IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum.)
De sexto et septimo praecepto primae tabulae. Sextum praeceptum est : Non desiderabis uxorem proximi tui. Septimum est : Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam, etc. Sed videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi unum cum eo esse, quo dicitur : Non furaberis ; et praeceptum de non concupiscenda uxore, unum esse cum eo quo dicitur ; Non maechaberis. " Poterat enim praeceptum non furandi in illa generalitate intelligi, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur , et in eo quod dictum est: Non maechaberis, poterat illud intelligi : Non concupisces uxorem proximi tui. Sed in illis duobus praeceptis non moechandi et non furandi, ipsa notata sunt et prohibita, in his vero extremis ipsa concupiscentia. " Multum ergo differunt illa ab istis. Unde illi praecepto non moechandi fit superadditio in Evangelio, ubi omnis concupiscentia moechandi prohibetur. Sed cum hic prohibetur concupiscentia alienae uxoris et alienae rei, quare dicitur lex comprimere manum et non animum, Evangelium vero et manum et animum. Illud de Lege dicitur secundum caeremonialia, non secundum moralia ; vel quia in Lege non est generalis prohibitio omnis mortiferae concupiscentiae, ut in Evangelio.
Quid sit littera occidens.
Si vero quaeritur, quam dicat Apostolus litteram occidentem ; " ea certe est Decalogus, qui non dicitur littera occidens, eo quod mala sit Lex, sed quia, prohibens peccatum , auget concupiscentiam et addit praevaricationem, nisi liberet gratia, " quae gratia non sic abundabat in Lege, ut in Evangelio ; vel secundum eorum carnalem intelligentiam. Lex ergo bona est, et tamen occiditsine gratia, cum sit virtus peccati, quae jubet quod sine gratia impleri non potest. Gratia autem deerat, et ideo littera occidens erat.
Distat autem Evangelii littera a Legis littera, quia diversa sunt 1 promissa ; ibi terrena, hic caelestia promittit ; diversa etiam Sacramenta, quia illa tantum significabant, haec conferunt gratiam ; praecepta etiam diversa quantum ad caeremonialia : nam quantum ad moralia sunt eadem, sed plenius in Evangelio continentur . Audistis decem chordas. Psalterii utrique sexui impositas, quae charitate tangendae sunt, ut vitiorum ferae occidantur. Explicit liber tertius sententiarum.