenam, seu ministri, et ipsius judicis, peccator autem est minister exequens in seipsum, vel contra seipsum poenam mediante virtute paenitentiae ; ergo virtutis poenitentiae finis proprius est vindicare. Minor probatur, quia minister ut ordinate procedat, debet procedere ex fine legis et legislatoris, cum is sit finis potestatis ministerialis, qui est principalis causae delegantis. Minorem illam in ea parte negarent Sotus et Cajetanus, qua asserit poenitentem ex commissione judicis, tanquam personam publicam, et ministrum judicis vindicare in seipso peccatum. Sed hoc male et sine fundamento id negatur, cum in hoc ipso foro habeat personam accusatoris et rei, quia jure divino tenentur omnia sua mortalia post Baptismum commissa confiteri, ut definit Trident. sess. 44. cap. 5. et ean. 6. et ut accusator est, respicit seipsum ut alterum, qua reus est. Sic Princeps, qui suis tenetur legibus, punit in seipso transgressionem illarum, tanquam in privatam personam, sic etiam secum ipse dispensat in iis legibus secundum aliquos ; ergo eumdem esse reum et executorem poenae in seipsum non repugnat, sicut in seipsum potest quis esse injustus, justitia late sumpta, ut quando peccat contra charitatem propriam,ut interficiendo se, aut abscindendo sibi membrum, quorum non est dominus. Praeterea vindicatio peccati in seipsum est actus regulatus et ordinatus per poenitentiam, ad quam tenetur, alias non peccaret, eam omittendo.
Dices id convenire eidem, ut reus est. Contra, ut reus est non convenit ipsi, nisi acceptare voluntarie poenam, non autem exequi; ergo si tenetur eam exequi, haec potestas derivatur in ipsum ut ministrum ; quod probatur universaliter in omni lege poenali, (quae non continet sententiam latam saltem) cujus executio est potestas, quae necessario derivatur in ministrum ex ipsa lege ; alias certe nullum adminiculum ad bonum commune, aut privatum ex ipsa esset, neque haberet potestatem coactivam necessariam, nisi executio poenae ex ejus auctoritate derivaretur ; ergo si executio poenae ex lege poenitentiae derivetur in poenitentes, tanquam veros et solos ejus ministros, sequitur sub hac ratione esse ministros principalis Judicis et legislatoris, ac proinde non considerari punientes ex auctoritate privata, sed ex auctoritate legislatoris.
Quod amplius probari potest ex definitione superius assignata, quae in hoc statuit rationem poenitentiae, quod sit vindicta puniens in seipso, quod dolet commissise. Ideo enim vindicat seu punit in seipso, quia Deus id statuta lege in poenam peccati exigit, cujus legis executionem remisit ipsi poenitenti, unde non puniret, nisi id lex praeciperet.
Ex his refutatur Vasquez, qui poenitentiam quidem affirmat partem potestativam justitiae ut sic, sicut Religio: non esse tamen vindicativam, commutativam, aut distributivam, sed speciem distinctam ab omnibus aliis assignatis sub justitia. Ratio illius fundatur in eo quod poenitens, non tantum intendat medium satisfactionis, qua ratione pertineret ad vindicativam, sed principalis deletionem peccati, emendationem vitae, et hujusmodi.
Sed haec sententia superius refutata manet, nam hoc convenit poenitentiae, ut habet conjunctam reconciliationem ex perfecta detestatione peccati, ex motivo charitatis, quae detestatio est effectus poenitentiae, non actus elicitus ; reconciliatio autem includit destructionem offensae, sicut est detestatio ejus, et ex hoc sequitur propositum emendationis ; paenitentia, vero praecise respicit peccatum praeteritum ut vindicabile per poenam, quae motiva sicut ex se formaliter non coincidunt, sic etiam nec ad eamdem virtutem spectare possunt.
Formari potest argumentum in forma : poenitentia est una specialis virtus ; ergo debet quiescere in uno motivo speciali; illa autem diversa sunt, ergo, etc. Deinde detestari peccatum sub ratione offensae spectat ad charitatem, ut ipse concedit: ergo et propositum non offendendi ulterius, alias certe non esset perfecta et absoluta displicentia peccati, ut offensae, nisi excluderet complacentiam etiam de futuro, quantum est ex se, quia complacentia et displicentia respiciunt peccatum per se absolute, ut contrarium bono charitatis ; praeteritum autem, aut futurum non variant rationem offensae aut peccati, cum sint materiales tantum differentiae seu circumstantiae ; ergo cum charitas comprehendat illa duo, eodem modo posset se extendere ad tertium (quod est punire ex motivo satisfactionis ) si poenitentia omnia haec comprehendat, quia eadem est ratio et repugnantia unius et alterius, ex simplicitate motivi formalis.
Respondet idem Auctor quod licet dolor de peccato fiat per modum recompensationis Deo, non tamen ut vindicta est, quia non fit ut sumatur poena de peccato, sed ut tollatur offensa per ejus retractationem et reconciliationem cum Deo, sicut cum amicus amico vult reconciliari, non puniendo in se offensam, sed mox tribuendo eidem honorem debitum. Sed contra, hoc est transire ad sententiam Thomistarum, quam dubio praecedenti reliquit, et impugnatur ex definitione vulgari poenitentiae. Impugnatur etiam ex rationibus dictis, quia totum quod asseruit, specificat motivum charitatis, quae respicit peccatum. sub ratione offensae, et de eo sola dolet sub hac ratione.
Neque minus contradicit, quod subdit: peccatorem puniendo se per satisfactionem, agere ex motivo vindicationis, quod concedendum erit, inquit, Scoto ; cum tamen, inquit, habeat illum actum primum et praecipuum, qui est emendare vitam, reconciliare se Deo, neque quoad hunc concedenda erit proprie vindicativa.
Contra, si hic actus est ex motivo vindicativae,et est actus paenitentiae; ergo paenitentia est vindicativa, cum nequeat transcendere formale sui objecti. Si actus superiores ulterius sint etiam actus poenitentiae, sequitur vel quod habeat plura formalia motiva, vel certe quod utrobique transcendat, quod nequit stare. Concilium autem Tridentinum locis citatis vocat satisfactionis opus, poenam, et cap. 5. inter alias rationes, quibus colligit necessitatem confessionis, est, quia alioquin non possent Sacerdotes imponere condignam poenam pro peccato; et de iis agens cap. 8. Habeant, inquit,prae oculis, ut satisfactio quam imponunt, non sit tantum ad vitae novae custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum vindictam et castigationem; ergo est proprie actus vindicativae, satisfactionem sub utroque modo praescribere. Dices, Scotus poenitentiam tertio modo sumptam dicit non esse actum virtutis specialis. Respondetur eum loqui de acceptatione paenitentiae,seu poenae, non autem de inflictione ejus, qui est actus ministri, qui ex motivo legis debet procedere, ut supponit etiam Doctor, et infra dist. 18.
Superest dubium ex littera Doctoris, nam dicit poenitentiam esse actum justitiae vindicativae, seu punitivae, quae distinguitur contra justitiam commutativani, et etiam contra amicitiam ; infra autem dist. 46. quaest. 1. justitiam punitivam reducit ad commutativam, quae est sententia ipsius Philosophis . Ethic. ergo poenitentia, cum sit punitiva, non distinguitur a commutativa. Et patet ratione, quia commutativa respicit aequalitatem in commutatione; punitiva autem respicit aequalitatem in commutatione inter poenam et culpam; ergo, etc.
Respondetur, non poni justitiam commutativam proprie in Deo, neque ad Deum, sed aliqualiter ; deinde, quia commutativa respicit aequalitatem in commutatione, poenitentia autem non servat illum rigorem, quin clavis errare possit, vel puniendo minus vel magis.
Respondeo secundo, quod punitiva reducitur ad commutativam ; distincta est tamen, quia commutativa respicit medium proprie in rebus et mercimoniis, servando in commutationibus aequalitatem. Punitiva autem, quia servat aequalitalem in penis ad debitum culparum, per quamdam commutationem, ideo ad priorem reducitur magis quam ad distributivam, cujus est servare proportionem tantum seu aequalitatem proportionis, non autem quantitatis, ideo respicit, ut quidam dicunt, Arithmeticam proportionem; commutativa Geometricam. Loquitur ergo Doctor de commutativa non in sua latitudine et abstractione, sed ut est in mercimoniis. Unde sub hac ratione comparat eam infra dist. 18. in corpore paulo post medium ad poenitentiam, versu dico ergo, etc. asserens poenitentiam esse commutativam poenae. Verba ejus sunt:
Dico ergo, quod sicut in aliis commutationibus justitia commutativa habet aliquam latitudinem, ita quod non respiciat in commutationibus indivisibile, sed medium rectae rationis, ita justitia punitiva, quae est commutativa poenae pro culpa, non respicit necessario gradum indivisibilem poenae correspondentem huic culpae, etc.
Caeterum cognoscitur medium rectae rationis facilius per commutativam, quae pretium altum, bassum, mediocre, in quibusdam rebus constituit,secundum quae stat ejus latitudo, quam per paenitentiam quae certo nequit attingere gradum poenae temporalis,in quam Deus commutat aeternam, per fidem aut cognitionem naturalem; imo neque eamdem poenam in omnibus taxat, ut patet ex canonibus poenitentialibus, in quibus peccata, quae levi poena puniuntur, olim diuturniori et graviori poena puniebantur. Dici potest tertio, reduci ad commutativam, quantum ad modum servandi proportionem, non vero ut species; sequitur enim proportionem ejus, et non distributivae.
Ex dictis patet littera Doctoris, et distinctio poenitentiae ab aliis. Primo ab amicitia, cujus finis est bonum amici, ejusque correctio; sed finis proximus poenitentiae est resarcire legem, eamque conservare et ordinare culpam. Finis extrinsecus est bonum commune, quod est finis ipsius legis, in quo distinguitur a crudelitate, quae respicit finem particularem ipsius vindicantis, non conservationem legis, aut boni communis hominum. Ulterior finis ejus est bonum legislatoris, qui est in reipsa finis ultimus reliquorum, nempe Deus. In hoc distinguitur lex humana et vindicatio secundum ipsam, a vindicatione peccati per poenitentiam, quod illius nequit legislator aut vindex esse finis: sed bonum commune quod est perfectius, e contra in proposito contingit.
Subdit Doctor hunc actum esse nobilissimum inter omnes actus justitiae in com muni, praeter actum praemiandi, quia est actus proprius legislatoris et Principis,; neque alteri conveniens, nisi ex commissione ejus ; perfectio autem actus sumitur a perfectione personae ; actus autem praemiandi praeterea respicit perfectiora extrema, inter quae servatur medium, nempe meritum et praemium in quo excedit actum vindicandi. Utrique actui competit ut sit exercitium potestatis supremae, a qua specificatur ; includit enim ipsam potestatem et motivum ejus, per quae reducitur ad talem speciem.
Hanc conclusionem Doctoris non intelligerem de actu justitiae in communi, quae comprehendit omnes virtutes, quae sunt ad alterum, ut charitatem, Religionem, fidem, sed de actu justitiae in communi, ut distinguitur in commutativam, quia in sequenti sig. dicit ipse charitatem excedere paenitentiam ex perfectione sui motivi formalis, quod perinde de aliis Theologi cis proculdubio est dicendum ; quae habent Deum pro objecto, et sua natura sunt infusae. Deinde, ex eadem ratione, qua charitas ex perfectione motivi excedit poenitentiam, eodem modo Religio eam excedit, quia immediatius accedit ad Deum sub ratione primae causae, et finis ultimi, et Domini, quamvis proxime habeat objectum creatum, sic dicerem de justitia legali, et obedientia legis, et de aliis multis. Ideo non intelligit Doctor justitiam in communi primo, sed secundo modo, ut patet etiam sig. sequenti, versu ex hoc posset esse dubium, etc. in fine, ubi dicit poenitentiam non esse virtutem Theologicam, neque simpliciter perfectissimam inter illas, quae sunt circa objectum creatum.