CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad istam secundam quaestionem. Hic ponitur opinio Henrici, quae stat: in duobus dictis. Primum, quod habitus naturalis, idest, naturaliter acquisitus ex frequentatis actibus, sic se habete ad potentiam cujus est, quod ipsa potentia est principium effectivum actus sequentis habitum, sed habitus esa causa expeditionis illius actus. Exemplum, voluntas quae de se est indeterminata ad actus temperantiae, justitiae et hujusmodi, causat immediate actum temperantiae vel justitiae, ita quod talia actus lantum est a voluntate, ut a causa totali: sed quod expedite et faciliter eliciatur a voluntate, hoc habet ab habitu, et hoc forte non est improbabile. Ideo Doctor contra hoc non arguit, et secundum hoc debet intelligi virtus, quae habentem perficit formaliter, et ejus opus bonum reddit, id est, promptum et expeditum.
Secundum dictum est de habitui supernaturali, puta de charitate. Vult enim Henricus quod voluntas nullo modo se habeat effective ad actum meritorium, puta ad dilectionem Dei vel proximi meritoriam, sed sola charitas sit principium effectivum actus meritorii. Et sic de habitu supernaturali intelligitur illa definitio virtutis Caeli, text. com. 116. ubi sic ait: Dicamus ergo quod definitio potentiae est ultimum potentiae rei. Et ibi Commentator: Manifestum est autem quod potentia non est definienda, nisi per
ultimum actionis, et cum ita sit, manifestum est quod potentiae rerum non terminantur nisi per suos fines, et per eos distinguitur quaelibet potentia rerum habentium potentias diversas. Verbi gratia, ut cum voluerimus definire potentiam illius quod potest movere per centum leucas, non dicemus quod habeat potentiam movendi per minus quam per centum. Potentia igitur non definitur, nisi per finem sui actus, non per illud quod est ante finem. Haec Commentator. Et sic communiter allegatur quod virtus est ultimum de potentia, et sic charitas dicitur talis virtus, id est, quod est virtus supernaturalis agens secundum ultimum potentiae.
(b) Contra istam opinionem. Hic Doctor arguit contra secundum dictum. Et primo sic, quia tunc sequeretur, quod charitas esset simpliciter potentias patet, quia illud est potentia, quo quis potest simpliciter operari ; ergo si charitas est totale principium actus meritorii, erit quo voluntas potest simpliciter mereri, et sic charitas dicetur potentia merendi, et non voluntas, quod est falsum ; sicut dicimus, quod calor in igne est simpliciter potentia calefaciendi, quia est id quo ignis simpliciter calefacit.
(c) Secundo arguit ibi: Praeterea ex hoc sequitur ulterius, quod non plus erit voluntas bona, etc. Imo plus sequitur, quod sicut calor si esset separatus, aeque calefaceret, ita et charitas, si esset separata, aeque meritorie ageret. Propter istas tamen rationes Doctoris est notandum quod actus meritorius potest dupliciter accipi. Primo pro substantia actus. Secundo pro acceptatione passiva, quae est quaedam relatio rationis, ut infra patebit. Exemplum, dilectio Dei super omnia potest accipi ut tantum includit illam entitatem absolutam, quae est dilectio, vel ut ultra includit acceptationem passivam, qua a voluntate divina acceptatur, ut condigna vita aeterna. Si Henricus intelligit, quod sola charitas est principium actus meritorii, tam quoad substantiam actus quam quoad acceptationem illam, argumenta Doctoris concludunt contra ipsum. Si vero intelligit, quod sola charitas est principium illius acceptationis passivae, principium die totale, et si hoc sit falsum, ut infra patebit, tamen haec argumenta non concludunt contra Henricum, quia talis acceptatio passiva est tantum a voluntate divina, quae determinavit actum procedentem a charitate acceptare ad vitam aeternam. Sed quia Henricus intendit de meritorio, etiam quantum ad substantiam, quod sit a sola charitate, ideo argumenta Doctoris concludunt contra ipsum. Et quod sic intelligat, patet per tertiam rationem, quam Doctor facit contra Hencum.